{203}In Nomine Sanctissimae Trinitatis.

Index.

Scripturarum quae sunt in scrinio facto in castro sancti Angeli de urbe factus a me Zenobio Acciaïolo ordinis Praedicatorum Bibliothechario Apostolico. Coeptusque die 6. Decembris 1518. sub Leone X. Pont. Max.

Distributae sunt in sacculos proprios secundum Provincias & Materias.

  • item 1. 1. 97. Literae Joannis Palaeologi Graecorum Imperatoris Graece & Latine conscriptae ad Eugen. IV. anno Domini 1433. ante Concilium quod postea Florentiae celebratum fuit de concordia Orientalis & Occidentalis Ecclesiae cum Bulla aurea, serico rubro subscripta manu Imperatoris. 1433.
  • item 2. 2. 98. Literae Belae Regis Ungariae ad Gregorium cum Bulla aurea cum serico viridi, & rubro, datae in Zolum (sic) anno Domini 1238. quibus se excusat, quod ad Mandatum Sedis Apostolicae non teneatur occupare terras, &c.
  • item 3. 3. 99. Literae Belae Regis Ungariae ad 1.... cum Bulla aurea & serico violaceo, datae intus apud Phizergum anno Domini 1260. 5. Kal. April. Continent petitiones secretas, quas facere debebat Magister Ladislaus Clericus D. Regis tempore obedientiae foris datae 1265. 5. Kal. Augusti.
  • item 4. 4. 100. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico albo & violaceo ad Papam S. L. (sic) datae in 3. Id. Novembris non expresso anno. Supplicat mitti sibi auxilium contra Tartaros Reges. * Apostolico sive Jo. de Gandavo in 26. Quinternione. Sic.
  • item 5. 5. 101. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico rubro & flavo datae in Zolum 16. Kal. Octobris sine anni data, sup. Matrimonio contrahendo, inter filiam Regis praedicti, & nepotem D. Joannis.
  • item 6. 6. 102. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico rubro ad J. datae apud Castrum ferreum sine anno, credentiales (sic) in Jacobum ministrum fratrum Minorum.
  • item 7. 7. 103. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico albo & violaceo ad J... datae 3. Idus Novembris sine anni data & loci credentialis (sic) in Episcopum quinque Ecclesiarum B. & Comitem Simonem. Registro Apostolico sive Jo. De Gandavo in 26. quinternione.
  • item 8. 8. 104. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico flavo & rubro ad J. dat. in Infula Leporum 1. Id. Maii non expresso anno, conqueritur quod Papa non confirmavit postulationem factam de Episcopo Celeo (sic) ad Ecclesiam Apromostensem (sic) collatis per Martinum in primo vol. fol. 37. primo lib. fol. 37.
  • item 9. 9. 105. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico rubeo. dat. in Castro Isaëra ac (sic) anno Domini 1265. Idus Octobris, credentiales (sic) in fratrem Paulum ordinis Minorum.
  • item 10. 11. 107. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico viridi, sive flavo ad J. dat. apud ... Id. Septembris sine anno pro postulationis confirmatione cujusdam in Episcopum Johannem. (sic)
  • item 11. 12. 108. Literae Belae Regis Ungariae cum Bulla aurea serico viridi ad J. datae in Camera X. Idus Octobris sine anno, super confirmatione postulationis Archiepiscopi Eclosanensis ad Ecclesiam Strigonensem.
  • item 12. 13. 109. Liter Federici Imperatoris cum Bulla aurea serico viridi & albo ad Gregorium IX. dat. 9. Decembris sine anno, committit Papae Gregorio moderationes dotis matrimonii contrahendi inter se & sororem regis Angliae in privilegium suum signatum per R. collatio per Logenens in primo vol. fol. 14.
  • item 13. 14. 110. Literae Boadmundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico rubro ad Alexandrum quartum dat. 1257 die 16. Junii apud Vindifre (sic) quibus petit confirmationem Regni Siciliae, collat. per Jo. Geron. & Marinum in prim. vol. fol. 45.
  • item 14. 15. 111. Literae .... Regis Boëmiae cum Bulla aurea serico rubro ad Innocentium, quibus petit separationem Matrimonii per sententiam inter se & uxorem in privilegium suum signat. primo.
