Fasciculus inscriptus jura diversorum Castrorum, signatus E.
item 1. 1. Notula possessionum adeptarum in territorio Casa Murate ex commissione Alexandri Magnioli Gubernatoris & Vicecomitis status Ecclesiae Ravennatensis pro illustrissimo Cardinali Sancti Angeli Archiepiscopo ejusdem Ecclesiae, an. 1550.
item 2. 2. Instructiones Castrorum & aliorum locorum Archiepiscopatus Ravennae quae a communitatibus & aliis sunt occupata variis in locis, hoc est, Arimini, Cesenae, Forilivii, Faventiae, Bononiae.
item 3. 3. Sententia excommunicationis lata per Domnum Latinum Legatum Sedis Apostolicae Contra Potestatem & commune Ariminense, occasione invasionis Castrorum Ecclesiae Ravennatensis existentium in Comitatu Ariminensi. Datum Imolae secundo idus Januarii, an. 2. Pontificatus Nicolai III.
item 4. 4. Notula quaedam reddituum & aliorum jurium in Castro Muntiliano & quibusdam aliis locis.
item 5. 5. Cartula continens examen quorumdam testium super-Castro novo quod competit Archiepiscopo Ravennatensi, & super juramentum praestitum per Comitem Lambertum.
item 6. 6. Donatio castri Reversani per Comitem Ugonem D. Ordisio Archiepiscopo & Ecclesiae Ravennatensi de an. 1144. die 30. Octobris.
item 7. 7. Instrumentum investiturae factum per Gualterum Archiepiscopum Comiti Cavalcaconti pro se ac suis filiis masculis de Brittonorii (sic) cum toto suo tenimento sub quibusdam pactis & conditionibus, an. Domini 1130. die septima mensis Julii.
item 8. 8. Instrumentum permutationis cujusdam fundi Archiepiscopatus Ravennatensis cum Abbate & Monachis Classis Sancti Severi ejusdem Civitatis sub an. 1265. die 12. Febr.
item 9. 9. Fides de recepto de censibus solutis pro rebus sitis in villis & fundis Ambrosii, Dossi & Locaniliae, an. 1358.
item 10. 10. Notula quaedam in pergameno super cessione Castri-novi continens memoriale quoddam instrumentorum super eod. Castro.
item 11. 11. Instrumentum venditionis Castri-novi cum promissione de rato per Guidonem filium Comitis Lamberti, pro matre, sorore & uxore sua ad favorem Ecclesiae Ravennat. Actum an. 1234. die 1. Octobris.
item 12. 12. Instrumentum venditionis Castri Castagnani & Culenae per Ardinisium Domno Simeoni Episcopo ejusque successoribus in Ecclesia Ravennatensi Actum an. 1234. die sexta Februarii.
item 13. 13. Instrumentum quo Comes Cesenae ad instantiam Archiepiscopi Ravennae concedit plenam fidentiam ac securitatem in castris Casamuratae, Montilliani & Montis novi, an. 1234. die decima-quarta exeunte Junio.
item 14. 14. Cartula qua Philippus Archiepiscopus constituit D. Malatestam de Arimino Vicarium in castro Savignani, an. 1261. die 8. Januarii.
item 15. 15. Cartula ratificationis compromissi cum castris & villis de Monte Feltro, an. 1252. die ultimo exeunte Maio.
item 16. 16. Instrumentum obligationis de parendo Mandatis Domni Archiepiscopi Ravennatensis super excessibus quibusdam, ac praecipue super fracto confinio in Roversano, an. 1296. die 9. Jan.
item 17. 17.
item 1. Instrumentum quo Azo Estensis Marchio in feudum concedit Alidigeno de Fontana quicquid ipse Marchio habet in terra Villaenovae, an. 1263. die 3. Maii.
item 2. Item ibidem alia investitura facta per eundem Azonem Marchionem Estensem ad favorem Domni Bernardi de Fontana de pluribus terris sitis in Conca de Ramo in territorio Brariae, anno 1254. die 8. Decembris.
item 3. Item ibidem alia investitura per eundem Estensem Marchionem facta de terris sitis in Montagnana, an. 1238. die 9. exeunte Martio.
item 18. 18. Juramentum fidelitatis praestitum Archiepiscopo Ravennatensi per quosdam de Bifaria, occasione cujusdam feudi quod sistit in Castro Bifariae ad Ecclesiam Ravennatensem spectantis, an. 1251.
item 19. 19. Collatio beneficii Sanctae Mariae in Tribo vacantis per resignationem in personam Camilli de Bagnacavallo per Abbatem & Monachos Sancti Vitalis, ad quos indultum legitime pertinebat Faventinae Dioecesis, an. 1299.
item 20. 20. Concessio Molendini facta Capitulo & Canonicis Cardinalibus Ravennae, an. 1128.
item 21. 21. Instrumentum continens conjurationem hominum de Roversano qui junctim praestiterunt se ad invicem auxiliaturos contra omnes, & quoscumque homines excepto Imperatore & Archiepiscopo Ravennatensi. Actum an. 1191. die 7. Maii.
item 22. 22.
item 1. Instrumentum quo Sindicus Communis Forolivii ponit in possessionem Molendinorum de Ponte de Ronco Domnum Camerarium Archiepiscopi Ravennatensis, an. 1284.
item 2. Item aliud instrumentum factum universitati Forilivii quod cesset ab inquietatione portan-{447}tium ad macinandum in Molendinis Pontis Ronchi.
item 23. 23. Servitia quae habet Ecclesia Ravennatensis in Castro Roversani.
item 24. 24. Instrumentum quoddam corrosum super jurisdictione Archiepiscopi Ravennatensis in Monasterio Classensi & D. Priore Camalchi* ..... an. 1230.
item 25. 25. Federici Imperatoris & Regis Siciliae Literae ad Ugolinum de Parma Comitem Romaniae, ut homines de Castro-novo jurent fidelitatem Uberto Comiti sub poena impositionis in banno. Datum .... Decembris indictione 9a.
item 26. 26. Literae Roberti Ducis Burgundiae attestationis literarum Philippi Regis Francorum in favorem Archiepiscopi Ravennatensis expeditarum pro libero & tuto transitu per Regnum Franciae. Datum apud Montem Taium, vel Faium, vel Baium, an. 1300. in festo Cathedrae Sancti Petri.
item 27. 27. Sententia de immittendo in possessionem Archiepiscopum Ravennatensem de omnibus fundis positis in Pola & ejus districtu anno 1597. die 5. Martii, & anno 1399. die 16. Julii.