PLUTEUS LXXI.

Scriptores Graeci.

  • item 1. I. Impress. pap. Simplicii Magni Magistri Commentarius in X. Aristotelis Praedicamenta.Codex impress. Venetiis sumtibus nobilis, & probati viri Domini Nicolai Blasti Cretensis, labore vero atque industria Zachariae Calliergi Cretensis anno a Christi ortu 1499.
  • item 2. II. Bombyc.
    • item 1. Simplicii magni Magistri Comment. in Aristotelis praedicamenta.
    • item 2. Subjiciuntur Iambici in laudem mentis humanae.
  • item 3. III. Ms. pap.
    • item 1. Porphyrii Phoenicis Discipuli Plotini Lycopolitae ex Aegypto, introductio quinque vocum cum gloss. interlin. & schol.
    • item 2. Hypatii, sive Summi Philosophorum D. Michaëlis Pselli expositio in caput Porphyrii de differentia.
    • item 3. In hac introductione incerta est quaedam scheda e Pselli enarrationibus, & Magentini in illud, rebus enim e materia, & forma conflatis, &c. eadem manu schedula in principio e Magentino cur dicantur voces, & cur quinque sint.
    • item 4. Synopsis quinque vocum.
    • item 5. Ammonii Hermeae Philosophi expositio in quinque voces.
    • item 6. Ejusdem in praedicamenta cum prolegomenis, & cum disticho ad finem in laudem ipsorum praedicamentorum & Aristotelis.
    • item 7. Joannis Philoponi enarratio in Aristotelis praedicamenta, valde necessaria.
    • item 8. Ammonii Hermeae Comment. in lib. de interpretatione.
  • item 4. IV. Membr.
    • item 1. Liber definitionum secundum Boëtium Comment. in Rhetoricam novam Ciceronis ad Herennium.
    • item 2. In topica Ciceronis ad Trebatium Comment. ad Patritium Rhetorem peritissimum.
  • item 5. V. Pap.
    • item 1. Simplicii Comment. in X. praedicamenta: adnotata quaedam sunt in principio manu ipsius Politiani.
    • item 2. Synopsis syllogismorum.Codex scriptus ab Antonio Mediolanensi Creta oriundo, in Insula Creta anno 1480. Augusti die 4a.
  • item 6. VI. Membr. Boëtii Severini in quinque voces Porphyrii, & in Categorias Aristotelis, & in librum ejusdem de interpretatione.
  • item 7. VII. Membr.
    • item 1. Joannis Argyropili Byzantii in quinque voces.
    • item 2. Ejusdem in X. praedicamenta.
    • item 3. Ejusdem in lib. Perihermenias.
    • item 4. Ejusdem in priora Analyt. ad Petrum Medicem omnia.
    • item 5. Ejusdem in posteriora, ad Cosmam Medicem.Codex scriptus a G. Hispano, ut ad finem legitur; & spectabilis pulcherrimis iconibus Principium Mediceorum, & Philosophorum quorumdam.
  • item 8. VIII. Membr. Nicephori Blemmidae Monachi, & Presbyteri compendium introductionum in Philosophiam lib. II. quorum primus Logica, alter Physica continet.
  • item 9. IX. Impr. pap. Hadriani Cardinalis S. Chrysostomi S. R. E. Presbyteri Cardinalis Bathoniensis de sermone Latino, & modis Latine, loquendi ad Carolum Hispaniarum Principem. Romae per Marcellum Silber anno 1515. mense Octob. Leone X. P. M. regnante.
  • item 10. X. Pap. Commentarius in librum primum priorum Analytic. finis desideratur.
  • item 11. XI. Pap.
    • item 1. Fragmentum Prolegomenorum in quinque voces, in quo inter caetera tractatur an liber sit legitimus, cur Chrysatrio inscriptus, & qui fuerit Chrysatrius.
    • item 2. Prolegomena in introductionem Porphyrii excepta ab Elia Philosopho.
    • item 3. Porphyrii Isagoge cum glossis interlin.
    • item 4. Fragmenta quaedam expositionis in Porphyrium, seu potius paginae ex Ammonii expositione alieno loco positae.
    • item 5. Ammonii Philosophi expositio in quinque voces: finis deest.
  • item 12. XII. Pap. Comment. in primum posteriorum Analyticorum, sive Apodicticon.