  • item 15. 16. 112. Litterae Regis Armeniae cum Bulla aurea serico flavo & rubro, sine data loci & temporis, ad Innocentium III. super recuperatione Civitatis Antiochiae, & quod ejus nepos sit princeps dictae Civitatis.
  • item 16. 17. 113. Literae Geagari (sic) Regis Bohemiae cum Bulla serico rubro sine data loci & temporis ad Honorium III. quibus se excusat de calumnia sibi imposita contra Ecclesiasticam libertatem collat. Per Marinum fol. 150. prim. volum.
  • item 17. 18. 114. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro dat. in Perpignano ann. 1295. quibus confitetur se recepisse a Bonifacio VIII. septem millia librarum Turonensium parvarum Registrata in Cancellaria.
  • item 18. 19. 115. Literae Regis Armeniae L. cum Bulla aurea serico flavo & rubro, sine data loci & temporis ad Innocentium V. quibus scribit Nepotem suum admissum fuisse in Comitatu Antiochiae.
  • item 19. 20. 116. Instrumentum Federici Imperatoris cum Bulla aurea serico viridi & rubro ad Gregorium IX. datum apud Castrum Joannis ann. 1233. die 4. Augusti, quo se obligat suis stipendiis mittere quingentos Equites ad biennium pro subsidio terrae praedictae.
  • item 20. 21. 117. Literae Caroli Secundi Regis Sicilae cum Bulla aurea serico flavo & rubro ad Bonifacium VIII. dat. 1295. quibus confitetur se recepisse a Papa 25. millia marcarum argenti. Collat. per Jo. Geron. & Marinum primo vol. fol. 183.
  • item 21. 22. 118. Litterae Federici Imperatoris cum aurea Bulla serico violaceo quibus profitetur obedientiam Innoc. IV. tunc Electo. Dat. apud Benevent. 26. Junii sine anno in privileg. sign. per H. & C. Registr. a Praefato Jo. De Gandavo in 15. quinternio.
  • item 22. 24. 120. Literae Regis Armeniae cum Bulla aurea serico flavo sine data loci & temporis ad Innoc. III. quibus queritur de Legato Cardinali in causa quam habuit Nepos Comes Antiochiae contra Cardinalem.
  • item 23. {204}23. 119. Litterae Regis Armeniae cum Bulla aurea serico flavo sine data loci & temporis ad Innoc. III. quibus conqueritur de Legato in causa ipsius regni & communitatis.
  • item 24. 25. 121. Literae in papyro cum bulla aurea, rubro scriptae Literis ignotis, & videntur inscribi Innocentio Papae.
  • item 25. 26. 122. Literae Joannis Paleologi Graecorum Imper. cum Bulla aurea serico violaceo Scriptae Graece & Latine ad Innocentium VI. anno Dom. 1365. die 15. Decembris, quibus promittit obedientiam pro se & subditis sibi populis Papae & Sedi Apostolicae.
  • item 26. 27. 123. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro ad Nicolaum IV. dat. ann. 1289. 13. Kal. Julii, in quibus continentur conditiones & pacta utilia pro Ecclesia, cum quibus supradictus Carolus primus regnum acceperat & sunt duplicatae ejusdem tenoris, exceptis datis.
  • item 27. 28. 124. Privilegium Caroli Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro scriptum Romae 8. Idus Julii ann. D. minus expresso. Sed anno primo sui regni, in quo privilegio continentur multa in favorem Beneventanae urbis.
  • item 28. 29. 125. Instrumentum Federici Imperatoris cum Bulla aurea serico rubro decoloratum, fact. juxta Romam in Monte Gaudii an. Dom. ...... 8. Idus Augusti. Continet de translatione Corporis S. Bartholomaei in urbe cum subscriptis testibus Ecclesiasticis & Laïcis magnae authoritatis.
  • item 29. 30. 126. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro ad Bonifacium. Dat. Neapoli ann. 1303. die 8. Septemb. Continent aestimationem census collat. per Joannem Geron. & Marinum.
  • item 30. 31. 127. Literae Regis Roberti cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Neapoli anno 1435. die 25. Junii. Continent homagium & juramentum suae fidelitatis ex commissione Benedicti XII. in secundo vol. fol. 24. Collat. Phil. de Ponte Curco.
  • item 31. 32. 128. Instrumentum Alphonsi Regis Aragonum cum Bulla aurea serico rubro & flavo, tempore Benedicti 12. factum Barchinone anno Domini 1335. 4. non. Octobris. Continet de Vassallagio Sardiniae & Corsicae & de haeredibus per lineam faemininam. Collat. Marinus in secundo vol. fol. 259.
