Fasciculus inscriptus Urbani, signatus Q.

  • item 1. 1. Urbanus IV. Gerardo Ravennatensi Episcopo conceditur licentia alienandi quasdam {442}possessiones longe positas & minus utiles, sicut quae sunt in Pola. Datum Veronae VI. id. Aprilis anno....
  • item 2. 2. Urbanus V. Archiepiscopo Ravennatensi de provisione Abbatiae sancti Vitalis in personam Benedicti ejusdem Monasterii Prioris. Datum Avinione 3. Cal. Jan. an. 4.
  • item 3. 3. Universis Vassallis Ecclesiae Ravennatensis translatio Pilei Episcopi olim Paduani in Archiepiscopum Ravennatensem. Datum Romae X. Cal. Febr. Pontificatus sui anno 8.
  • item 4. 4. Capitulo Ecclesiae Ravennatensis super electione ejusdem Pilei in Archiepiscopum Ravennatensem. Datum ut supra.
  • item 5. 5. Archiepiscopo Ravennatensi ejusque suffraganeis de subsidio triennali post reditum mei in Italiam, a quo excipit Carolum, & est pro pace Italiae contra perturbantes. Datum Romae XII. Cal. Novembris anno V.
  • item 6. 6. Petrocino Archiepiscopo Ravennatensi licentia eligendi sibi confessorem. Datum Avinione V. id. Febr. an. 4.
  • item 7. 7. Universis per Romandiolam constitutis Generalibus facultas eligendi confessorem concessa omnibus Romandiolae constitutis, tempore pestis. Datum Avinione XVII. Cal. Octobris anno III.
  • item 8. 8. Populo Civitatis Ravennatensis de translatione Pilei Episcopi Paduani in Archiepiscopum Ravennatensem. Datum Romae X. Cal. Jan. an. 8.
  • item 9. 9. Pileo olim Episcopo Paduano de translatione ejusdem in Archiepiscopum Ravennatensem. Datum ut supra.
  • item 10. 10. Petrocino Archiepiscopo Ravennatensi commissio super observantia capitulorum pacis initae cum Bernabone de Vicecomitibus, & Francisco de Ordelaffis & adhaerentibus. Datum Avinione XI. Cal. Junii Pontificatus sui anno 3.
  • item 11. 11. Archiepiscopo Ravennatensi de Laurentio de Pinettis, quem in Episcopum Reginensem elegerat. Datum Avinione 2°. Non. Martii anno 1.
  • item 12. 12.
    • item 1. Urbanus sextus Populo & Civitati & Dioecesi Ravennatensi super electione Cosmati Archiepiscopi post privationem Pilei Cardinalis & Archiepiscopi Ravennatensis tamquam haeretici, & schismatici. Datum Perusii Non. Octobris an. X.
    • item 2. Item suffraganeis Ravennatensis Ecclesiae super eodem.
    • item 3. Item universis Vassallis Ecclesiae Ravennatensis super eodem.
    • item 4. Item plumbea.
  • item 13. 13.
    • item 1. Cosmato electo Ravennatensi de privatione Pilei Cardinalis & Archiepiscopi & electione ipsius in Episcopum Ravennatensem. Datum Perusii Non. Octob. anno X. Bulla plumbea.
    • item 2. Carolo Provinciae Romandiolae Rectori & Malatestae Pandulphi in Pensauriensi ac Pandulphi de Malatestis domicellis in Ariminensi Vicariis Ecclesiae Romanae, ut faveant D. Cosmato electo Ravennatensi. Datum Perusii 4. idus Octob. anno X. bulla plumbea.
  • item 14. 14.
    • item 1. Clero Civitatis & Dioecesis Ravennatensis de suscepto Cosmato in Archiepiscopum Ravennatensem electo. Datum Perusii X. Octob. anno X.
    • item 2. Item capitulo Ecclesiae Ravennatensis super eodem. Datum ut supra.
  • item 15. 15. Archiepiscopo Ravennatensi & suffraganeis literae de promotione sua. Datum Avinione VII. id. Novembris anno 1.
  • item 16. 16. Pileo Episcopo Paduano licentia de Confessore sibi eligendo. Datum Avinione id. Martii anno 3.
  • item 17. 17. Legato sedis Apostolicae ut fideliter studeat pecunias destinare in devotionem debiti, quo Ecclesia Ravennat. obligata erat tempore Fortanerii Archiepiscopi. Datum Avinione VI. Nonas Martii anno 4.
  • item 18. 18. Suffraganeis Ecclesiae Ravennatensis ut debitam reverentiam exhibeant D. Pileo olim Episcopo Patavino, in Archiepiscopum Ravennatensem electo. Datum Romae X. Cal. Febr. anno 8.
  • item 19. 19. Petrocino Archiepiscopo Ravennatensi confirmat quamdam suorum bonorum dispositionem. Datum Avinione V. id. Februarii anno 4.
  • item 20. 20. Clero civitatis Ravennae super electione Pilei in Archiepiscopum Ravennatensem. Datum Romae X. Cal. Febr. anno 8.