PLUTEUS LXV.

Scriptores.

  • item 1. I. Membr. ornat. Historiarum Florentini populi libri XII. Domini Leonardi opus.
  • item 2. II. Membr. Historiarum Florentini populi libri VI. Leonardi Aretini opus.
  • item 3. III. Membr. Historiarum Florentini populi reliqui libri VI. Joh. Petr. de Stia Not. Flor. scripsit A. D. MCCCCIL.
  • item 4. IV. Membr. antiq. Historiarum Florentini populi libri XII. Leonardi opus.In fine: Antonius Marii filius, Florentinus civis, atque notarius transcripsit Florentiae ex originali, Idibus Juniis MCCCCXLIIII. quo quidem tempore elegantissimus harum historiarum scriptor feliciter obiit. Nam praeter cuncta ornamentorum genera quibus celeberrimum ejus funus a populo Florentino egregie prae caeteris, ac mirabiliter ornabatur, Nos ad perennem quandam gloriae suae illustrationem publico ejusdem populi nomine a Jannozio Manetto, & funebri oratione elegantissime laudatum, & laurea coronatum fuisse conspeximus, atque ad Crucis templum detulimus. Lugubre ac prorsus admirandum, & omnibus quoque seculis admirandum spectaculum. Valeas feliciter, ô Lector. Liber Petri de Med. Cos. fil.
  • item 5. V. Membr. Leonardi Aretini Historiarum Florentini populi libri XII. (Cod. Franc. Sassetti.)
  • item 6. VI. Membr. Leonardi Aretini historia, sine titulo libri XII.
  • item 7. VII. Pap. Historiarum Leonardi Aretini libri (sine titulo) XII.
  • item 8. VIII. Pap.
    • item 1. Leonardi Aretini Commentarium rerum Graecarum ad equitem Angelum Azarolum.
    • item 2. Commentariorum primi Belli Punici libri III.
    • item 3. De Bello Italico apud Gothos gesto libri IV. in fine lacunae quaedam relictae sunt.
  • item 9. IX. Membr. Leonardi Aretini de bello Italico adversus Gothos gesto ad Reverendissimum DD. J. Card. S. Angeli, in fine:Scripsit filius aet. suae XVII. ab Inc. vero D. Salvatoris nostri MCCCCLIX.
  • item 10. X. Memb. Leonardi Aretini de bello Italico adversus Gothos, sine titulo.Liber Petri de Med. Cos. fil.
  • item 11. XI. Membr. Leonardi Aretini commentariorum primi Belli Punici libri.
    • item 1. Bellum Gallicum.
    • item 2. Commentariorum rerum Graecarum.
    • item 3. Liber Franc. Sasseti Th. fil.
  • item 12. XII. Membr. Leonardi Aretini viri elegantissimi commentariorum primi Belli Punici libri III.Liber Petri de Med. Cos. fil.
  • item 13. XIII. Membr.
    • item 1. Leonardi Aretini viri elegantissimi commentariorum Belli Punici libri III.
    • item 2. De institutione militis, sine titulo. Fateor vir.In fine: Leonardus Aretinus edidit Florentiae XIX. Kal. Jan. MCCCCXXI.
  • item 14. XIV. Membr. Leonardi Aretini opera varia, hoc est,
    • item 1. Commentariorum primi Belli Punici libri III.
    • item 2. Interpretatio in Phaedonem Platonis ad Innoc. pontif.
    • item 3. Interpretatio in Tyrannum Xenoph. ad Nicolaum Niccoli.
    • item 4. Interpretatio in librum Magni Basilii ad juvenes Religiosos, quibus studiis opera danda sit, ad Colucium Salutatum.
    • item 5. Petri Pauli Vergerii de Justinopoli ad Ubertinum de Carraria: de ingenuis moribus, & liberalibus studiis adolescentiae.
    • item 6. Leonardi Aretini Oratio de laudibus Florentinae Urbis.
  • item 15. XV. Membr.
    • item 1. Leonardi Aretini viri elegantissimi commentariorum primi Belli Punici libri III.
    • item 2. Liber Franc. Sassetti Thomae filii Civ. Flor.
  • item 16. XVI. Pap.
    • item 1. Leonardi Aretini opera quae sequuntur:
    • item 2. De temporibus suis, sine tit.
    • item 3. De bello Italico adversus Gothos gesto.
    • item 4. Commentaria rerum Graecarum.
    • item 5. Blondi Flavii Foroliviensis Italiae illustratae regio secunda, videlicet Etruria.
  • item 17. XVII. Membr.
    • item 1. Leonardi de temporibus suis.
    • item 2. Gherardus Cerasius scripsit an. 1462.Liber Petri de Med. Cos. fil.