  • item 32. 33. 129. Literae Henrici Imperatoris cum Bulla aurea serico flavo, & rubro Sigillo. Dat. in Lateran. ann. 1312. 30. Kal. Julii fact. tempore Clement. V. Continent formam juramenti quam praestant & coronationem, & sunt ejusdem tenoris. Collat. Joan. Geron. & Marin. in primo vol. fol. 288.
  • item 33. 34. 130. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro ann. Domini 1303. die decima Decemb. ann. regni sui 19. de prorogatione sibi facta per Benedict. PP. XI. de quadam Rata Census sibi debiti .... Collat. Joan. Geron. primo vol. fol. 159.
  • item 34. 35. 131. Concordia Orientalis Ecclesiae cum Romana cum Bulla aurea Graeca serico violaceo, scripta literis Graecis & Latinis cum subscriptionibus Praelatorum. Facta Florentiae an. Dom. 1439. sub Eugenio Quarto & Joan. Paleologo Imp. prid. nonas Julii. Subscripta manu Imperatoris litteris rub. cum Bulla plumbea Papae.
  • item 35. 36. 132. Concordia eadem sicut superius earumdem Ecclesiarum cum Bulla aurea Graeca, & plumbea Papae Eugenii IV. Dat. eodem die & loco.
  • item 36. 37. 133. Instrumentum Reginae Joannae cum Bulla aurea serico flavo & rubro, tempore Gregorii XI. factum ann. 1378. ultimo Martii. Continet qualiter dicta Regina separavit regnum Trinacriae a regno Siciliae, ut dehinc daret Rex Trinacriae, Ecclesiae Romanae decem Floren. Censualium, qui deducuntur de summa 40000. Florenorum debitorum per eamdem Reginam. Collat. Marinus, tertio vol. fol. 310.
  • item 37. 38. 134. Instrumentum scriptum Graece & Latine cum Bulla aurea Graeca serico cyaneo obscuro. Factum Romae ann. Domini 1369. tempore Urbani V. in quo est confessio fidei Catholicae secundum formam Romanae Ecclesiae facta a Joanne Paleologo Graecorum Imperatore XVIII. die Octobris ejusdem anni subscripta manu Imperat.
  • item 38. 39. 135. Instrumentum Reginae Joannae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Factum an. 1372. die 2. Januarii, in quo dicta Regina facit homagium Papae Greg. XI. Collat. per Marinum in 30. vol. fol. 198.
  • item 39. 40. 136. Literae patentes Caroli Secundi cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. apud S. Sabinam ann. Domini 1295. die 17. Febr. quibus confirmat pacta utilia pro Romana Ecclesia & conditiones sub quibus pater suus recepit regnum Siciliae a Clem. IV. primo vol. fol. 58.
  • item 40. 41. 137. Instrumentum Latinum cum Bulla aurea Graeca serico violaceo, factum Constantinopoli anno ab orbe condito 6785. mensis Aprilis, quo Andronicus Imperator, Angelus Comnenus Dux Paleologus, confitetur Fidem Catholicam secundum formam Romanae Ecclesiae sicut & pater ejus Michaël fecerat sub Gregorio.
  • item 41. 42. 138. Literae Regis Ferdinandi cum Bulla aurea gravi serico flavo & rubro. Dat. Neapoli ann. 1472. die decima sexta Martii quibus agit gratias Sixto quarto de remisso sibi censu per omnem vitam suam.
  • item 42. 43. 139. Literae Joannis Paleologi Imperatoris Graecorum cum Bulla aurea serico cyaneo, obscuro. Dat. Rom. 1370. die.....Januarii anno 8. Urbani V. quibus confitetur in Catholicis articulis se Romanam sequi Ecclesiam. Et sunt scriptae manu sua litteris Graecis rubris, sed Confessio est in lingua Latina. Collat. per Joannem Geron, tertio vol. fol. 19.
  • item 43. 44. 140. Literae Henrici Imperatoris cum Bulla aurea serico flavo & rubro ejusdem tenoris & dat. in eodem loco sicut & aliae quae sunt in hoc indice sub numero 33. 129. de forma obedientiae in sua Coronatione 1312.
