In sacco lineo albo, qui insertus est viridi huic minori Romanorum.
item 1. 2. Othonis quorum unum est membranae violatae scriptum literis aureis, quod olim sigillum habuit aureum sub nostro num. 3. alterum in membrana consueta cum sigillo aureo sub nostro num. 9. 3.
item 2. 1. Rodulphi cum sigillo aureo sub nostro num. 7. 7.
item 3. 2. Caroli 4. Cum sigillis aureis sub num. nostro 4. & 5... quorum unum cum sigillo aureo, alterum caret, sed olim habuit, sub num. nostro 6. & 8.
item 4. Item Marsupiolum lineum in quo est sigillum aureum Frederici ruptum, filo colligatum, & ducatus unus Venetus auri adulterini.
item 5. In sacculo fulvo obscuro tria sunt privilegia Graecorum Imperatorum & Patriarcharum.
item 6. Item quae pertinent ad Rhodios, Armenos, Arabos, Egyptios, Chaldeos & ejusmodi ultramarinas gentes.
item 7. 6. Michaëlis solius Imperatoris Graecorum quorum quatuor habent sigilla aurea; ex duobus & reliquis alterum habuit, alterum quod est Idiomate Latino caret omni signo sigilli.
item 8. 2. Andronici simul & Michaëlis in quibus Andronicus confirmat articulos quos de fide Catholica Michaël olim pater suus confessus fuit secundum formam Romanae Ecclesiae sine sigillis, quae tamen olim habuerunt ut ex signis apparet.
item 9. 1. Andronici solius Epistola Graece scripta quae inserta est in altero privilegio Andronici.
item 10. {210}6. Joannis Paleologi antiqui, quorum tria cum sigillis aureis, unum in modum quinternalis, manu fratris Zenobii Bibliothecarii scriptum sub nostro num. 96. Sumptum ex capsula 96. Duo autem in membranis violaceis scripta literis aureis, quorum alter est sub nostro n. 1. in sacculo.
item 11. 2. Emmanuelis in membranis violacei coloris scripta literis aureis.
item 12. 2. Imperatoris non nominati in membranis violacei coloris scriptum literis aureis sub num. nostro 2. in sacculo.
item 13. 2. Johannis Patriarchae C. P. quorum alterum est in membrana & olim habuit sigillum. Altera est epistola Latine scripta in papyro & membrana agglutinata cum subscriptione Graeca sumpta ex capsula linea sub num. 28. cap.
item 14. 3. Joannis Paleologi ultimi & de Concilio Florentino sub Eugenio IV. quorum unum habet aureum sigillum, duo......
item 15. & sigillum aureum Graecum & plumbeum Eugenii IV. omnia Graece & Latine scripta.
Sequuntur in eodem sacco transmarinarum Nationum.
item 16. 4. Rhodiorum Magistri quorum tria cum plumbea Bulla Pauli Secundi, una cum plumbea Benedicti XIII.
item 17. 5. Armeniorum Regis quorum quatuor signa Latina cum sigillis aureis, unum lingua Armenica cum aureo titulo quod olim habuit sigillum.
item 18. 1. Epistola papyracea scripta literis ignotis quae Dalmaticae videntur ab Innocente cum sigillo aureo, quam cum Armeniorum fasciculo alligavimus.
item 19. 3. Arabica lingua vel saltem scriptione Arabica sine sigillo.
item 20. 1. Soldani Latina lingua scripta cum serico rubro ad initium involucri.
item 21. 3. Sabalcha Patriarcha Orientalis, quorum duo majori ex parte Arabice scripta cum subscriptione Chaldea, unum vero totum mere Chaldee scriptum.
item 22. 3. Chaldaïca tota, quorum unum est Dionysii Episcopi Jacobitarum.
item 23. 1. Cifra in papyro in modum quinternionis.