  • item 18. XVIII. Membr.
    • item 1. Leonardi Aretini, de temporibus suis.
    • item 2. Liber Franc. Sassetti Thomae fil. Civ. Flor.
  • item 19. XIX. Memb. Leonardi Florentini de temporibus suis.
  • item 20. XX. Membr. Laërtii Diogenis vitae atque sententiae eorum, qui in Philosophia claruerunt libris X. interprete Ambrosio (Camald.) ad Cosmum Medicem.In fine: Michaël Monachus absolvit hoc opus in Conventu Angelorum de Florentia an. D. 1432. die 8. Febr.
  • item 21. {369}XXI. Membr. Laërtii Diogenis, de vita & moribus Philosophorum interprete Ambrosio Monacho Camaldulensi ad Cosmam Medicem libris X.Liber Petri de Medicis Cosmi fil.
  • item 22. XXII. Memb. Laërtius Diogenes de vita & moribus Philosophorum, suppletus in principio nova & accurata manu.Scriptor, ut apparet in fine, Petrus Stroza septuagenarius.
  • item 23. XXIII. Membr. Matthaei Palmerii Florentini de captivitate Pisarum liber ad Nerium Capponium.
  • item 24. XXIV. Pap.
    • item 1. Chronica Pisanae captivitatis a Matthaeo Palmerio Flor. Edita.
    In fine adnotatur annus 1467. Septembr. die 3.
    • item 1. Bulla Pii Papae secundi pro tuenda religione ad universos Christi Fideles.
  • item 25. XXV. Pap. Matthaei Palmerii Florentini liber de temporibus ad Petrum Medicem.
  • item 26. XXVI. Pap. Matthaei Palmerii Florentini de temporibus ad Petrum Cosmae filium Medicem.Liber Petri de Med. Cos. fil.
  • item 27. XXVII. Pap. Matthaei Palmerii Florentini de temporibus ad Petrum Cosmae filium Medicem. In fine:Exaravit Leonardus Datus manu propria ab exemplari primo, atque originali an. 1448.
  • item 28. XXVIII. Membr. Matthaei Palmerii Florentini de temporibus ad Petrum Cosmae filium Medicem.
  • item 29. XXIX. Pap.
  • item 30. Chronica Fr. Martinii Ord. Fr. Praed. Poenitentiarii Domini Papae de Pontificibus, & Imperatoribus.Caveat lector ne in legendo Pontificum & Imperatorum tempora misceat.
  • item 31. XXX. Msc. membr. antiq. Chronica eadem, sine titulo.
  • item 32. XXXI. Membr. Macrobii Theodosii illustrissimi Saturnaliorum libri V. In fine Joan. E. W.
  • item 33. XXXII. Membr.
    • item 1. Joan. Marii Philelphi artium & utriusque juris doctoris Equitis aurati & Poëtae laureati, ad generosum civem Veronensem Petrum Aligerum, Dantis & successorum vita, genus & mores.
    • item 2. Praemittitur alia manu Epistola Petri Aligeri, Dantis poëtae pronepotis ad Magniff. Viros Petrum de Medicis, & Thomam Sodorinum Equitem, Florentinos optimates & patricios. Incipit: Dudum cupiendi mihi.
  • item 34. XXXIII. Membr. antiquissimus. Pauli Orosii Tarraconensis adversum Paganos libri IV. primo & quinto deest prima pagina.In fine libri quinti legitur: Confectus codex in statione Magistri Viliaric antiquarii: Ora pro me scriptore, sic Dominum habeas protectorem.Codex scriptus literis uncialibus, & ut P. Mabillon visum est aetatis annorum 900.
  • item 35. XXXIV. Membr.
    • item 1. Pauli Orosii Presbyteri ad Augustinum Episc. historiarum contra accusatorem temporum Christianorum. Libri (praevia ipsius vita) VII.
    • item 2. Epistola Gregorii VII. de sui electione in Papam ad Desiderium Abb. Monast. S. Benedicti Montis Cassini.
  • item 36. XXXV. Membr. L. Parmenii Genesii carmen de cladibus per Gallos illatis, & de triumphis Julii II. Pont. Maximi ad eumdem.
  • item 37. XXXVI. Membr.
    • item 1. Peregrini Allii interpretatio in vitam Homeri ab Herodoto scriptam, ad Laur. Medicem.
    • item 2. Asclepiadeum in laudem Petri Medices.
    • item 3. Elegiacum in Cosmum & alia.
    • item 4. Vitae quorumdam Poëtarum Latinorum, a P. Candido editae sunt numero XLII.
  • item 38. XXXVII. Impr. pap. Mediol. 1481.
    • item 1. Petri Apollonii Collatii Presbyteri Novariensis de eversione Urbis Hierusalem Heroïcum carmen.