  • item 44. 45. 141. Literae Caroli nati Regis Angliae cum Bulla aurea serica & septem sigillis cereis, cum sericis rubeis. Datae Londini anno Domini 1255. die sexta Novembris in quibus exprimuntur testimonia quorumdam Praelatorum Angliae facta quod in eorum praesentiam per * Eberifordensem Episcopum procuratorem, {205}acceptatae sunt conditiones, appositae per Ecclesiam Romanam. Collatione facta D. Eadmundo de regno Siciliae. Collat. per Joannem Geron. primo vol. fol. 46. Haec mendis & erratis plena sunt.
  • item 45. 46. 142. Instrumentum Michaëlis Imperatoris Graecorum Ducae Angeli Paleologi cum Bulla aurea literis Graecis sculpta serico violaceo in quo confitetur Fidem Catholicam secundum formam Romanae Ecclesiae sub Joanne Papa XXI. sicut antea confessus fuerat sub Greg. X. & abjurat Schisma. Datum in Constantinopoli anno a mundi creatione 6785. Christi 1277. mensis Aprilis in primo vol. fol. 76.
  • item 46. 47. 143. Literae Caroli Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Datae Pictaviis ann. 1307. die 24. Julii ann. sui Regni 20. quibus fatetur Clementi Quinto se debere solvere pro censu regni Siciliae nonaginta tres mille trecentas & quadraginta uncias auri.
  • item 47. 48. 144. Instrumentum Alphonsi Regis Aragonum & Siciliae cum Bulla aurea. Datum Neapoli in majori Ecclesia ann. Domini 1445. die 2. Junii. Continet homagium & juramentum cum obligationibus factis sub Eugenio Quarto postquam ab eo investituram accepit dicti regni Siciliae citra Pharum; & sericum flavum & rubrum, in tertio vol. fol. 317. Collat. per Joannem Geron. fol. 317. supra dicto.
  • item 48. 49. 145. Instrumentum Alphonsi Regis Aragonum & Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Datum Neapoli 1445. die 2. Junii. Continet Vicariatum Beneventi & terram unam sibi concessam ab Eugenio Quarto sub conditione certi census; in tertio vol. fol. 317.
  • item 49. 50. 146. Instrumentum Ferdinandi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Puzoli ann. Domini 1459. die 4. Junii. Continet juramentum ab eo factum post investituram regni Siciliae sub Pio Secundo in tertio vol. fol. 329. collat. per Joannem Geron.
  • item 50. 51. 147. Literae Federici Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico rubro ad Innocentium III. Datae in Messana ann. Domini 1211. mense Feb. Continent formam electionum super Ecclesiis regni Siciliae, collat. Joan. Geron. in primo vol. fol. 45. modus eligendi praelatos Siciliae.
  • item 51. 52. 148. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Neapoli ann. 1306. die 18. Martii ad Clem. V. Continent approbationem gratiae & dilationis census debiti pro regno Siciliae. Collat. per B. de Spello in primo vol. fol. 264.
  • item 52. 53. 149. Literae Michaëlis Imperatoris Graecorum cum Bulla aurea serico violaceo. Dat. in Constantinopoli ann. a creatione mundi 6785. mensis Aprilis ad Gregorium Papam X. Continent professionem Fidei Catholicae ab eo factam secundum formam Romanae Ecclesiae & abjurationem Schismatis in primo vol. fol. 76. collat. L. de Viterbio.
  • item 53. 54. 150. Instrumentum Federici Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Pratoli ann. Domini 1459. die 17. Feb. continet Vicariatum Terracinae sibi concessum a Pio Secundo sub conditione certi census m.... Collat. per Joannem Geron. 30. vol. fol. 339.
  • item 54. 55. 151. Instrumentum Roberti Regis Siciliae cum Bulla aurea serico rubro. Dat. Neapoli ann. Domini 1317. die 29. Maii quo approbat homagium & juramentum fidelitatis quod nomine suo fecit suus procurator Bertrandus de Branico Joanni PP. XXII. collat. Marinus in primo vol. fol. 308.
  • item 55. 56. 152. Litterae Caroli Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Pictaviis ann. 1307. die 21. Julii ad Clementem V. Continent remissionem sibi factam certarum un ciarum auri, in quibus ratione Ecclesiae tenebatur & obligationes expensarum in certis usibus pro quibus idem Rex se obligavit & est alia litera ejusdem tenoris magis specifice infra 15. collat. B. de Spello in primo vol. fol. 150.
