item 1. 101. 198. Literae testimoniales Cadinalium 54. nominatorum in ipsis qui interfuerunt, approbantibus Principibus & Praelatis Alemaniae, sive renovantibus in Consistorio Lugdunensi ann. Dom. 1274. die 6. Junii., Sub Greg. X. quaecumque Fredericus Imperator concesserat Ecclesiae de separatione Regni Siciliae ab Imperio & aliis ab eo concessis privilegiis sub Innoc. III. ann. Domini 1220. die 8. Kal. Maii in Francoforti, & habent eae literae 15. sigilla cerea appensa cum serico rubro. Totidem enim Principes cum Praelatis talia approbarunt, collat. per Jo. Geron. primo vol. fol. 61.
item 2. 102. 199. Reconciliatio communis & habitantium Civitatum Vercellarum in Lombardia, qui excommunicati fuerant, eo quia acceptaverant Bavarum contra Ecclesiam. Dat. sub Benedicto XII. ann. Domini 1341. die 7. mensis Augusti, collat. B. sive L. de Viterbio, primo vol. fol. 417.
item 3. 103. 200. Transsumptum Privilegii Othonis IV. extractum de Archiviis Conventus Assisii jussu Benedicti XII. de iis quae Otho concessit & promisit Ecclesiae Romanae sub Innoc. III. ann. 1209. prout supra in hoc indice sub numero 185. cum Bulla cerea serico rubro, dat. Assisii ann. 1339. die 2. Martii, collat. per Brunum secundo vol. fol. 253.
item 4. 104. 201. Literae Urbani V. cum sua Bulla plumbea serico flavo & rubro. Dat. Avenione 3. id. Martii ann. secundo sui pontificatus, quibus minatur excommunicationem Petro Aragonum Regi, & interdictum regno suo si non restitueret bona & jura Ecclesiae quae occupaverat in regno suo, collat. Aloysius de Campania, fol. 164. tertio vol.
item 5. 105. 202. Litterae cum duobus sigillis cereis & serico rubro Cardinalium P. Episcopi Sabinensis & sanctae Mariae in Aquiro, quae continent Regem Robertum Siciliae & Joann. Comitem Gravinae ejus filium mandasse per literas suis Officialibus, ut statim restituerent gubernationem Romandiolae & Brittonorii Joan. XXII. collat. Phil. De Ponte-Curvo ann. 1323. id. Novembris, primo vol. fol. 309.
item 6. 106. 203. Transsumptum quinque literarum Regis Ungariae & Othonis IV. Regis Romanorum consentientium ut fierent electiones Praelatorum per Capitula, eo quia appellationes ad Ecclesiam Romanam devolverentur, & multa alia privilegia Ecclesiae Romanae concedentium. Dad. Lugdun. sub Innoc. IV. idib. Julii Pontificatus sui ann. 3. Habet hoc transsumptum Bullam plumbeam Innoc. IV. & hinc & inde appensa sigilla cerea cum silo albo 40. id est 20. ab una parte & 20. ab altera, collat. B. de spello.
item 7. 107. 204. Transsumptum Frederici Imperatoris, ut Regnum Siciliae non dicatur esse Imperii sed Ecclesiae Romanae. Dat. Agnovae anno 1224. id. Feb... Item alterius privilegii similis Superiori in favorem Ecclesiae Dat. Argentinae 1217. Kal. Jul... Item alterius privilegii exemplum super quadam discordia inter Ludovicum Ducem Bavariae & Ecclesiam Romanam super quibusdam terris pertinentibus ad Ecclesiam. Dat. apud * Ibernen. secundo non. Octob... Item alterius privilegii quo Federicus Imperator dat Cajetano Conrado filio suo & vassallis Rogerium de Salutio, & Rainonem de Prata qui existente discordia inter Ecclesiam & Imperatorem adhaeserunt Ecclesiae. Dat. apud Colicorpum 1233. mensis Martii sub Innoc. IV. Dat. Transumptum Loc. Lugduni tertio Id. Julii Pontificatus Innoc. IV. ann. tertio, collat. Joan. de Geron. primo vol. fol. 32.
item 8. 108. 205. Habet hoc transsumptum Bullam plumbeam Innoc. IV. cum sigillis cereis adhuc extantibus 29. silo albo appensis.
item 9. Literae Clem. V. cum Bulla sua plumbea serico flavo & rubro. Dat. Pictavii 13. Kal. August. Continent consensum Caroli Regis Siciliae, quod Ecclesia non tenetur subire aliquas expensas pro defensione regni etiam occasione praeteriti belli, aut subiri (sic) & nihilominus Regem Siciliae debere solvere censum annuum pro dicto regno. Habent eae Literae subscriptiones 20. Cardinalium collat. Jo. Geron. primo vol. fol. 247.
item 10. 109. 206. Urbani IV. Literae cum sua Bulla plumbea & funiculo albo. Dat. apud Urbem Veterem 13. Kal. Decembris ann. sui pontificatus tertio, Domini verò, ut putatur ...... Continent modificationem quorumdam articulorum super regno Siciliae & quamdam amotionem tempore Caroli Andegaviae, ac Provinciae Comitis tamquam Regis futuri ejusdem regni... collat. L. de Viterbio, tertio vol. fol. 188.
item 11. 110. 207. Instrumentum sine Bulla continens inquisitionem factam contra quosdam Accusatores de certis criminibus per D. Manfredum de Vico potestatem Cornetanam. Collat. Aloysius de Campania, primo vol. fol. 213.
item 12. 111. 208. Instrumentum sine Bulla factum sub. Urbano Quarto ann. Dom. 1262. die 14. Septembris continet acceptam possessionem Castri Orbitelli ... Collat. Aloysius de Campania, primo vol. fol. 51.
item 13. 112. 209. Literae Urbani IV. cum sua Bulla plumbea. Dat. Viterbii 7. Idus Decembris {209}sui pontificatus ann. primo. Continent causam quamdam Abbatiae & Conventus S. Mariae Eboracensis, collat. B. de Spello, tertio vol. fol. 163.
item 14. 113. 210. Instrumentum sive Bulla facta sub Urbano IV. ann. 1262. die 19. Septembris. Continet concessionem Castri Orbetelli per Dominam Momatiam uxorem Guglielmi Tusciae Comitis Palatini D. Uberto sancti Eustachii Diacono Cardinali, collat. Aloysius & Marinus.
item 15. 114. 211. Instrumentum, sive Bulla facta sub Urbano IV. ann. Dom. 1264. 11. Non. Junii. Dat. Anagnae. Continet investituram Castellani Rocellariani, collat. Aloysius & Marinus, primo vol. fol. 54.
item 16. Indicem superiorem non sum modo prosecutus, quia jam maximam partem adnotavi Privilegiorum, in quibus res arduae & graves continentur: ne quid tamen desideretur, quod ad notitiam ullam pertineat, omnia privilegia in ferrato serico inventa in saccos distribui pro rerum & Provinciarum varietate, qui sacculi assutos titulos habent, & chartas indices particulares sibi insertas eo modo & ordine quem ex Regione scriptum invenies.
item 17. Fundum scrinii ferrati instructum est literis multis papiraceis privatis ad Alexandrum VI. plurimis scriptis olim in sacco lineo positis. Qui nunc vacuus instratus est tribus Registris a Palatina olim confectis (sic) in summitate eorum sacculorum, qui duodecim sunt, videlicet sub ejusmodi titulis.