    • item 2. Chorographia Verbani lacus per Dominicum Machaneum edita libris II. quibus subjiciuntur quaestiunculae quaedam ad Gasparem Vicecomitem.
    • item 3. Joann. Biffi Mediolanensis ex Mezago oriundi carmina elegiaca. h. e.
    • item 4. Ad B. Virginem gratiarum actio.
    • item 5. Vita S. Martini Turonensis.
    • item 6. Vita S. Caeciliae.
    • item 7. Vita S. Clementis, & alia id genus: ad Reverendissimum P. D. Guidantonium Arcinboldum Mediolani Archiepisc.Initio codicis praemissus est liber Msc. facetarium ejusdem Joan. Biffi ad illustrissimum & excellentissimum Virum D. Laurentium Medicem.
  • item 39. XXXVIII. Membr. Platinae historici liber de vita Christi, ac Pontif. omnium, qui hactenus ducenti & viginti duo fuere ad Sixtum IV. Pont. M.In fine: Anno Sal. 1489. & 16. Sept. hoc celeberrimum opus ruri absolutum est apud Florentiam.
  • item 40. XXXIX. Membr. Plutarchi vitae quaedam, videlicet, Alexandri, Caesaris, Aristidis, Catonis, T. Q. Flaminii, Themistoclis, Cimonis, Luculli, Gai, Marci Coriolani & M. Marcelli, Guarino interpr.In fine: Antonius, Marii filius Florentinus civis, atque Notarius transcripsit Florentiae IV. non. Febr. M. CCCC. XLV.
  • item 41. XL. Membr.
    • item 1. Plutarchi vitae quaedam ex interpretatione Jacobi Angeli Florentini, Leon. Justiniani, Guarini, Lapi Castelliunculi, Antonii Tudertini.
    • item 2. Vitae autem sunt Pompeius, Brutus, Phocion, Lysander, Silla, Solon, Publicola, Pericles, Themistocles, Artaxerxes, Aratus, Camillus, Eumenes, Marius, Fabius.
  • item 42. XLI. Membr. Plutarchi vitae quaedam ex interpretatione Francisci Philelphi, Lapi Castelliunculi, Donati Acciaioli, Guarini, Ant. Tudertini, Ant. Pacini, Franc. Barbari Veneti, Leon. Aretini, Alam. Rinuccini.Vitae autem sunt:
    • item 1. Theseus, Romulus.
    • item 2. Solon, Publicola.
    • item 3. Themistocles, Camillus.
    • item 4. Artaxerxes, Aratus.
    • item 5. Philopoemen, Flaminius.
    • item 6. Timoleon, Paulus Aemilius.
    • item 7. Agis & Cleomenes.
    • item 8. Lycurgus, Numa Pompil.
    • item 9. Alcibiades, Coriolanus.
    • item 10. Pericles, Fab. Maximus.
    • item 11. Pelopidas, Marcellus.
    • item 12. Aristides, Cato.
    • item 13. Pyrrhus, Marius.
    • item 14. {370}Tiberius & Caius Gracchi.
  • item 43. XLII. Membr. Plutarchi vitae quaedam ex interpretat. Guarini, Leon. Aretini. Leon. Justiniani. Alamanni Rinuccini. Jacobi Ang. Fr. Philelphi & Donati Acciaioli.Vitae autem sunt:
    • item 1. Lysander, Sylla.
    • item 2. Cimon, Lucullus.
    • item 3. Agesilaus, Pompeius.
    • item 4. Alexander, Caesar.
    • item 5. Dion, Brutus.
    • item 6. Galba, Otho.
    • item 7. Eumenes, Sertorius.
    • item 8. Nicias, Crassus.
    • item 9. Phocion, Cato.
    • item 10. Demosthenes, Cicero.
    • item 11. Demetrius, Antonius Triumvir.
    • item 12. Liber Petri de Med. C. fil.
  • item 44. XLIII. Membr. Plutarchi vitae quaedam ex interpretatione Guarini, Fr. Barbari, Leon. Justiniani.Vitae autem sunt:
    • item 1. Alexander, Caesar.
    • item 2. Themistocles, Flaminius. (sic)
    • item 3. Coriolanus, Marcellus.
    • item 4. Aristides, Cato.
    • item 5. Cimon, Lucullus.In fine: Antonius Marii filius Florentinus civis absolvit Florentiae VIII. Idib. Januar. 1426.
  • item 45. XLIV. Pap.
    • item 1. Plutarchi vitae quaedam ex interpretat. Leon. Aretini, videlicet, M. Antonius, Pyrrhus, Paulus Aemilius, Gracchi, Sertorius, Cato, Demosthenes, Cicero.