  • item 56. 57. 153. Literae Caroli Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Viterbii nonis Junii anno regni sui 2. ad Clem. IV. quibus promittit sub poena censurarum quod cum fuerit permissum de Imperatore Canonice electo & approbato, deponit officium conservatoris Tusciae sibi dumtaxat ad triennium commissum a Pontifice. Non est data anni ... primo vol. fol. 156. ..... Collat. per Joannem Geron. & Marinum.
  • item 57. 58. 154. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Marsiliae anno Domini 1303. die undecima Novembris quibus agit gratias Clementi V. de prorogatione debiti sibi census usque ad Festum Apostolorum Petri & Pauli anni sequentis, & remissione Censurarum pro non soluto censu, primo vol. fol. 246. collat. per Marinum.
  • item 58. 59. 155. Literae Roberti Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Datum in Castro de Statia ann. 1330..... die 20. Augusti. Continent quod pro cassatione solutionis census non esset regno privatus a Joan. XXII. primo vol. fol. 223. collat. Joan. Geron. & Marinus.
  • item 59. 60. 156. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Pictavii ann. 1307. die 20. Jul. Sunt duplicatae sub numero superius posito 152. In hoc indice continet gratiam & remissionem debiti census non soluti, cum quibusdam obligationibus expensarum pro passagio Terrae Sanctae. Quibus se obligat sub Clem. V. Duplicata B. de Spello, primo vol. fol. 250.
  • item 60. 61. 157. Litterae juramenti Caroli Quarti Romani Imperatoris cum Bulla aurea serico flavo sive viridi maturo. Dat. Romae post susceptam Imperii Coronam ann. Domini 1355. nonis Aprilis ann. primo sui Imperii In qua describitur forma coronationis, & est quadruplicata Bulla, facta sub Innocentio Sexto collat. Branus in tertio vol. fol. 127.
  • item 61. 62. 158. Literae Michaëlis Graecorum Imperatoris cum Bulla aurea literis Graecis impressa serico violaceo decolorato. Dat. Constantinopoli ann. a mundi creatione * 6785. Christi 1277. mensis April. Quibus sub Greg. X. confitetur fidem Catholicam secundum formam Romanae Ecclesiae, collat. primo vol. fol. 76.
  • item 62. {206}63. 159. Literae Joannae Reginae Siciliae & Provinciae Comitissae, cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Neapoli in Monasterio Sanctae Clarae ann. 1344. die ultima mensis Augusti. Quibus facit homagii juramentum, & vassallagii de regno Siciliae sub Clemente VI. collat. Marinus tertio vol. fol. 80.
  • item 63. 64. 160. Literae Caroli Quarti Imperatoris cum Bulla aurea serico flavo. Dat. Rom. ann. Dom. 1355. non. April. sub Innoc. VI. quibus continetur forma juramenti post susceptam Imperii coronam & sunt quadruplicatae collat. Branus, tertio vol. fol. 122.
  • item 64. 64. 165. Literae Roberti Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. in Castro Maris de Statia ann. Domini 1330. die 22. Augusti sub Joanne XXII. Continent idem de verbo ad verbum quod aliae superius. N°. 155..... collat. B. de Spello, primo vol. fol. 313.
  • item 65. 65. 161. Literae Caroli Quarti Imperatoris cum Bulla aurea serico flavo & nigro. Dat. Romae ann. Domini 1355. non. Aprilis sub Innoc. VI. Continet juramentum post coronam imperii susceptam. Et his describuntur & confirmantur terrae Romanae Ecclesiae, & est quadruplicata, collat. L. de Viterbio, tertio vol. fol. 130.
  • item 66. 66. 162. Literae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Romae apud sanctam Sabinam sub Bonifac. VIII. ann. Dom. 1295. die 7. Febr. Continent juramentum fidelitatis & habent multas bonas conventiones pro dignitate & utilitate Romanae Ecclesiae, collat. B. de Spello.
  • item 67. 67. 163. Literae Caroli Quarti Imperatoris cum Bulla aurea & cum serico flavo. Dat. Rom. ann. 1355. nonis Aprilis sub Innocentio VI. & continent formam juramenti post acceptam coronam Imperii ut supra, collat. Branus. Bulla inventa est & appensa, tertio vol. fol. 122.
