PLUTEUS LXIII.

Scriptores.

  • item 1. I. Ms. membr. Titi Livii historiarum libri X. sive decas prima.
  • item 2. II. Membr. Titi Livii Patavini ab V. C. Decas prima.In fine libri: scriptus autem fuit per me Gherardum Joannis del Ciriago civem, & notarium Florentinum, in civitate Florentiae. De anno Domini MCCCCLXVI. indictione XIV. Laus Deo, &c.
  • item 3. III. Membr. T. Livii historiarum libri X. {366}sive Decas secunda de Bello Punico secundo.In fine legitur: Nomen scriptoris Yvo Bernyer Clericus Nannetensis Diocesis.Anno D. MCCCCLXIII. XX. die Decembris, completum fuit hoc opus Romae in Palatio Apostolico pro M. Socino de Benzis S. D. N. Pii Papae II. Physico viro egregio.
  • item 4. IV. V. VI. Membr. nitid. Tit. Livii Patavini Historiarum ab V. C. libri XXX. scripti ab Joanne Aretino Florentiae pro Cosma de Medicis anno MCCCCCXII.
  • item 5. VII. VIII. IX. Ms. Membr. T. Livii Patavini ab V. C. Decas prima. De bello Punico Decas secunda. De bello Macedonico Decas tertia & epitoma CXL. librorum: scripti sunt hi tres codices manu Joannis Francisci Martii Geminianensis, ut ex cod. 3. satis abunde constat: olim erant Francisci Sassetti.
  • item 6. X. XI. XII. Ms. in membr. T. Livii Patavini Historicorum summi Populi Roman. historia ab V. C. cum epitome Flori, & Sexti Ruffi in tertia parte: omnes eadem manu.In fine: Petri de Medicis Cos. filii.
  • item 7. XIII. XIV. Ms. membr. T. Livii Decas prima & secunda sine titulis librorum eadem manu descriptae.
  • item 8. XV. Membr.
    • item 1. T. Livii Patavini Historiographi de bello Macedonico libri X. (cum epitaphio Livii in fine)
    • item 2. Sallustii bellum Catilinarium, & Jugurthinum sine titulo cum epitaphio Jugurthae in fine.
  • item 9. XVI. Membr. antiq. T. Livii libri numero decem sive Decas prima. Ad finem libri IV. legitur Titi Livii Nicomachus Dexter hunc emendavi (ad exemplum parentis mei Clementiani) ab urbe condita. Victorianus hunc emendabam Dominis Symmachis.In calce libri: Frater Jordanis scripsit quem Deus benedixit. Finito libro: sit laus, & gloria, Pennula scriptoris requiescat plena laboris.
  • item 10. XVII. Membr. T. Livii de bello Punico libri X. (sine titulo) cum glossis quibusdam. In fine MCCCCXXI. die X. Octobris.
  • item 11. XVIII. Membr. Quarta Decas Titi Livii Patavini historiographorum summi: in fine nova manu suppleta.
  • item 12. XIX. Membr. antiq. Titi Livii ab urbe condita libri decem, seu Decas prima cum glossis quibusdam ad marginem, & interlin. In fine libri septimi legitur: Emendavi Nicomachus Larian. (alibi Flaccian.) Titi Livii ter. praef. Urb. apud Hennam ab Urbe condita. Victorianus V. C. emendabam domnis Symmachis.
  • item 13. XX. Membr. Titi Livii Decas tertia: finis deest.
  • item 14. XXI. Membr. antiq. Titi Livii Decas tertia scripta varia manu, & nonnullis in locis suppleta alia manu.
  • item 15. XXII. Membr. Titi Livii Patavini historiarum ab V. C. libri X. seu Decas prima praevio indice notabilium: In fine XXVIII. Junii annis CCCCLXIIII. supra mille Pio Pontif. II.
  • item 16. XXIII. Membr. T. Livii Patavini historiarum ab V. C. libri X. seu de bello Punico. In fine: Absolutus ab Incarnatione Domini N. J. C. anno MCCCCXXIII. Decembris quarto calendas.
  • item 17. XXIV. Membr.
    • item 1. Valerii Maximi Dictorum memorabilium libri IX. cum tabula capitum in principio.
    • item 2. Fragmentum quod reperitur ex historiis Cornelii Taciti, liber Petri de Med. Cos. fil.
  • item 18. XXV. Membr. antiq.
    • item 1. Valerii Maximi factorum, & dictorum memorabilium ad Tiberium Caesarem libri IX.
    In fine: Qui scripsit scribat, semper cum Domino vivat, vivat & in caelis qui me scripsit nomine felix. Amen.
