item 1. I. Ms. membr. Hippocratis opera omnia libris LX. quibus praemittitur lexicum vocum Hippocratis & ejusdem vita secundum Soranum.
item 2. II. Membr. insignis.
item 1. Pauli Aeginetae de re medica libri VII. cum praefatione & summa librorum in principio.
item 2. Sequitur liber continens varias condituras medicamentorum, cujus primum caput de purgantibus simplicibus medicamentis quae-{385}cumque bilem flavam evacuant: huic subnectitur lexicum Antemballomenon, & tractatus de ponderibus, lexicum instrumentorum medicorum, & quaedam e Damnasto, Galeno, Jacobo Philochristo Byzantino, & Palladio Sophista.
item 3. III. Membr.
item 1. Galeni opera XXIII. quorum primum libri II. de temperamentis: primus principio caret.
item 2. De facultatibus naturalibus.
item 3. De dignoscendis & curandis in singulis animabus erratis.
item 4. De usu respirationis.
item 5. De praenoscendo.
item 6. De universi morbi temporibus.
item 7. De sectis ad tyrones.
item 8. De tumoribus praeter naturam.
item 9. Ad Pisonem de Theriaca.
item 10. De salibus.
item 11. De antidotis.
item 12. Liber inscriptus mensura terrae.
item 13. Subjiciuntur quaedam Cosmographica, quorum finis desideratur.
item 14. Initio hujus codicis habentur nonnulla de inventione Paschatis & dierum lunae, fragmenta eadem manu exarata, ac Cosmographica quae in fine.
item 4. VI. Pap. Galeni methodus Therapeutica libris XIV. in principio & fine nova manu suppleti.
item 5. VII. Membr. Medicorum veterum Chirurgia, collectore & scriptore Niceta quodam Medico in cujus laudem praemittuntur epigrammata tria versibus iambicis.Auctores, e quibus hoc opus collectum est, sunt:
item 1. Hippocrates.
item 2. Galenus.
item 3. Horibasius.
item 4. Heliodorus.
item 5. Asclepiades Bithynus.
item 6. Archigenes.
item 7. Diocles.
item 8. Amyntas.
item 9. Apollonius Ther.
item 10. Nymphodorus.
item 11. Rhuphus (Rufus).
item 12. Apollon. Citiensis.
item 13. Soranus.
item 14. Paul. Aegineta.
item 15. Palladius; omnia capitibus DXVIII.
item 16. Liber Apollonii Citiensis illustratus est picturis, varios ligandi modos, & alia Chirurgica exhibentibus.
item 6. VIII. Membr. Galeni in Aphorismos Hippocratis, & Prognosticum ejusdem manu Caesaris cujusdam Strategi, ut in fine commentarii in Aphorismos habetur.
item 7. IX. Pap. Galeni de usu partium libri XVII.
item 8. X. Pap.
item 1. Excerpta e Galeni libris de anatomicis aggressionibus, quibus adnectitur tractatus de urinis, de simplicibus medicamentis ad Andromachum, &c. & alia ejusdem Galeni. Liber foede mutilus.
item 2. Alexandri Talliani codex continens lib. XII. huic describendo operam navarunt plures Monachi, quorum nomina singulis quaternionibus subscripta sunt, videlicet:
item 1. Taicandes.
item 2. D. Nilus Cabasilas.
item 3. Jacobus.
item 4. D. Theodor. Cabasilas.
item 5. Chassianites.
item 6. Papas D. Nicolaus.
item 7. Sigerus.
item 8. Pothinus.
item 9. Papas D. Malachias.
item 10. Papas D. Neophytus.
item 11. Hegumenos, sive Prior Monast.
item 12. Glycys.
item 13. Sophianus.
item 14. D. Lucas.
item 15. Balsamon.
item 16. Angelus.
item 17. Craterus.
item 18. Rhaze, sive Rhasi admirabilis Medici de pestilentia sermones. E Syrorum lingua in Graecam conversi.
item 3. De mensuris notarum interpretatio.