  • item 13. XIII. Membr. Expositio in Sophisticos elenchos.
  • item 14. XIV. Membr. Expositio X. praedicamentorum. De interpretatione sex principiorum. De divisionibus, & introductione Porphyrii cum scholiis ad marginem, & glossis interlinearibus. Inserta sunt in medio quaedam Philosophica alia manu. Codex hic bibliopegi incuria male conglutinatus quaterniones habet alieno loco positos; quibus numerum adscripsi, qui lectorem in viam reducet.
  • item 15. XV. Membr. Expositio in secundum posteriorum Analyticorum, deest finis, & in medio nonnullae paginae corrosae sunt.
  • item 16. XVI. Pap.
    • item 1. Metropolitani Selybriae in quinque voces, & libros Logicos Aristotelis.
    • item 2. Aristotelis Metaphysica.
  • item 17. XVII. Pap. Aristotelis Elenchi Sophistici cum scholiis Michaëlis cujusdam Ephesii, sive ut aiunt, Pselli.
  • item 18. XVIII. Membr. orn.
    • item 1. Joannis Argyropili Constantinopolitani in libros Aristotelis de interpretatione, seu de enunciatione, & de tribus figuris ratiocinationis cum praefatione ad nobilissimum, atque doctissimum virum Petrum Medicem.
    • item 2. Liber Petri Medices.
  • item 19. XIX. Pap.
    • item 1. Michaëlis Pselli Paraphrasis in librum Perihermenias nova manu fere totus in principio suppletus.
    • item 2. Ejusdem in tres figuras Paraphrasis.
  • item 20. XX. Pap. Maximi Philosophi Joannis Damasceni Beatissimo & a Deo honorato patri Cosmae sanctissimo Episcopo Majumae Philosophica, & Theologica scripta Anconae a Nicolao Sacerdote, cum icone S. Joan. Damasceni, in principio.
  • item 21. XXI. Membr. Annitii Mallii Severini Boëtii V. C. & illustris ex Consule, Consulis ordinarii, Patricii Urbis Romae libri VI. in librum Perihermenias Aristotelis.
  • item 22. XXII. Membr. Liber posteriorum resolutivorum Aristotelis, quem Joannes Argyropilus Byzantius caussa magnifici viri Cosmae Medicis Florentini traduxit cum praefat. ad eumdem.
  • item 23. XXIII. Membr. Joannis Philoponi enarratio in decem Aristotelis praedicamenta.
  • item 24. XXIV. Pap.
    • item 1. Compendium Logicale peru-{380}tile a fratre Hieronymo Savonarola de Ferraria Ord. Praed. editum, in Monasterio S. Marci legente anno 1484. libris XI.
    • item 2. Compendium Philosophiae naturalis libris XV. fortasse ipsius Hieronymi.
  • item 25. XXV. Pap.
    • item 1. Venerabilis Magistri Villelmi Burlaei sententia, commentarius in Porphyrium manu Joannis de Alamannia Od. Fr. Servorum S. Mariae Paduae in artibus studentis.
    • item 2. Ejusdem fulgentissima inter sententias sententia libri Praedicamentorum Aristotelis manu Fr. Joannis de Erfordia Ord. Fr. Serv. anno 1427. 10. Februar.
    • item 3. Ejusdem sex principia Gilberti Toletani commentarius, quem composuit in Oxonia manu Jodaci de Mersheim Paduae studentis.
  • item 26. XXVI. Pap.
    • item 1. Commentarius in posteriora Analytica Aristotelis.
    • item 2. Sequuntur quaestiones quaedam de motu.
  • item 27. XXVII. Membr. Scriptum, sive rationes Fr. Thomae de Aquino Ord. Praed. super libro Perihermenias Aristotelis manu Jacobi Ricami.
  • item 28. XXVIII. Pap.
    • item 1. Comment. in summulas Magistri Petri Hispani.
    • item 2. Comment. in librum S. Thomae de Aquino de fallaciis (forte Magistri Chellini de Bononia ut in fine legitur).
  • item 29. XXIX. Membr. Notulae libri Priorum Aristotelis traditae a Magistro Roberto Anglo de Kiliuln.
  • item 30. XXX. Membr.
    • item 1. Porphyrius in Aristotelis Praedicamenta secundum interrogationem & responsionem. Finis desideratur. Adnotata paucula quaedam sunt manu Politiani, ut videtur.
