PLUTEUS LX.

Scriptores Graeci.

  • item 1. N. Codex. I. Membr. Athenaei de Naucratite, Dipnosophistae, seu e libris XV. Athenaei collectanea.
  • item 2. II. Pap.
    • item 1. Idem Athenaeus: ab initio nomina sunt Scriptorum, qui citantur: ad finem apposita sunt quaedam, quae desiderabantur in secundo, & XV. libro.
    • item 2. De Nili incremento variorum sententiae.
  • item 3. III. Membr.
    • item 1. Aristidis Rhetoris orationes XXV. prima Leuctrica pro Lacedemoniis, pro Thebanis secunda, sive Leuctrica secunda Oratio ...... Sacrae Orationes VI. Contra extra saltantes sive contra eos qui se eximebant a communi Asia in Smyrna, quae oratio dicitur admirationem supra omnes consecuta. Monodia super Smyrna: in fine adnotatur compositam esse momento temporis simul ac nunciatum est. Eleusinia: in fine adnotatur compositam fuisse horae spatio in Smyrna mense duodecimo tempore Praetoris Macrini, cum auctor annos haberet 53. & menses sex, recitata Smyrnae in Concilio. Epistola de Smyrna ad Imper. Palinodia super Smyrna. Ad Rhodios de concordia. Ad civitates de concordia. Ad accusantes quod non declamaret: de paraphthegmate. Smyrnaïca civilis, seu Smyrnae encomium. Orationes duae Aegyptiae. Quod non oporteat comoedias edere; Panegyrica in Cizyco de templo. Apellae Genethliaca, dictata pridie quam legeretur in cathedra Pergami, cum auctor esset annorum XXIX. Vaticinatricis Minervae tempore Severi Praesidis, cum esset annorum XXXV. & mensis unius. Asclepiadae, Bacchus, Hercules quam habuit cum esset annorum XLVIII. & mens. VIII. In puteum qui in Aesculapii templo est.
    • item 2. Panegyrica oratio ad aquam Pergami habita. Finis desideratur.
    • item 3. Interspersae sunt adnotatiunculae minusculis literis quadratis.
  • item 4. IV. In pap.
    • item 1. Aeschinis adversus Ctesiphontem & ejusdem Epistolae.
    • item 2. Ex Epistolis Diogenis, Anacharsidis, Cratetis, Senatus Populique Abderitarum ad Hippocratem, & Hippocratis, & Democriti Epistolae: septem Sapientum praecepta, quae inventa sunt sculpta in columna Delphica. Eadem praecepta versibus, & quorumdam Philosophorum sententiae.
  • item 5. V. Membr.
    • item 1. Arriani dissertationes, seu diatribae in Epictetum libri IV.
    • item 2. Juliani Caesaris in laudem Solis Imperatoris ad Sallustium.
    • item 3. Ejusdem Antiochica oratio sive Misopogon.
    • item 4. Themistii Philosophi Basanistes, seu Philosophus.
    • item 5. In Patrem suum: Script. manu Joann. Thessali Scutariotae anno a Christi ortu 1485. M. April. XV. Liber Angeli Politiani.
  • item 6. VI. Pap.
    • item 1. Aristidis orationes quaedam, {361}quarum prima Panathenaïca cum brevibus scholiis.
    • item 2. Platonis Phaedon, seu de anima.
    • item 3. Gorgias, sive de Rhetorica.
    • item 4. Synesii Cyrenaei Dio vel de vita sua. Aegyptii, seu de providentia. De insomniis cum schol. & gloss. interlin. De laudibus Calvitii. De regno ad Arcadium Imperatorem.
  • item 7. VII. Membr. Aristidis orationes XXX. quarum prima panegyricus habitus Cyzici, de templo: est ultima sacrarum V.
  • item 8. VIII. Membr. Aristidis orationes LVI. quarum prima Panathenaïca, ultima sacrarum V. cum nonnullis scholiis.
  • item 9. IX. Membr. Aristidis orationes XXXVIII. cum vita ipsius: schol. & Prolegom. quarum prima Panathenaïca: ultima Asclepiadae.
