PLUTEUS NONUS.

  • item 1. I. In membr. S. Joan. Chrysostomi Homiliae in Genesim, quarum prima est in caput XII. & accepit Sarra Abraham: ultima vero in caput, {261}Dixit Israël ad Joseph, ecce jam morior, quae est 67a.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.01 (image)

    Attestation :

  • item 2. II. In membr. Domni Euthymii Zygabeni interpretatio in Psalmos.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.02 (image)

    Attestation :

  • item 3. III. In memb. S. Joannis Abbatis Monasterii Montis Sinaï cognomento Scholastici Scala, sive sermones ascetici, cum scholiis & prolegomenis, quibus adnectuntur varii versus aureis characteribus exarati in laudem ipsius Scalae.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.03 (image)

    Attestation :

  • item 4. IV. In membr. S. Joannis Chrysostomi Homiliae encomiasticae variae in Sanctos, quarum index initio praefixus.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.04 (image)

    Attestation :

  • item 5. V. In membr. ejusdem commentarius in Matthaeum: incipit ab Homilia 46. desinit in 89.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.05 (image)

    Attestation :

  • item 6. VI. In membr. Ejusdem comment. in Act. Apostolorum continens Homilias 56. quarum ultima est historica de martyrio SS. Petri & Pauli; tum etiam SS. Perpetuae & Potentianae Virginum, sed num sit S. Joan. Chrysostomi dubium est. Invenitur tamen inter opera S. Joannis Chrysostomi, & in alio codice apud Messanae, & Siciliae Bibliothecas. Ita Willelmus Langius in quodam indice hujus Bibliothecae an. 1652. In Homilia prima deerant duae intermediae paginae: in Homilia 34. deerat penultima: sed haec nova manu suppleta sunt.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.06 (image)

    Attestation :

  • item 7. VII. In membr. Ejusdem Homiliae variae numero XXIV.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.07 (image)

    Attestation :

  • item 8. VIII. In membr. Theodori Balsamonis Patriarchae Theopoleos magnae Antiochiae, nomocanon, id est, constitutarum Conciliis Legum Liber, quo quid speciatim tractetur explicant indices duo Graeci ibidem affixi, est etiam in principio index Latinus totius libri; videtur esse manu Antonii Augustini.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.08 (image)

    Attestation :

  • item 9. IX. In pap. Joannis Cantacuzeni ex Praefecto Aulae Constantinopolitanae Monachi, historia suorum temporum, quam sub Christoduli nomine edidit ad Nilum, script. anno 6878. Indictione VIII. Decembr. 7°.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.09 (image)

    Attestation :

  • item 10. X. In membr. Nicetae Metropolitani Heracleae in S. Pauli Epistolas enarratio.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.10 (image)

    Attestation :

  • item 11. XI. In membr. Heliae Metropolitae Cretensis in Scalam, Sive spirituales gradus S. Joan. Abbatis S. Montis Sinaï, cognomento Scholastici expositio cum sermone de Pastore ejusdem in fine.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.11 (image)

    Attestation :

  • item 12. XII. In pap.
    • item 1. Nicolai Episcopi Methonensis expositio elementorum Theologicorum Procli Lucii Philosophi Platonici (alias Diadochi) Latine reperitur in Bibliotheca Lugdunensi ut ait Langius.
    • item 2. Ejusdem de divina communione, in quo simpliciter ostenditur ex divinis scripturis fermentatum panem Ecclesiae traditum ab Apostolis offerendum; quemadmodum & usque ad S. Gregorium cognomento Dialogum Pont. Rom. offerebat Ecclesia.
    • item 3. In fine Epistola Episcopi Anonymi ad eumdem Nicolaum, cui deest finis.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.12 (image)

    Attestation :

  • item 13. XIII. In membr. S. Joan. Chrysostomi comment. in Esaïam, Hieremiam, & Job prophetas.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.13 (image)

    Attestation :

