{1158}Incipiunt instructiones.
Fratres carissimi & Sacerdotes Domini cooperatores nostri Officii estis. Nos quidem licet indigni locum Aaron tenemus, vos Eleasari & Ithamar. Nos vice duodecim Apostolorum fungimur, vos ad formam septuaginta duorum discipulorum estis: nos pastores vestri sumus, vos commissae vobis plebis: nos summo Pastori Domino nostro Jesu Christo rationem de vobis reddituri sumus, vos vero de plebibus vobis commissis.
Vestram itaque fraternitatem hortamur in Domino, sedulo monemus atque obsecramus obnixe, ut quae his scriptis vobis pro nostra vestraque salute suggerimus, fideliter memoriae commendare atque adimplere summo opere studeatis. Officii igitur nobis commissi onus rite atque legitime peragendum: duo quippe principaliter unicuique vestrum necessaria esse noscuntur. Primum est vita & conversatio irreprehensibilis; secundum est scientia commendabilis, illa praecipue quae in quatuor consistit. Primo in septem Sacramentorum Ecclesiasticorum administratione infra seriatim dicetur; secundo in Sacramentorum cauta custodia & contractione; tertio in divinorum officiorum celebratione; quarto in animarum atque Ecclesiarum regimine & dispositione: & ibi agetur de sepulturis, de decimis, de Ecclesiastica censura, de Judaeis.