  • item 10. X. In pap.
    • item 1. Aristotelis artis Rhetoricae libri III.
    • item 2. Ejusdem Rhetorica ad Alexandrum.
  • item 11. XI. In pap.
    • item 1. Andreae humilis & peccatoris (qui a Langio dicitur Cretensis) in venerabilem Dormitionem B. M. V. oratio secunda.
    • item 2. Excerpta quaedam de Trinitate, & Spiritu Sancto ex Paulo, & Athanasio, & Gregorio Nyss. Amphilochio, Cyrillo, Theodoreto, & quarta & quinta Synodo: Finis deest.
  • item 12. XII. Pap. Aristidis orationes XVII. quarum prima Panathenaïca, ultima pro Lacedemoniis Leuctrica prima, cum vita ejusdem in principio.
  • item 13. XIII. Pap.
    • item 1. Antiochi ad honorabilem P. Eustathium (* Athalinae domus Possevinus.) capita varia: quorum primum de fide, ultimum de regno: cum praefatione ipsius, & fragmento lacero alterius Opusculi in principio. Ejusdem Oratio Confessionis: deest finis.
    • item 2. Adjiciuntur capita quaedam a Monacho nomine sapiente in epitomen redacta, quorum primum: Quod periculosum sit multis, & maxime Monachis sermones, & literas Graecas, & Haereticorum discere. Secundum: quid ex Graecanica eruditione utile, & quid inutile, & alia excerpta, ut videntur, ex ipso Antiocho: finis deest.
  • item 14. XIV. Msc. Pap.
    • item 1. Aristotelis de Poëtica.
    • item 2. Plutarchi quomodo oporteat juvenes poëmata audire.
    • item 3. Herodoti Halicarnassei enarratio de Homeri ortu & vita; & Dionis Chrysostomi oratio de Homero.
    • item 4. Libanii Sophistae character epistolaris.
    • item 5. Sententiae Menandri uno versu contentae juxta alphab.
    • item 6. Demetrii Phalerei Perihermenias, sive de elocutione. Omnia cum adnotatiunculis ad oram libri manu Ang. Politiani.
  • item 15. XV. Membr.
    • item 1. Aphthonii Sophistae progymnasmata cum scholiis brevibus.
    • item 2. Hermogenis ars Rhetorica cum schol. brevibus variorum.
  • item 16. XVI. Pap.
    • item 1. Aristotelis de Poëtica.
    • item 2. Dionysii Halicarnassei de Thucydidis scriptoris historiae proprietatibus.
    • item 3. Marcellini in Thucydidem Historicum.
    • item 4. Praefatio encomiastica in Odysseam Homeri, paucis designans Poëtae mentem.
    • item 5. Demetrii Phalerei formae Epistolares XXI. ad Heraclidem: absunt septem a 5. usque ad 12.
    • item 6. Catonis Romani lib. IV. in Graecam linguam conversi a Maximo Monacho Planude, cum paraphr. interlin. perpetua.
    • item 7. Libanii Epistolae ad Priscianum duae.
    • item 8. S. Isidori Pelusiotae Epistolae X. cum technologia, sive explicatione Grammatica in easdem.
    • item 9. Leonardi Aretini ad Georgium Anururtzan de Republica Florentinorum, Graece.
    • item 10. D. Gregorii Metropolitae Corinthi cognomento Pardi de VIII. partibus orationis.
    • item 11. Sapientissimi Domini Nicephori Gregorae de dubiis tractatus Grammaticus.
    • item 12. Calo-Joannis ad Chrysocephalum Epistola.
    • item 13. Magni Basilii encomium in S. Mart. Gordium.
    • item 14. Diodori accurata expositio de ponderibus, & mensuris.
    • item 15. Alia expositio de eadem re accuratissima, cui adnectitur alia de mensuris liquidorum.
    • item 16. Alia expositio de mensuris, & ponderibus veterinariorum, & de mensuris liquidorum alia.
  • item 17. XVII. Impr. in pap. Aesopi fabulae cum vita ipsius a Maximo Planude conscripta, & Gabrielis Bracii Brasichellensis, Joannis Bysoli, & Benedicti Mangii Carpensium sumtibus.