  • item 14. XIV. In membr.
    • item 1. Pars martyrologii Graeci, nempe martyria SS. quorum fit in Ecclesia Graeca commemoratio a die 17. Maii usque ad 31. inclusive.
    • item 2. Passio Sanctae Martyris Sirae, quae Martyrium in Perside consummavit, cognata Sanctae Golinduch, quae & ipsa sub Chosroë avo Chosroae illius qui modo regnat in Perside martyrium subivit; S. Patricii Episcopi Brusae, S. Thalelaei. Vita S. Constantini Imperatoris cognomento Magni: excerpta ex historia Alexandri Monachi. Martyrium S. Epimachi, S. Donati Episcopi, Macarii Presbyteri & Theodori Diaconi. Vita S. Marthae matris S. Simeonis, qui a puero Monasterium ingressus est in monte admirabili. Martyrium Sanctorum Meletii, Stratelatae, & Joannis, & Stephani comitum, & omnis coetus eorum. Encomium in miracula S. Hieromartyris Therapontis. Passio Sanctae Mart. Heliconidis. Vita Theoduli ex praefecto C. P. Monachi, & Stylitae. Vita S. Mariae Virginis Antiochenae. (Desunt hic nonnullae paginae, in quibus scripta erat vita S. Copri, ut patet ex indice praefixo huic libro.) Martyrium S. Hermeae, vita Eugeniae, & Mariae filiae ipsius, & Marini.
    • item 3. Dialogus historicus Palladii Episcopi Helenopoleos habitus cum Theodoro Diacono Rom. de vita, & moribus S. Joan. Chrysostomi, ex quo codice multa excerpsit Emericus Bigotius.
    • item 4. Vita & martyrium S. & gloriosi Martyris Anastasii, qui martyrium consummavit in Perside. Auctore Pisida (Georgio).
    • item 5. Jacobi Neobaptistae, sive recens baptizati sub Heraclio Imperatore, & Georgio Chartaginensium civitatis praefecto praeter suam mentem dissertatio, quod non oporteat sabbatizare post Christi adventum, & quod vere ipse est Christus ille qui venit, & non alius, ad Judaeos recens baptizatos ex Autographo descripta, & P. D. Jo. Mabillonio tradita.
    • item 6. Vita S. P. N. Constantini a Judaeis oriundi.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.14 (image)

    Attestation :

  • item 15. XV. In membr.
    • item 1. Lectionarium sive officium divinum Ecclesiae Graecae: liber acephalus.
    • item 2. Procli Archiep. C. P. sermo in S. Theophanem in fine tractatus quidam de jejuniis, de festis.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.15 (image)

    Attestation :

  • item 16. XVI. In membr.
    • item 1. Theologica quaedam, & Philosophica sine principio.
    • item 2. Ex libro catechetico Epiphanis Episcopi Constantiae in insula Cypro excerpta quaedam.
    • item 3. Excerpta alia ex eodem Epiphanii libro, aliisque PP. de resurrectione mortuorum.
    • item 4. Nili Monachi de Philosophia ascetica.
    • item 5. Ejusdem capita 153. de oratione. . . .
    • item 6. S. P. N. Basilii de institutione vitae Monasticae.
    • item 7. S. Stephani Thebaei regula ad universos monachos, cui adjecta sunt excerpta pauca ex asceticis S. Basilii.
    • item 8. Capita quaedam Philosophica, Meteorologica, Astrologica, & Geographica, quorum primum inscriptum est A quo elemento caepit mundum facere Deus.
    • item 9. D. Joannis Furne Monachi Apologia contradictoria de S. Spiritu.
    • item 10. Nicetae Byzantii Philosophi, & Magistri disputatio in eos, qui ad symbolum addiderunt, Qui ex Patre, Filioque procedit.
    • item 11. Ejusdem adversus Latinos de azymis, & Jejunio Sabbati.
    • item 12. Ex contradictoriis S. Cyrilli in illa verba, {262}quod Spiritus Sanctus a Patre, & Filio effundatur.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.16 (image)

    Attestation :