  • item 68. 68. 164. Literae Roberti Regis cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Grassae ann. Dom. 1324. die 15. Aprilis sub Joanne XXII. Continent ratificationem cum obligatione de dilatione per Papam facta de LII. mill. & V. unciis aureis quas debet Ecclesiae pro censu regni solvendo, collat. B. de Spello, primo vol. fol. 313.
  • item 69. 70. 166. Literae Roberti Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Florentiae ann. Dom. 1310. die 7. mensis Octobris sub Clem. V. quibus promittit cum juramento se ad jussionem Pontificis dimissurum gubernationem sibi traditam a Pontifice terrae Bertinerii & Romandiolae. Sunt Duplicatae ejusdem tenoris, collat. Phil. de Ponte Curvo, primo vol. fol. 280.
  • item 70. 71. 167. Litterae Caroli Secundi Regis Siciliae cum Bulla aurea serico, flavo & rubro. Dat. Neapoli ann. 1306. die 15. Aprilis sub Clemente V. Continent juramentum & homagium factum nomine suo per Robertum primogenitum suum Vicarium, collat. per Joan. Geron. & Marinum, primo vol. fol. 242.
  • item 71. 72. 168. Literae Roberti Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Avenione ann. Domini 1319. die 27. Septembris sub Joanne Papa XXII. quibus agit gratias de rogata solutione debiti census pro regno Siciliae, collat. per Joan. Geron. & Marinum, primo vol. fol. 305.
  • item 72. 73. 169. Literae Roberti Regis Siciliae cum Bulla aurea serico flavo & violaceo. Dat. Avenione ann. Domini 1309. die 26. Augusti Regni sui ann. primo sub Clemente V. Continent personale suum juramentum fidelitatis & homagium, collat. Phil. de Ponte-Curvo, primo vol. fol. 268.
  • item 73. 74. 170. Literae Regis Roberti cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. in Castro Maris de Statia ann. Domini 1330. die 20. Augusti, quibus agit gratias Joanni Pontifici XXII. de prorogatione sibi facta in certa forma de 42. unciis in Florenis, collat. per Marinum, primo vol. fol. 324.
  • item 74. 75. 171. Instrumentum cum Bulla aurea serico, flavo & rubro factum in Palatio Viterbii. ann. Domini 1276. die 7. mensis Octobris. Continet homagii juramentum factum a Carolo Siciliae Rege Joanni Papae XXI. collat. per Jo. Geron. primo vol. fol. 25.
  • item 75. 76. 172. Literae Roberti Siciliae Regis cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Neapoli ann. Domini 1317. die penultimo Octobris. Continent ratificationem de prorogatione 24. millium unciarum auri sibi facta per D. Joann. XXII. collat. Marinus, primo vol. fol. 326.
  • item 76. 77. 173. Instrumentum scriptum Literis Armenicis, cujus principium Litteris majusculis auratis, & titulus Literis Rubeis sine sigillo serico: quamvis ex soraminibus duobus in capite instrumenti apparet olim fuisse cum aliquo sigillo.
  • item 77. 78. 174. Instrumentum Alberti Regis Romanorum cum Bulla cerea, serico flavo & rubro. Dat. apud Norimbergam anno Domini 1303. in Kal. Augusti, sub Bonifacio VIII. & continet quod Reges Romanorum postmodum promovendi accipiunt gladii potestatem ab Ecclesia Romana. Continet juramentum fidelitatis ipsius. Confirmat omnia quae donata fuerunt a patre suo Ecclesiae & aliis praedecessoribus, & maxime per Ludovicum & Othonem tempore Paschalis primi prout in capitulis decretorum continetur.
  • item 78. 79. 175. Litterae Caroli Quarti Romanorum Imperatoris ex illis quae quadruplicatae sunt. Quaeque olim Bullam auream Imperialem fortasse sicut aliae habuerunt. Sed nunc sunt sine aliqua Bulla & tantummodo cum modico serico flavo, sive taneo & nigro. Dat. sub Innoc. VI. Romae ann. Domini 1355. nonis Aprilis post Imperiale diadema susceptum. In quibus exprimuntur & confirmantur terrae Ecclesiae, collat. B. Spello.
  • item 79. 80. 176. Literae Henrici Imperatoris cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Romae apud sanctam Sabinam ann. Domini 1312. 2. non. Julii sub Clemente V. Continent ratificationem & renovationem juramenti ante Imperium praestiti per eundem super privilegiis & terris Ecclesiae conservandis & multis aliis, collat. Marinus, primo vol. fol. 260.