    • item 2. Quae sequuntur reponenda sunt suis locis ex incuria scriptoris.
  • item 46. XLV. Membr. Plutarchi Agis & Cleomenes interprete Alam. Rinuccino ad clarissimum virum Petrum Medicem.Liber Petri de Med. Cos. fil.
  • item 47. XLVI. Membr. Plutarchi Agesilaus interprete Alam. Rinuccino ad Laurentium Petri filium Medicem.
  • item 48. XLVII. Membr. Plutarchi Nicias & Marcus Crassus interpr. Alam. Rinuccino ad clarissimum virum Petrum Medicem.Liber Petri de Medicis Cos. fil.
  • item 49. XLVIII. Membr. Plutarchi Demetrius interpr. Donato Acciaiolo ad clarissimum virum Petrum Medicem.Liber Petri de Medicis Cos. fil.
  • item 50. XLIX. Membr. Plutarchi Alexander, Caesar per Guarinum.
    • item 1. Demosthenes, Cicero per Leon. Aretinum.
    • item 2. Leonardi Aretini vita Aristotelis.
    • item 3. Platonis vita ex Laërtio, interprete Ambrosio: finis desideratur.
    • item 4. Hic desunt duo quaterniones mala manu divulsi.
    • item 5. Sequitur fragmentum vitae Annaei Senecae.
    • item 6. Plutarchi Aristides, Cato per Franciscum Barbarum.
  • item 51. L. Pap.
    • item 1. Poggii Florentini Historiarum Florentini populi libri VIII. ab Jacobo Poggio filio editae ad illustrissimum Principem Federicum Feretranum Urbini Comitem.
    • item 2. Liber Antonii Petrei Can. Flor. scriptus varia manu.
  • item 52. LI. Membran. Polybii historiarum libri V. Nicolao Peroto interprete ad Nicolaum V. Pontificem, in fine adnotatur Annus 1455.
  • item 53. LII. Membr.
    • item 1. Historiae Romanorum ab Eutropio in X. libris editae, quibus tamen aliqua Paulus Diaconus addidit.
    • item 2. Chronica Imperatorum ab Augusto ad Leonem, qui regnavit post Theodosium. Hanc sequitur:
    • item 3. Officialium Urbis Romae compendium ad Magnif. D. Nicolaum de Spetiali Regni Siciliae Viceregem.
  • item 54. LIII. Membr. antiq.
    • item 1. Chronica Prosperi Regiensis.
    • item 2. Historiae Romanae Eutropii & Pauli Diaconi libri VI.Ad finem Eutropii legitur: Huc usque Historiam Eutropius composuit, cui tamen aliqua Paulus Diaconus addidit. Domina Adelperga Christianissima Beneventi dotrica, conjux Domini Argis sapientissimi & Catholici Principis. Deinceps quae sequuntur idem Paulus ex diversis auctoribus proprio stylo contexuit.
    • item 3. Pauli Orosii adversus Paganos libri VII.
    • item 4. Historia Romanae Reipublicae anonymi.
    • item 5. De origine, actibusque Getarum anonymi, fortasse Pauli Diaconi.
    • item 6. Liber S. Gregorii Turonensis Episcopi, cui titulus est: Gesta Regum Francorum.
    • item 7. Gesta Caroli & ejusdem Testamentum. Opus Einhardi, ut ex versibus subsequentibus constat.Hos tibi versiculos ad laudem, maxime Princeps,
      Edidit aeternam memoriamque tuam,
      Gervardus supplex famulus, qui mente benigna
      Egregium extollit nomen ad alta tuum.
      Hanc prudens gestam noris tu scribere lector
      Einhardum magnum magnificum Caroli.
    • item 8. Sequitur compendium libri Apollonii.
    • item 9. De origine gentis Longobardorum libri VI.
    • item 10. Versus de S. Benedicto.In fine legitur: Istud volumen divisum est in duas partes, & ligatum, & reparatum & sunt in alia parte Historiae Josephi, & Egesipi: constat ligatura & reparatura utriusque partis de expensis & labore f. XX.Primae tres paginae hujus codicis habent schedia quaedam, quae cum valde curiosa duxerim placuit adnotare. Versus septem dierum. De solis & lunae distantia. De sono singularum literarum Martiani. Epistola Notheri ad Lanpertum in qua exponit, quid singulae literae, videlicet, A. B. C. &c. in superscriptione Cantilenae significent. Modus numerandi per digitos. De literis vocalibus. Arbor consanguinitatis. Fragmentum Chronicae cujusdam, & Epistola Boeumundi ad venerabilem Papam Ur. quem hortatur ut Anthiochiam adeat jam cum copiis suis e manibus Turcarum vindicatam.