  • item 17. XVII. In pap.
    • item 1. Sermones, & martyria varia Sanctorum quorumdam, & primo:
    • item 2. De Inventione S. Crucis, sine principio, & mutilus.
    • item 3. Passio SS. decem Martyrum, mutilus.
    • item 4. S. P. N. Basilii sermo in natalem Domini.
    • item 5. S. P. N. Procli Archiep. Constantinopolitani encomium in S. Protomartyrem, & Archidiaconum Stephanum.
    • item 6. S. P. N. Joannis Damasceni sermo in natalem Domini.
    • item 7. Mensis Januarii sermones de Sanctis.
    • item 8. Amphilochii Episcopi Iconiensis in S. Basilium Caes. Capp.
    • item 9. S. P. N. Basilii encomium in Sanctum Martyrem Gordium.
    • item 10. Vita S. P. N. Pauli Thebaei.
    • item 11. S. Basilii Magni sermo exhortatorius in Baptistam.
    • item 12. S. Joan. Chrysostomi sermo in festo Sanctorum Luminum.
    • item 13. S. P. N. Theodori Daphnepati commentaria in prolationem manus S. Joan. Baptistae.
    • item 14. Passio S. Martyris Polyeucti.
    • item 15. Vita S. P. N. Theodori Coenobiarchae.
    • item 16. Vita S. P. N. Joannis pauperis propter Christum.
    • item 17. Comment. in adorationem venerabilis catenae S. Petri.
    • item 18. Vita S. P. N. Antonii Magni scripta & missa ad Monachos, qui peregre sunt a S. Athanasio Archiep. Alexandrino.
    • item 19. Vita S. P. N. Athanasii Magni Archiep. Alexandrini.
    • item 20. Vita S. P. N. Euthymii.
    • item 21. Comment. in Apostolum Timotheum.
    • item 22. Martyrium S. Anastasii Persae.
    • item 23. Vita, & Martyrium S. Clementis Episcopi Ancyrani.
    • item 24. Vita Sanctae Matris nostrae Xenae.
    • item 25. Vita S. P. N. Gregorii cognomento Theologi Archiep. Constantinopolitani scripta a Gregorio ejus discipulo.
    • item 26. Vita S. P. N. Xenophontis, & filiorum ejus Arcadii, & Joannis.
    • item 27. Sermo in prolatione reliquiarum S. Joannis Chrysostomi.
    • item 28. Narratio de venerandis reliquiis S. Joannis Chrysostomi, & quod magnus hic thesaurus in Imperatrice civitatum conditus est.
    • item 29. Vita S. P. N. Ephrem Syri.
    • item 30. S. P. N. Joannis Metropolitae Euchaïtarum Encomium in SS. PP. nostros, & Oecumenicos Doctores Basilium M. Gregorium Theol. & Joan. Chrysostomum.
    • item 31. Martyrium Sanctorum, & Thaumaturgorum Abbatum Cyri, & Joannis: adnotatur hic annus 6943. Christi 1435. Scilicet annus quo haec scripta sunt.
    • item 32. S. P. N. Gregorii Nysseni sermo in Hypapantem, seu Praesentationem Domini.
    • item 33. S. P. N. Cyrilli in eamdem sermo.
    • item 34. Ephrem Syri in Transfigurationem Domini sermo.
    • item 35. S. Joan. Chrysostomi in natalem S. Joann. Baptistae sermo.
    • item 36. Enarratio modi, loci, & temporis, quibus manifestata est vestis Deiparae, quae posita est Constantinopoli in templo Virginis in loco qui dicitur Blachernae.
    • item 37. S. P. N. Maximi centuriae quatuor de caritate.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.17 (image)

    Attestation :

  • item 18. XVIII. In membr.
    • item 1. S. P. N. Nili Monachi de Philosophia Christiana, de 8. spiritibus malitiae, de precibus capita 153. Paraenesis ad Monachos de cogitationibus, cap. 23. Sermo quod ii, qui in Eremis vitam degunt, praestant Monachis in civitate manentibus, licet multi imperiti contrarium sentiant. Ad Monachos, cap. 53. Capita varia n°. 65. Sententiae aliquae quae hominem a fluxis abducunt, & aeternis adjungunt.
    • item 2. Epistolae ad diversos. Ad Eulogium Monachum sermones duo. Ad magnam Diaconissam Ancyrae de patientia, capita 64. Alia capita 33. Admonitiones alphabetico ordine. Versus alii ejusdem. Nili de Vita Sanctorum PP. qui in Sina & qui in Rhaithu agebant, cum praeviis senariis moralibus Beatissimi Joannis Mauropuli.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.18 (image)

    Attestation :