  • item 80. 81. 177. Literae Henrici Imperatoris cum Bulla aurea serico flavo & rubro. Dat. Romae apud sanctam Sabinam anno 1312. non. Jul. sub Clemente V. Continent annotationem {207}quorumdam capitulorum promissorum per Henricum eundem Domino Papae... collat. Joan. Geron. primo vol. fol. 260.
  • item 81. 82. 178. Henrici Imperatoris cum Bulla aurea, serico flavo & rubro. Dat. Rom. apud sanctam Sabinam anno Domini 1312. 2. nonas Julii sub Clemente V. & sunt..... & quadruplicatis. Continent ut supra ratificationem & revocationem juramenti ante Imperium praestiti per eumdem super privilegiis & terris Ecclesiae conservandis, collat. Jo. Geron. primo vol. fol. 260.
  • item 82. 83. 179. Literae Rodulphi Regis Romanorum cum Bulla aurea serico rubro. Dat. ann. Dom. 1278. 2. Kal. Julii sub Nicolao Papa III. super litteris Romandiolae.
  • item 83. 83. 180. Literae aliae Rodulphi Imperatoris cum Bulla aurea serico rubro. Dat. ann. Domini 1278. 2. Kal. Jul. sub Nicolao Tertio. Confirmant donationes terrae ut in inferioribus.
  • item 84. 84. 181. Literae testimoniales Astenses & Sabinenses in duabus Bullis cereis serico rubro qualiter receperunt juramentum & literas ab Henrico Imperatore sub Clemente V. Dat. Romae apud sanctam Sabinam ann. 1312. 6. die Julii.
  • item 85. 85. 182. Literae Henrici Regis Romanorum cum Bulla aurea serico flavo &...... dat. Lausannae ann. Domini 1310. V. Idus Octobris sub Clemente V. Continent confirmationem donationum terrarum & privilegiorum, collat. Philipp. de Ponte-Curvo, primo vol. fol. 28.
  • item 86. 86. 183. Literae Parvae Othonis Imperatoris cum Bulla aurea serico violaceo claro, vel rubro decolorato, sine data loci & temporis sub Innoc. VIII. quibus promittit se recuperaturum & defensurum terras Ecclesiae quas etiam nominat.
  • item 87. 87. 184. Literae juramenti fidelitatis factae a Federico Secundo Papae Honorio III. ante coronationem coram nominatis testibus. Dat. Aegnovae (sic) ann. 1219. mensis Septembris. Carent sigillo & serico, sed ex foraminibus apparent olim fuisse cum sigillo.
  • item 88. 88. 185. Transsumptum privilegiorum Othonis IV. & Regis Ungariae factum jussu Benedicti XII. de Archiviis Conventus Assisii, Fratrum Minorum cum Bulla aurea serico rubro, privilegia Othonis continet qualiter ipse remisit Ecclesiae jus eligendi Praelatos & appellationes Ecclesiasticas, & restituit omnes terras Ecclesiae quas praedecessores sui occupaverant.
  • item 89. 7.7. (Sic) Privilegia Regis Ungariae ad Benedictum Papam qualiter ipse adhortatus fuerat ...... Graecorum Imperatorem obedire Ecclesiae Romanae. Item quod egit cum Papa ut terrae quae per eum caperentur, in Provinciis Infidelium primos Praelatos ab electione sua haberent. Item quod Papa mitteret auxilium contra.......
  • item 90. 89. 186. Confessio fidei Catholicae secundum Romanam Ecclesiam facta ab Andronico Graeco Imperatore juxta id quod Michaël Pater suus confessus fuit Gregorio Papae X. Ipse autem fecit sub Joanne XXI. Dat. Constantinopoli ann. 6785. (Christi 1277.) mensis Aprilis, excussum est autem sigillum. Subscripta est Graeca confessio manu Imperatoris literis rubeis.
  • item 91. 90. 187. Confessio fidei Catholicae secundum Romanam Ecclesiam facta ab Andronico Graeco Imperatore secundum formam Romanae Ecclesiae scripta literis Latinis, manu sua literis Graecis rubeis, scripta sub Joanne Papa XXI. prout sub Gregorio X. pater suus Michaël confessus fuit. Est eadem cum superius scripta. Idiomate tantum mutato. Deest & ab hac quoque sigillum, subscripta, &c. licet signa appareant olim appensi sigilli cum serico violaceo.