item 4. Index praemittitur libri inscripti Tribibli: prima enim pars continebat Dioscoridis de prognosticis, & urinis, & simplicibus medicamentis, &c. Altera Galeni quaedam opera medica: tertia Joannis Magni Damasceni & divini, ut hic appellatur, Magistri opera medica.
item 5. Harum trium partium sola secunda superest in hoc codice, eaque imperfecta.
item 9. XI. Pap.
item 1. Commentarius in Aphorismos Hippocratis, deest prima sectio & pars secundae.
item 2. Theophili de urinis.
item 3. Hippocratis vita, cui adnectuntur pauca de febribus, & definitiones Severiani.
item 4. De differentia febrium.
item 5. E sapientissimo Galeno περὶ τόπων.
item 6. Hippocratis praenotiones cum commentariis: finis deest.
item 10. XII. Pap.
item 1. Excerpta quaedam medica e Galeno, Hippocrate, & Porphyrio de abstinentia ab esu carnium, &c.
item 2. Lysiae orationes IX. quarum prima περὶ τῆς δωροδοκίας, sive quod non fuerit muneribus corruptus: ultima adversus Nicomachum scribam, desiderantur in medio nonnulla.
item 11. XIII. Pap.
item 1. Hippocratis Aphorismorum sectiones VII. cum glossis interlinearibus & commentariis, quae fine carent. Praemittuntur vita Hippocratis secundum Soranum, & Hippocratis juramentum, & iambici in laudem ipsius.
item 2. Sapientissimi & Doctissimi & maxime venerab. Actuarii Domini Joannis Zachariae de urinis libri VII.
item 3. Expositio libri, qui Epicteti enchiridium inscribitur, ad magis pium sensum translati.
item 4. Enchiridion, ut vocant Epicteti.
item 5. Isocratis oratio hortatoria ad Demonicum.
item 6. Excerpta ex Imperatoris Domini Leonis cognomento Philosophi gubernatoria, seu morali hypotyposi cum interpretatione.
item 7. Phocylidis carmina cum versiculis ad marginem in ipsius laudem.
item 8. Marci Antonini e libris de se ipso excerpta.
item 9. Philosophi Domini Georgii Gemisti de virtutibus.
item 10. Sequitur divisio, & arbor virtutum.
item 11. De laboribus Herculis tractatus anonymi, sive interpretatio Iambicorum quorumdam, quibus describuntur labores Herculis.
item 12. Orationes funebres, videlicet: Marci Hie-{386}romonachi Eugenici icon, sive imago dormitionis Ephraim Syri, Macarii Hieromonachi, Macri Ecphrasis, seu descriptio imaginis dormientis magni Demetrii. Ejusdem subjicitur icon in Nativitatem Chr isti. Sapientissimi & doctissimi D. Isaaci monodiain obitu sanctissimi & immortalis Metropolitae Thessalonicae D. Isidori Glavae. Nicephori Gregorae monodia in obitu Imperatoris Domini Androuici Palaeologi, Domini Manuelis Calecae monodia in obitu Maledonii.
item 13. Jasaph Hieronomachi expositio super illud Παναγία τριάς, sive Sanctissima Trinitas petenti cuidam fratri. Subnectitur Marci Hieromonachi Eugenici tractatus de Trinitate.
item 14. Variae Epistolae, videlicet, sine titulo duae.
item 15. Isaaci ad primum S. Montis Hieromonachum D. Simonem.
item 16. D. Nicolai Cabasilae ad Sinadenum ostiarium Thessalon.
item 17. Ejusdem ad Cydonem, Cydonis ad Cabasilam & altera ejusdem ad Cydonem.
item 18. Sanctissimi Metropolitae Thessalonicae Domini Nili Cabasilae ad Consobrinum suum D. Nicolaum Cabasilam.
item 19. Domini Nicolai ad Tarchaniotam.
item 20. Georgii Cortesii scholaris ad Joannem discipulum. Ejusdem ad discipulos.
item 21. Ejusdem ad Joannem discipulum Methodus qua possit quis facile dignoscere majores, & minores propositiones, quae in syllogismis ponuntur, aut secus.