  • item 19. XIX. In membr.
    • item 1. S. Joan. Damasceni opera Theologica, & Philosophica ad Cosmam Episcopum Majumae, incipit a cap. 17. de creatione Angelorum usque ad 97. sine principio.
    • item 2. Ejusdem Joannis qui se minimum appellat capita alia Theologica & Philosophica ad eumdem.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.19 (image)

    Attestation :

  • item 20. XX. In pap.
    • item 1. Theologica quaedam sine principio.
    • item 2. Sermones III. de Baptismate, & usu Sacramenti.
    • item 3. S. P. N. Basilii Archiep. Cappadociae regulae asceticae, & alia ad idem vitae genus pertinentia, ad eos qui in Coenobiis asceticam vitam degunt.
    • item 4. In orationem Dominicam expositio, sine principio & fine.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.20 (image)

    Attestation :

  • item 21. XXI. In pap.
    • item 1. Officium Graecorum in prima die Februarii, sive commemoratio trium Sanctorum Conf. Mitylenensium David, Georgii Metropolitae Insulae Mitylenes, & Simeonis fratrum, eorumdem Sanctorum vita.
    • item 2. Officium Graecorum Archangeli Michaëlis.
    • item 3. Pantaleonis Diaconi, & Chartophylacis Magnae Ecclesiae encomium S. Michaëlis Archangeli, & de ejusdem miraculis.
    • item 4. S. Joan. Chrysostomi encomium in Sanctos Archangelos.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.21 (image)

    Attestation :

  • item 22. XXII.
    • item 1. S. Jo. Chrysostomi orationes sive Homiliae undecim, quarum prima est ad Demetrium Monachum de Compunctione: ultima in venerabilem Crucem.
    • item 2. S. P. N. Epiphanii Archiep. Cypri in Sepulturam Domini.
    • item 3. S. Joannis Chrysostomi in Annuntiationem B. Virginis, Sermo manu Basilii cujusdam Clerici.
    • item 4. S. Joann. Chrysostomi Epistolae variae n. XXII. in exilio scriptae, quarum ultimas quatuor quaere in principio Libri.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.22 (image)

    Attestation :

  • item 23. XXIII. In membr.
    • item 1. S. Joan. Chrysostomi Homiliae, XVII. quarum prima de virtute vitae, & vitiositate.
    • item 2. Vita Gregorii Sanctissimi & Apostolici Papae Veteris Romae.
    • item 3. Aliae Eclogae morales, sive collectanea moralia sine nomine Joan. Chrysostomi, quarum prima de Episcopis bonis, Dei mandata servantibus.
    • item 4. {263}Miraculum maximum Constantinopoli factum in simultatem inter Diaconum, & Presbyterum.
    • item 5. Vita & mores S. P. N. Euphrosyni Magistri: desunt in fine nonnulla.
    • item 6. Leonis Magistri Anthypati Patricii cognomento Mystici, compendium interpretationis in Genesim.
    • item 7. Quaestiones in tertium & quartum Regnorum aliosque Veteris Testamenti Libros: videtur aliquid deesse, & paginae nonnullae incuria Bibliopegi transpositae sunt.
    • item 8. Senarii quidam in laudem Christiani Imperatoris cujusdam.
    • item 9. Didymi adversus Manichaeos.
    • item 10. Alexandri Lycopolitani, qui ex Ethnico Christianus factus est, adversus Manichaeorum Sententiam.
    • item 11. Methodii de libero arbitrio.
    • item 12. Tractatus quidam de Deo, & materia adversus Valentiniacos.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.23 (image)

    Attestation :

  • item 24. XXIV. In bomb. Collectio omnium fere opinionum, atque Sectarum, & Historia de auctoribus earum, & contradictiones adversus quasdam earum, & praecipue adversus Antiquiores, & alia quaedam elucubrata a Venerabili Niceta Choniate Judice Voli, generali praeside judiciorum in cubiculo Imperatoris, & magno Logotheta a Secretis.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.24 (image)

    Attestation :

  • item 25. XXV. In membr. Homiliae S. Jo. Chrysostomi in Evangelium Joannis.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.25 (image)

    Attestation :

  • item 26. XXVI. In membr. Excerpta moralia in suos titulos distributa e variis Patribus & praecipue Joanne. Chrysostomo.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.26 (image)

    Attestation :