  • item 92. 91. 188. Volumen ex membrana violacei coloris sine Bulla aliqua, cui ita inscriptum est, Literis Latinis atris: Emanuel Rex Graecorum Ecclesiam literis aureis exhortatur ut ad sufficientem Instructionem fidei Catholicae sibi mittat. Scriptum est autem litteris Latinis aureis Intus: missa mense Januario ab Episcopo...
  • item 93. 92. 189. Aliud volumen ex membrana violacei coloris sine Bulla aliqua, cui ita scriptum est literis Latinis atris: Emanuel Rex Graecorum exhortatur Ecclesiam ut Regem Franciae (sic) contra Sultanum accesturum, cui per terram suam victum ministrabat, ab indebitis compescat. Scriptum est autem intus literis Latinis aureis missa mense Martio.
  • item 94. 93. 190. Aliud volumen aliquanto majus superioribus ex membrana violacea sine ullo sigillo scriptum literis Graecis aureis cum interpretatione Latina, cui interius inscriptum est literis Graecis aureis majusculis: ad sanctissimum Papam Joannem fidelis Rex Porphygenitus excelsus fortis Augustus & Romanorum Imp. Comnenus. Rescribit autem Papae laudans ejus conceptum de Ecclesiarum unione, excusans tarditatem suam in rescribendo: mittit ei quaedam munera. Datum mense Junio.
  • item 95. 94. 191. Literae Urbani V. cum Bulla ejus plumbea serico flavo & rubro. Dat. Avenione 3. Idus Martii anno non expresso Domini, sed 5. sui pontificatus, quibus primo citat Petrum Aragonum Regem eo quia non solveret census pro regno Sardiniae .. collat. Luc. de Viterb. tertio vol. fol. 167.
  • item 96. 95. 192. Literae Joannis Papae XXII. cum sua Bulla plumbea serico flavo & rub. dat. Avenion Kal. Decembris Pontificatus sui ann. XV. continent exactionem concessam Fratri Petro De Corbaria Ordinis Minorum olim Antipapae mox correcto & sub obedientia Ecclesiae existente ... collat. B. de Spello & Marinus de Monte alto primo vol. fol. 37.
  • item 97. 96. 193. Literae Joannis Patriarchae C. P. olim habentes Bullam, sed pro nunc modicum fili, lanei coloris cerulei, sunt Bullae scriptae literis Graecis & subscriptae manu sua literis majusculis. Dat. ann. ab exordio mundi 6785. Christi 1277. mensis Aprilis ann. sui pontificatus secundo Novemb. 6. abjurato Schismate profitetur fidem Catholicam secundum normam Romanae Ecclesiae.
  • item 98. 97. 194. Literae cum sigillo cereo rubro appensum ad terram (sic) ex membrana B. Episcopi Portuensis Legati Papae Martini IV. Dat. Bononiae 6. Kal. Febr. ann. pontificatus Martini IV. 3. Continent quod Magister Guilielmus Duranti reddidit septem instrumenta eidem D. Legato D. Petri de Molauris continentia summam stipendiorum pro militibus e {208}Francia ductis, .. primo vol. fol. 14. collat. Aloysius de Campania.
  • item 99. 98. 195. Instrumentum sine sigillo treguarum & prorogationis earum per Martinum IV. super Controversia quae erat inter nobilem virum de filiis Ursi & Colae Viterbii occasione quorumdam Castrorum, dat. apud Urbem Veterem 12. Kal. Januar. ann. 1284. collat. Aloysius de Campania, primo vol. fol. 148.
  • item 100. 99. 196. Litterae Martini IV. cum sua Bulla serico flavo & rubro dat. apud Urbem Veterem ann. primo sui Pontificatus, 1280. tertio Kal. Martii quibus instituit Carolum Regem Siciliae Senatorem, Urbis Romae primo vol. fol. 138. collat. per Jo. Geron.
  • item 101. 100. 197. Litterae sive instrumentum cum duobus sigillis cereis habentibus impressum colubrum tortuosum, id est, in signo Mediolani ann. 1341. die 6. Martii sive Maii. Continetur in eo ratificatio, * sumuntur & absolutio communium Placentiae & Laudae, Cremae, Carvasii, Martinengo, Castri novi & * Bucaeaduae Castrorum pro eo quod adhaeserant Bavaro contra Romanam Ecclesiam sub Benedicto XII... collat Phil. de Ponte Curvo, secundo vol. fol. 170.