{1384}Epistola S. Bernardi utilissima & moralissima de gubernatione familiae.

Ex antiqua editione impressâ.

Gratioso & felici militi D. Raimundo Castri-Ambrosii. Bernardus in senium deductus, salutem.

Doceri petis à nobis de curâ & modo rei familiaris utilius gubernandae.

Et qualiter patres familias debeant se habere.

Ad quod sic respondemus: quod licet omnium rerum mundanarum status & exitus negotiorum sub fortuna laborent; non tamen hoc timore vivendi regula est omittenda.

Audi ergo & attende quod si in domo tuâ sumptus & redditus sunt aequales, casus inopinatus poterit destruere statum ejus.

Status hominis negligentis domus est ruinosa. Quid est negligentia gubernantis domum? ignis validus in domo incensus.

Discute diligenter eorum diligentiam & propositum qui tua administrant. Labenti enim nundum lapso minus verecundi est abstinere quam cadat.

Saepius revidere quae tua sunt & quae tua {1385}sint magna providentia est.

Cogita de cibo & potu animalium tuorum, nam esuriunt & non petunt.

Nuptiae sumptuosae damnum sine honore conferunt.

Sumptus pro militia honorabilis est. Sumptus pro juvando amicos rationabilis est. Sumptus pro juvando prodigos perditus est.

Familiam grosso cibo non delicato nutrias. Qui gulosus effectus est, vix aliter quam morte mores mutabit.

Gulositas vilis & negligentis hominis putredo est. Gulositas solliciti & diligentis hominis solatium est.

Diebus paschalibus abundanter non tamen delicate pasce familiam.

Fac gulam litigare cum bursa, saepius sed non semper pro bursa sententiam feras.

Nam gula affectionibus probat & sic testibus non juratis.

Bursa evidenter probat jam in archa & cellario evacuatis, vel brevi tempore vacuandis.

Tunc male judicas contra gulam quando avaritia ligat bursam.

Nunquam recte inter gulam & bursam avaritia judicabit.

Quid est avaritia? sui homicida. Quid est avaritia paupertatis timor in paupertate vivens.

Recte vivit avarus in se, non perdens divitias, sed aliis reservando.

Melius est enim aliis reservare, quam in se perdere.

Si blado abundas, non diligas carestiam, quoniam diligens carestiam cupit esse pauperum homicida.

Vende bladum cum satis valet, non quando per pauperem emi non potest.

Vicinis minori pretio vende, etiam inimicis non semper gladio, sed saepe servitio vincitur inimicus.

Superbia contra vicinum, balneum est expectans tonitruum cum sagitta.

{1386}Habes inimicum, quaeras oculum tuum pro tui custodia. Si habes inimicum, conversationem non habeas cum ignotis.

Semper cogita quod inimicus sagax cogitat inimici vias.

Debilitas inimici non est loco pacis, sed treuga ad tempus.

Si te securas non cogitare inimicum tuum quod tu cogitas, periculo te exponis.

De faeminis tuis suspectis quid agant, ignorantiam non sententiam quaeras.

Postquam sciveris crimen uxoris tuae a nullo medico curaberis.

Dolorem de mala uxore tunc mitigabis, quando audies de uxoribus alienis.

Cor nobile & altum non inquirit de operibus mulierum.

Malam uxorem potius risu quam baculo castigabis.

Faemina senex & meretrix, omnes divitias annulabit. Faemina senex & meretrix si lex permitteret, viva sepelienda esset.

De vestibus.

Nota quod vestis sumptuosa probatio est pauci sensus.

Vestis nimis apparens cito taedium vicinis parit.

Stude bonitate placere, non veste.

Mulieris petitio habentis vestes & vestes quaerentis non indicat firmitatem.

De amicis.

Tene quod major est amicus qui sua tribuit, quam qui seipsum offert.

De verbis magna est copia amicorum.

Amicum non reputes qui te praesentem laudat.

Si consulis amico non quaeras placere ei, sed rationi.

Dicas in consulendo: sic mihi videtur, non praecise, sic agendum est. Quoniam facilius de malo exitu concilii redargutio sequitur quam de bono laus.