  • item 27. XXVII. In bomb. Selectio diversarum vocum secundum ordinem Alphabeti e S. Maximo.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.27 (image)

    Attestation :

  • item 28. XXVIII. In membr. Topographia Christiana Cosmae Monachi in 12. Sermones divisa, in qua variae quaestiones naturales secundum divinam Scripturam explicantur, deest finis.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.28 (image)

    Attestation :

  • item 29. XXIX. In bomb. Excerpta moralia e sacris & prophanis Auctoribus sub suis titulis distributa; desunt in principio quinque tituli, in fine octo.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.29 (image)

    Attestation :

  • item 30. XXX. In pap. Libanii Sophistae, & Demosthenis orationes nonnullae.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.30 (image)

    Attestation :

  • item 31. XXXI. In membr. Sermones de Beata Virgine, partim sine nomine, partim Andreae Cretensis, Damasceni, Germani, Georgii Archiepiscopi, Amphilochii, Cyrilli, & Joann. Chrysostomi. Primus est in Immaculatam, & venerabilem effigiem B. M. V. cognomento Romanae.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.31 (image)

    Attestation :

  • item 32. XXXII. In pap.
    • item 1. Nicephori Blemmidae Sermo de Regno.
    • item 2. Arriani de expeditione Alexandri lib. 8. cum notis ad marginem.
    • item 3. Ejusdem Historia Indica.
    • item 4. Procopii de Justiniani aedificiis.
    • item 5. Excerpta e libro secundo annalium rerum Persicarum Justiniani Imperatoris. Procopii de peste quae illis temporibus accidit, & ejusdem de Libycis, & Gothicis.
    • item 6. Sexti Empyrici adversus Astrologos.
    • item 7. Alcinoï de Platonis placitis.
    • item 8. Adversus Plotinum de praeexistentia animae.
    • item 9. Hieroclis commentarius in aurea Pythagorae carmina.
    • item 10. Origenis de variis Sectis Philosophorum.
    • item 11. Pselli dialogus de daemonibus.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.32 (image)

    Attestation :