item 22. Ejusdem ad eundem duae.
item 23. Despotae Domino Theodoro duae.
item 24. Papae Domino Bessarioni.
item 25. Demetrio Macriano.
item 26. Honoratissimo in Hieromonachis Domino Macario.
item 34. De soloecismo Grammatico & de soloecismo morali capita II.
item 35. Excerpta ex simplicibus Heronis Alexandrini & e Theophrasto de igne.
item 36. Heronis isagoge Geometriae sive de dimensione.
item 37. Isaac Argyri Monachi compendium ad amicum, qui id petierat. Geodesiae, seu de dimensione locorum Methodus brevis, ac tuta.
item 38. Subjicitur caput inscriptum de partubus septimestribus.
item 39. Agapeti minimi Diaconi divinissimo & piissimo Imperatori Justiniano.
item 40. Flavii Josephi excerpta e libro tertio de Hebraïca antiquitate, de ea quae proprium comedit filium in Hierosolymis.
item 41. Excerpta juridica quae inscribuntur Actionum nomina. Domini Manuelis Calecae ratio Exomologoseos, seu confessionis e Latino.
item 42. Marci Eugenici Hieromonachi Metropolitae Ephesi & omnis Asiae oratio.
item 43. Ejusdem Georgio Scholario Epistola.
item 44. De crucifixione Christi schedula.
item 45. Pauli Silentiarii in thermas Pythias semi-iambis trimetri Catalectici cum glossis interlin.
item 46. Epigramma quod Platoni adscribitur Cypris Musis & aliud inscriptum, quae verba diceret amor amans.
item 47. Moschi amor fugitivus & alia epigrammata, quae leguntur in Anthologia, in quibus Posidippi, sive Cratetis Cynici & Metrodori verisimilia a contrario, &c.
item 48. Hypati interpretatio de partibus corporis & excerpta e definitionibus Platonis.
item 49. Sanctissimi Metropolitae Euchaitarum Domini Joannis etymologicum cum versibus nominum divinis literis familiarium eorum, quae caelo, & aëre, & homine continentur.
item 50. Physiognomica hominis, incerti authoris.
item 51. De calendis, nonis & idibus, quibus inseruntur tabulae mensium Atheniensium, Aegyptiorum, Graecorum, Cappadocum, Asianorum & Bithynorum.
item 52. Adjicitur excerptum quoddam e Flavii Josephi de antiquitatibus libro tertio, de iis, qui sibi violentas manus afferunt.
item 53. De ponderibus & mensuris quaedam & Herodiani de numeris.
item 54. Epitome antiquitatum Hebraïcarum & Romanarum rerum ab universitatis initio & numeratio annorum ab orbe condito Hebraïcorum & Romanorum magistratuum & imperiorum, clarissima & brevis .... desiderantur nonnulla in fine.
item 55. Pericope, seu excerpta ex Agathiae Scholastici Myrinaei historia.
item 56. Excerpta ex Chronographia Zonarae & alia esecundo libro Flavii Josephi historiae de Judaeorum tribus sectis.Librum hunc fuisse Joannis Coresi in fine alia manu adnotatur.
item 12. XIV. Pap.
item 1. Galeni definitiones Medicae.
item 2. Ejusdem Medicus, sive introductio.
item 13. XV. Pap.
item 1. Oribasii Medica ad Eustathium, libri VIII. deest principium & finis, desinit in cap. 53. non integro.
item 2. Liber sacrae Laurae S. Athanasii in Monte Atho.
item 14. XVI. Pap.
item 1. Galeni de morborum & symptomatum differentia.
item 2. Ejusdem de cognitione partium affectarum. Scriptus est varia manu.
item 15. XVII. Membr.
item 1. Oribasii ad Eustathium libri IX. sine principio.
item 2. De virtutibus herbarum juxta alphab.
item 3. Alia itidem de herbis.
item 4. De variis medicamentis.
item 5. Pauli Aeginetae Periodeutae excerpta ex libro 7. de medicina.
item 6. Pedanii Dioscoridis Anazarbaei de materia medica liber quintus.
