In sacco fulvi obscuri coloris oppidorum patrimonii & ditionis Ecclesiae in Italia.

  • item 1. 1. Processus contra Rebelles Cingulanos, sine sigillo.
  • item 2. 4. De pace facta inter Matthiam de Anania & homines Frusinonis, quorum tria sunt parva, unum vero longius & in unum parvorum est insertum, unum ejusdem materiae ita ut quinque dici possint. Omnia sine sigillo.
  • item 3. 1. Fuscanae civitatis eligentis Bonifacium octavum in praetorem perpetuum, sine sigillo.
  • item 4. 1. Habens septem appellationes consutas simul contra Monachos S. Stephani pro parte Episcopi Bononiensis interpositas in Petra Lugi & Ravennae, sine sigillo.
  • item 5. 1. Citatio Galeotti & Malefacti Trianorum Arimini occupantium Romandiolam, cum plumbo Innocentii VI.
  • item 6. 1. Locatio XI. Comitatuum Ravennae, Romandiolae, sine sigillo.
  • item 7. 1. Contra Communem Mevaniae pro Romana Ecclesia, sine sigillo.
  • item 8. 1. De venditione & emptione Susmani, sine sigillo, de hoc etiam sunt 3. privilegia colligata in sacculo superiore sindicatuum sub num. 64. 37. & 58.
  • item 9. 1. Homagium Castrorum Marchiae Anconitanae sub Gregorio X. cum sigillo cereo.
  • item 10. 1. De quibusdam factis Roccae Lariani, & investitura Castellani, sine sigillo.
  • item 11. 1. Processus contra Perusinos cum plumbo Nicolai IV.
  • item 12. 1. Impignoratio Bertinoris, sine sigillo.
  • item 13. 1. Processus contra Communem Tudertinorum eo quia invaserant Sancti Gemini Castrum cum cereo sigillo.
  • item 14. 1. Communis Castri civitatis obligatio pro injuriis illatis Castro Georgii, sine sigillo.
  • item 15. 1. Commendatio Ripae Transonis in 40000. Marchas, & electio potestatuum in Marchia Anconitana, sine sigillo. Item altera duo de Ripa Transonis sunt in sacculo sindicatuum superiore.
  • item 16. 2. De receptione, & possessione Orbitelli, sine sigillo.
  • item 17. 3. Viterbensium Rerum, quorum unum habet certas conventiones, quod Curia Romana maneat Viterbii. Secundum est de Treguis inter ipsos & Ursum quemdam Ursi filium occasione quorumdam Castrorum ut Roccae & Valeriani. Tertium est parvum in papyro, & est sindicatus quidam Viterbiensium, omnia sine sigillo.
  • item 18. 4. Cornetanorum continentia Conventiones quasdam & statuta, & inquisitiones factas contra quosdam cives, sine sigillo.
  • item 19. 1. Camerinen. condemnatio in mille marchas argenti, occasione cujusdam excursionis egestatus, sine sigillo sub num. 16.
  • item 20. 1. S. Severini Camerinensium obligatio pro salario praetoris, sine sigillo.