  • item 33. XXXIII. In membr. Acta Sanctorum mensis Junii, Julii, & Augusti; videlicet:
    • item 1. Junii.
      • item 1. 8. Martyrium S. gloriosi & magni Martyris Theodori Stratelatae, finis desideratur: inserta sunt in medio 8. folia ad supplenda quae desunt. Sequitur fragmentum vitae ejusdem.
      • item 2. 18. Martyrium Sancti & gloriosi magni Martyris Leontii.
      • item 3. 24. S. P. N. & Confessoris Theodori Studitae encomium in Nativitatem Venerabilis Prophetae Praecursoris, & Baptistae Joannis. Leontii Monachi encomium in eumdem.
      • item 4. Antipatri Episcopi Bostrorum encomium in eumdem.
      • item 5. S. P. N. Archiepiscopi Constantinopolitani Chrysostomi Sermo.
      • item 6. 27. Vita & politia S. P. N. Sampsonis Hospitis.
      • item 7. 29. Hypomnema continens peculiariter passiones, & peregrinationes, & mortem SS. Apostolorum Petri & Pauli.
      • item 8. S. P. N. Joan. Archiep. Constantinop. Chrysostomi in Sanctorum Apostolorum Principes Petrum & Paulum.
      • item 9. Encomium in Sanctos Apostolos & Principes Petrum, & Paulum concinnatum a Theodoro pio, & diligenti Magistro e diversis Sermonibus S. Joan. Chrysostomi.
      • item 10. 30. S. P. N. Joan. Archiep. Constantinop. Chrysostomi encomium in duodecim Sanctos & celeberrimos Christi Apostolos.
    • item 2. Julii.
      • item 1. 2. Theodori Presbyteri Magnae Ecclesiae Sermo aperiens tempus, quo vestis Deiparae regiam ingressa est, & quomodo deposita est in Blachernis.
      • item 2. 8. Martyrium S. & gloriosi Martyris Procopii.
      • item 3. 11. B. Theodoreti Bestae (Vestae) Encomium in Sanctam, & laudabilem magnam martyrem Euphemiam.
      • item 4. 15. Encomium in Sanctos & triumphatores Christi Martyres Cyricum, & Julittam.
      • item 5. 16. Passio Sanctae gloriosae & pulchrae Virginis Martyris Christi Marinae.
      • item 6. 22. Nicephori Callisti Xanthopuli Sermo in Sanctam, & Apostolis aequalem Mariam Magdalenam.
      • item 7. 20. Hypomnema in magnum Eliam Prophetam.
      • item 8. 27. Martyrium gloriosi Megalomartyris Pantaleonis.
      • item 9. 28. Passio S. Martyris Callinici.
      • item 10. 31. Vita & politia Venerabilis atque justi Eudocimi.
    • item 3. Augusti.
    • item 4. 1. Enarratio Josephi in Martyrium Sanctorum Machabaeorum.
    • item 5. 2. Leonis in Christo Rege sempiterno Sermo in Protomartyrem & Archidiaconum Stephanum.
    • item 6. 6. Andreae Cretensis Archiepiscopi Hierosolymitani Sermo in Transfigurationem Domini, & Dei, Servatorisque nostri Jesu Christi {264}deest folium in medio.
    • item 7. Sermo Panegyricus in eamdem.
    • item 8. Joan. Monachi Damasceni Sermo in eamd.
    • item 9. Anastasii Abbatis Montis Sinaï Sermo in Sanctam Christ Dei nostri Transfigurationem dictus in eodem S. Monte eadem die.
    • item 10. 9. Nicetae encomium in S. & celeberrimum Christi Apostolum Matthiam.
    • item 11. 13. Vaticinatio in magna, & perfecta festivitate omnium Christi mysteriorum, veluti Incarnationis, Ascensionis, &c. Sermo comprehendens a Nativitate B. V. usque ad ipsius dormitionem, & de Apparitione, seu manifestatione venerabilis ejus vestis.
    • item 12. Joan. Presbyteri, & Monachi Damasceni Sermo in dormitione Immaculatae Reginae nostrae Deiparae, & semper Virginis Mariae.
    • item 13. Ejusdem in dormitionem Deiparae Sermones II. Andreae Cretensis Archiep. Hierosolimitani in dormitionem ejusdem Sermones III.
    • item 14. 25. Ejusdem encomium in Christi Apostolum Titum.
    • item 15. 29. Sermo comprehendens vitam, & mortem S. Prophetae Joannis Baptistae Praecursoris, & de inventione ejus capitis.
    • item 16. Joan. Archiep. Constantinop. Chrysostomi Sermo in Decollationem S. Joann. Baptistae.
    • item 17. Ejusdem in Decollationem S. Jo. & in Herodiadem.
    • item 18. S. P. N. Andreae. Cretensis Archiep. Jerosolymitani Sermo in eamd. S. Joan. Baptistae Decollationem.
    • item 19. Joan. Chrysostomi de Politia Evaresti, & in Decollationem S. Joannis.
    • item 20. 31. Germani Archiep. Constantinopolitani Sermo in Encaenia Templi Deiparae Chalcopratorum, & in depositione Venerab. & Sanctae Zonae.
    • item 21. Euthymii Monachi encomium in adorationem Venerab. Zonae super-sanctae Deiparae: finis desideratur.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.33 (image)

    Attestation :

  • item 34. XXXIV. In membr. antiq. Joan. Chrysostomi in Evangelium S. Matthaei: cod. imperfectus in fine nova manu suppletus est.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.34 (image)

    Attestation :

  • item 35. XXXV. In membr. antiq.
    • item 1. Joan. Chrysostomi Opuscula nonnulla moralia XLII. quorum primum Sermo Apologeticus.
    • item 2. Martyrium SS. & gloriosorum Christi Martyrum Eustratii, Auxentii, Eugenii, Mardarii, & Oresbae (fortasse Dorothei, ut Gesnerus observat, & dicit reperiri in Vaticana.)
    • item 3. Vita & politia Sanctae Mariae Aegyptiacae (adnotatur esse Sophronii Jerosolymitani).
    • item 4. Octobris.
      • item 1. 24. Martyrium S. Aretae & Sociorum.
      • item 2. Joan. Chrysostomi in Philogonium, qui ex Causidico Episcopus factus est; in fine pauca nova manu suppleta sunt.
    [+]

    Conservation : Firenze, BML, ms. Plut. 09.35 (image)

    Attestation :