Audivi quod joculatores te visitant, attende quae sequuntur.

Homo impendens joculatori cito uxorem habebit cujus nomen erit paupertas.

Et quis erit hujus uxoris filius? derisio.

Placet tibi verbum joculatoris, jam pignus sibi dedit.

{1387}Joculatores improperantes digni sunt suspendio.

Quid est Joculator mala improperans? animal secum homicidium portans.

Joculatoris instrumenta Deo non placent.

Audi de famulis. Famulum alti & elati cordis repelle futurum inimicum. Famulum tuis moribus blandientem repelle. Famulo & vicino te praesentem laudantibus resistas, aliter cogitant te decepisse.

Famulum se de facili verecundantem dilige ut filium.

Si vis aedificare domum, inducat te necessitas, non voluntas.

Cupiditas aedificandi aedificando non tollitur.

Nimia & inordinata aedificandi cupiditas parit cito & expectat aedificiorum venditionem.

Et turris completa & arca vacuata faciunt valde sed tarde hominem prudentem.

Vis aliquando vendere, cave cum vendere volueris, ne partem haereditatis vendas. Non vendas potentiori, sed potius minori pretio des minori.

Totum autem plus vende offerenti.

Melius est gravem pati famem quam patrimonii venditionem.

Sed melius est partem vendere quam se usuris subjicere.

Quid est usura? venenum patrimoniorum.

Qui est usura legalis? latro praedicens quod intendit.

Nihil emas in consortium potentioris.

Parvum consortem sustineas patienter, ne tibi fortiorem societ.

Quaesivisti de usu vini.

Qui in diversitate & abundantia vini sobrius est, ille est terrenus Deus.

Ebrietas nihil recte facit, nisi cum in lutum cadit.

Sentis vinum, fuge consortium: sentis vinum, quaere somnum antequam colloquium. Qui se ebrium verbis excusat, ebrietatem suam aperte accusat.

Male sedet in juvene vina cognoscere.

Fuge medicum scientia plenum & exercitio non probatum. Fuge medicum ebrium. Cave tibi a medico volente in te experiri qualiter alios de simili morbo curabit.

{1388}Catulos valde parvos dimitte clericis & virginibus. Canes custodes utiles sunt.

Canes ad venandum plus constant quam conferunt.

Habes filios, dispensatores bonorum tuorum non constituas.

Sed dices: si adversetur fortuna, quid prodest vivendi doctrina.

Audi quid de hoc viderim: stultos omittentes contingentia & tandem se excusantes sub fortuna. Evenit aliquando fortuna, sed servans doctrinam, raro accusabit fortunam.

Raro enim diligentiam cum infortunio sociabis:

Sed rarius a pigritia infortunium separabis. Expectat piger sibi subveniri a Deo, qui in mundo isto vigilare praecepit.

Tu vero vigila & levitatem expendendi cum gravitate lucrandi compensa.

Appropinquat senectus, consulo quod Deo potius quam tuo filio te committas. Disponis legata, consulo quod primo servitoribus quam sacerdotibus solvi mandes. Diligentibus enim personam tuam, non committas animam tuam. Committe animam tuam diligentibus animam suam.

Dispone de rebus ante morbum: saepe quis efficitur infirmitatis servus.

Et servus testari non potest. Liber ergo testeris antequam servus efficiaris.

Reliquum Epistolae Latinae.

Sufficit quod de te dictum est. De filiis audi. Mortuo patre filii quaerunt divisionem si nobiles sunt. Melior est saepe eorum per mundum dispersio, quam haereditatis divisio, nam saepe est gravis eorum hujusmodi haereditatis divisio, si laboratores sunt, accidat quod volunt. Si mercatores sunt, tutior est eorum divisio, quam communione unius infortunium aliis imputetur. Mater vero si forte remaritari quaerit, stulte agit; sed ut sua peccata deploret; utinam ipsa senex accipiat juvenem, nam non ipsam, sed sua quaesivit; quibus habitis bibet cum eo doloris calicem, quem optavit, ad quem eam perducant merita sua damnabilis senectutis.