    • item 2. Arithmeticae Theologumena, sive Arithmetica Theologica ex Anatolio & Nicomacho.
    • item 3. Adamantii Sophistae Physiognomica libris. II.
  • item 31. XXXI. Pap. Philoponi in posteriora Aristotel. commentarius, insertae sunt in medio quaedam confectiones medicamentorum lingua Gallica. Finis deest.
  • item 32. XXXII. Pap.
    • item 1. Porphyrii discipuli Plotini Lycopolitae Isagogae cum Hammonii Hermeae Philosophi enarratione.
    • item 2. Paraphrasis in praedicamenta.
    • item 3. Enarratio in lib. Perihermenias & tres figuras, cui adjungitur tractatus de paranda copia propositionum.
    • item 4. Methodus Synoptica Dialecticae exposita a Joanne Hypato & Philosopho Italo ad Reverendissimum Imperatorem D. Andronicum.
    • item 5. Subjicitur quaedam tabula Astrologica ad quam notatur annus 6818. quo librum extitisse colligitur.
    • item 6. Procli Diadochi Philosophi Platonici elementa Theologica: finis deest.
    • item 7. Fragmentum de praedicamento, quod dicitur Quando. Sequitur problema quoddam Geometricum cum demonstratione & figura, cui titulus est, Datis duobus circulis inaequalibus, & per centrum utriusque recta linea in infinita ad partes minoris circulis invenire in infinita recta punctum, a quo ducta recta linea tangat utrumque circulum.
    • item 8. Themistii Paraphrasis primi Analyticorum, (sive apodictices), posteriorum cum indice capitum in fine.
    • item 9. Paraphrasis in Sophisticam.
    • item 10. Fragmentum in librum de memoria & reminiscentia.
    • item 11. Paraphrasis in lib. Aristot. de anima cum indice capitum in principio: adscriptum est alia manu nomen Sophoniae cujusdam.
    • item 12. Michaëlis Patritii & Hypati Philosophorum Pselli paraphrasis ex tempore tradita in schola in librum Perihermenias: quaedam lacunae insunt initio, & finis desideratur.
    • item 13. Sequuntur excerpta quaedam a sermonibus Becci & aliis de Synodo Photiana, quorum continuatio quaerenda est post plures paginas, ubi eadem manu scripta recurrunt.
    • item 14. Sequitur Tractatus Logicus, sine principio, qui videtur esse continuatio praecedentis Pselli Paraphraseos.
    • item 15. Troparia, seu hymni quidam Eccles. Graecae inter quos Domini Jannicii & Scutariotae & aliorum cum gloss. interl. & literis quibusdam Graeci alphabeti suppositis forte ad dirigendum cantum, alia manu.
  • item 33. XXXIII. Pap.
    • item 1. E Dialectica Magistri Petri Hispani, Graece.
    • item 2. E sapientissimi Thomae Dialectica, Graece.
    • item 3. E Boëtio Philosopho de Dialectica Graece cum scholiis ad Marginem.
    • item 4. Dexippi Philosophi Platonici in Aristot. praedicamenta quaestiones, Dialogus libris II.
    • item 5. Synopsis syllogismorum.
    • item 6. Procli Diadochi Lycii elementa naturalia libris II.
    • item 7. Mercurii Trismegisti Poemander (sic).
    • item 8. Magentini de syllogismis hypotheticis.
    • item 9. Alexandri Aphrodisiei quaestiones naturales, libri duo, & initium tertii.
    • item 10. Alcinoi Magni Magistri sermo Didascalicus de placitis Platonis.Ad finem legitur: Liber Angeli Politiani emtus aureis duabus (sic) a Marsilio Fecino (sic).
  • item 34. XXXIV. Membr. Dialectica Magistri Petri.
  • item 35. XXXV. Pap.
    • item 1. Porphyrii introductio cum Ammonii Philosophi expositione manu Cyriaci Prasiani Callipolitani anno 6799.
    • item 2. Subjicitur quaedam praefatio in V. voces.
    • item 3. Aristotelis Perihermenias cum Paraphrasi Hypertimi Philosophi Michaëlis Pselli.
    • item 4. Aristotelis Praedicamenta cum expositione Ammonii Philosophi: deest finis.