  • item 18. XVIII. Membr.
    • item 1. Aristotelis Rhetoricae libri tres, & ejusdem Rhetorica ad Alexandrum. Post tertium Rhetoricorum Aristotelis, adnotatur illa absoluta fuisse mense Maio, die tertia, ind. quinta, anno 6935. Constantinopoli.
    • item 2. Dionysii Halicarnassei de Thucycidis proprietatibus ad Ammaeum Epistola.
    • item 3. Ejusdem de compositione nominum epitome ad Rufum Melitium.
    • item 4. Theophrasti characteres XXV.
  • item 19. XIX. Membr.
    • item 1. Duodecim labores Herculis versibus VI. polit. descripti, & postea soluta oratione explicati in XII. capita.
    • item 2. Cornuti qui alibi Phornutus, sed hic ubique scribitur Cornutus ad Georgium de diis.
    • item 3. Palaephati de incredibilibus historiis.
    • item 4. Aeliani Romani variae historiae libri 14. inter lib. 5. & 7. paginae 7. vacant, in quibus scribi debuerat integer liber sextus.
    • item 5. Excerpta ex Heraclide de Rep. Atheniensium, Lacedaem. Cretens. Cisten. Corinth. Eleensium, Pariorum, Coorum, Samiorum, Cumanorum, Eretriensium, Peparethiorum.
    • item 6. De Nili incremento variae Philosophorum, & Historicorum sententiae.
    • item 7. Aristotelis de incredibilibus, seu paradoxis auditionibus.
  • item 20. XX. In pap. Aristidis orationes XXXXIII. quarum prima pro Thebanis, sive Leuctrica secunda. Ultima sacrarum sexta. Ante sacras orationes adnotatum legitur, finem accepisse librum mense Augusto XXV. anno 6904. indictione quarta, Christi 1396.
  • item 21. XXI. In pap. Aristotelis de poëtica liber singularis.
  • item 22. XXII. Pap.
    • item 1. Aphthonii Sophistae progymnasmata.
    • item 2. Hermogenis Rhetorica varia manu, & in medio, & in fine nova manu interpolata.
  • item 23. XXIII. In membr. Apollonii de constructione lib. 4.
  • item 24. {362}XXIV. In pap. Aristidis orationes XVI. prima Panathenaïca, ultima Leuctrica pro Lacedaemoniis prima. Codex eadem manu exaratus, qua vigesimus hujus plutei.
  • item 25. XXV. In pap.
    • item 1. Aphthonii Sophistae progymnasmata cum prolegomenis & scholiis.
    • item 2. Hermogenis Rhetorica cum scholiis & prolegomenis.
    • item 3. Synopsis de figuris ab Hermogene memoratis in lib. de Inventione & formis dicendi.
    • item 4. Dionysii Halicarnassei de compositione nominum ad Melitium Rufum epitome.
    • item 5. Problemata Rhetorica in status.
    • item 6. Legatio ad Troïanos pro Helena.
    • item 7. Declamatio pragmatica Anonymi.
    • item 8. Alia declamatio absque fine.
  • item 26. XXVI. In pap. Apollonii Alexandrini de constructione libri III. priores.
  • item 27. XXVII. Pap.
    • item 1. Aphthonii Sophistae progymnasmata.
    • item 2. Hermogenis Rhetorica.
    • item 3. Synopsis de pulcro, simplici & dulci genere dicendi.
    • item 4. Pselli de tribus figuris syllogismorum & de hypotheticis syllogismis, & alia dialectica: ultimum caput de copia & facultate propositionum, sive Pselli compendium Logicae.
    • item 5. Historiae quaedam fabulares in Homerum: & in fine.
    • item 6. Lesbonactis dialecti gentium.
    • item 7. Fragmenta quaedam Grammatica, sine principio & fine.
  • item 28. XXVIII. membr. Aeschinis Epistolae & Epistola Anonymi ad Anatolium in fine.
  • item 29. XXIX. Pap. Apollodori Atheniensis Grammatici Bibliotheca.