    • item 1. Subjiciuntur nomina quaedam militaria cum expositione, videlicet, Tribun. Ordinar. Augustal.
  • item 19. XXVI. Membr. nitid. P. Valerii Maximi rerum memorabilium libri IX. In fine: Liber Poggii Secretarii summi Pontificis quem vendidit Johanni Cosmae. Tabula reperitur in fine.
  • item 20. XXVII. Membr. Valerii Maximi dictorum & factorum memorab. lib. IX. quibus adjicitur caput cum hoc titulo. Decimus hujus operis liber, qui & ultimus vel negligentia, vel malevolentia librariorum deperiit. Abbreviator vero titulos ejus habebat fortasse integre, cum de uno tantum hoc est de praenomine epitoma repraesentabat.
  • item 21. XXVIII. Membr. antiq. Valerii Maximi factorum dictorumque memorabilium ad Tiberium Caesarem libri IX. cum initio decimi, & glossis quibusdam. In fronte libri habentur superstitiosae quaedam morborum curationes.
  • item 22. XXIX. Membr. Valerii Maximi factorum, & dictorum memorabilium ad Tiberium Caesarem libri IX. cum principio decimi. Tabula initio legitur.
  • item 23. XXX. Membr.
    • item 1. Vitae diversorum ab auctoribus variis compositae, videlicet:
    • item 2. Plutarchi Artaxerxes interprete Lapo Castelliunculo ad Illustrissimum Principem Enfridum Gloucestriae Ducem, & Pembrochiae Comitem.
    • item 3. Plutarchi Aratus interprete eodem ad Clementissimum Patrem Julianum Cesarinum S. R. Eccles. Presb. Card.
    • item 4. Plutarchi Nicias, Crassus, Theseus, Romulus interprete anonymo.
    • item 5. Jannoctii Manetti vitae trium illustrium Poët. Flor. Dantis, Franc. Petrarchae, Joh. Boccacci.
    • item 6. Ejusdem vitae illustrium Philosophorum Socratis, & Senecae.
    • item 7. Matthaei Palmerii Florentini vita Nicolai Acciajoli Florent.
    • item 8. Historiarum Latinarum Cornelii Nepotis vita Attici. Catonis compendiosa vita.
    • item 9. Epistola anonymae mulieris de morte Tiberii Gracchi. Anonymi, Homeri vita ad Joh. quendam virum praestantem.
    • item 10. Plutarchi vitae Galbae, & Othonis ad Malatestam Novellum anonymo interprete.
  • item 24. XXXI. Membr.
    • item 1. Vitae diversorum Principum, & Tyrannorum a variis auctoribus compositae, videlicet, ab
    • item 2. Aelio Spartiano VII.
    • item 3. Aelio Lampridio IV.
    • item 4. Trebellio Pollione I.
    • item 5. Julio Capitolino XIII.
    • item 6. Vulcatio Gallicano I.
    • item 7. {367}Flavio Vopisco VI.
    • item 8. Liber Petri de Medicis C. filii.
  • item 25. XXXII. Membr. Thucydidis historici libri VIII. a Laurentio Valla, e Graeco in Latinum traducti ad Nicolaum V. summum Pontificem.
  • item 26. XXXIII. Ms. pap. autograph.
    • item 1. Xenophontis Graecorum historiae libri VII. interprete Anonymo. Interpretatio incoepta est anno 1535. 24. Februarii, & completa anno 1536. 22. Novembris.
    • item 2. Sequuntur argumenta orationum quarundam Isocratis, Aeschinis, &c. & exempla orationum, & Epistolarum.
  • item 27. XXXIV. Memb.
    • item 1. Xenophontis liber de Rep. Lacedaemoniorum, & oratio de laudibus Agesilai Regis, interprete Francisco Philelpho, ad sapientem & sanctum virum, & clementem Patrem D. Nicolaum S. R. E. Cardinalem.
    • item 2. Plutarchi Lycurgus, & Numa Pompilius interprete Philelpho ad eundem.In fine characteribus auratis exaratum legitur: Quae Xenophontis Plutarchique opuscula ad Clementissimum Patrem D. D. S. R. E. tit. S. †. Cardinalem Franciscus ..... e Graeco, in Latinum traduxisset eloquium. Kal. sextilis. MCCCCXXX. felici fine Florentiae absolvuntur: deinde Φράγκισκος ὁ φίλελφος ὁ τολλεντινᾶς ἐκ τῆς ἑλλενικῆς ταῦτα εἰς τὴν λατινικὴν ἑν τῆ φλορεντίᾳ μετε.......