item 7. Galeni de simplicium medicamentorum facultate sermo undecimus & aliae collectiones medicae: finis deest.
item 16. XVIII. Pap.
item 1. Galeni de usu partium libri XVII. in fine adjecti sunt quidam versiculi iambici compositi a scriptore libri ad Hillum quemdam eloquentem virum (forte Joannicii cujusdam cujus mentio habetur in fine).
item 2. Galeni de pulsibus libri omnes.Scriptus manu Joannicii humilis scribae ad Joannem amicum.
item 1. Ex tractatu S. P. N. Damasceni de medicamentis evacuantibus.
item 2. Liber inscriptus viatica Peregrinantis, compositus ab Ephrabag Zaphar che Elzebar in Graecam linguam conversus partim a Rhigene Protasecretis, sive primo Secretario Constantino Asyncrito Rhegiense, partim ab Ab. Alchimede filio Abrahami nepote Chaletii, libris, seu sectionibus VII. Capita hic dicuntur portae, sectiones sunt septem: secunda sectio incipit a libro tertio, sive a tertio ingressu libri viaticorum Taxeotae, seu Officialis, quam concinnasse se dicit Achmed filius Abrahami nepos Chalet. nova manu suppletus.
item 18. XX. Pap. Pedacii Dioscoridis Anazarbaei ad Andromachum de simplicibus medicamentis libri II. ad calcem libri primi alia manu notatum est Graece superiora non esse Dioscoridis.
item 19. XXI. Pap.
item 1. Pauli Medici Sophistae de fracturis capita XXXIX.
item 2. Quae praeservant a venenatis & de localibus evacuationibus.
item 20. XXII. Pap. Galeni de purgantibus medicamentis, a capite quarto de placitis Platonis & Hippocratis: desinit in sexto & finis desideratur. Plures paginae relictae sunt in medio purae supplendis quae desunt.
item 21. XXIII. Pap.
item 1. Pedacii Dioscuridis Anazarbaei e Cilicia de medica materia libri IX.
item 2. Pauli Aeginetae Jatrosophistae caput vigesimum-quintum libri septimi quod inscribitur e Galeno περὶ ἀντιβαλλομένων.
item 3. E cestis Africani cesto decimotertio capite vigesimo secundo & ejusdem Pauli Aeginetae e libro septimo capite vigesimo-sexto. De ponderibus & mensuris.
item 22. XXIV. Pap.
item 1. Pauli Aeginetae liber sextus de iis quae ad rem Chirurgicam spectant.
item 2. Subjiciuntur quaedam medica de observatione eorum qui purgantur (forte ipsius Pauli). manu Graeculi cujusdam cujus manu videntur suppleta esse quaedam initio codicis.
item 23. XXV. Pap. Galeni de compositione medicamentorum secundum genus libri VI. & Galeni e libro tertio de placitis Hippocratis & Platonis, & de Euchymia & Cacochymia.
item 24. XXVI. Pap. Pauli Aeginetae libri III. videlicet, quintus, sextus & septimus cum disticho in fine in laudem authoris, sextus integer nova manu suppletus est.
item 25. XXVII. Pap. Pauli Aeginetae Periodeutae opera cum additamentis aliorum de mensuris, in fine.
item 26. XXVIII. Pap. Galeni de pulsibus opera: principio & fine nova manu suppleta.
item 27. XXIX. Pap.
item 1. Pauli Aeginetae priores libri IV. pars prooemii desideratur.
item 2. Sequuntur quatuor capita suis fortasse locis reponenda, quorum primum de dracone marino, ultimum de rabiosorum affectu & aquae metu. Imperfectum.
item 28. XXX. Pap. Galeni de locis affectis cum glossis interlin. libri VI.
item 29. XXXI. Pap.
item 1. Pauli Aeginetae opera medica libris VII. quorum ultimus continet virtutes herbarum & varias praeparationes medicamentorum e Galeno.
item 2. Excerpta quaedam de febribus & e commentariis Galeni in praenotiones Hippocratis. De differentiis pulsuum: de differentiis urinarum & de typis ex eodem Galeno.