APOGRAPHUM AUREAE INSTRUCTIONIS ET Constitutionum Synodalium editarum a reverendo in Christo Patre Domino Augerio Dei gratia Conseranensi Episcopo bonae memoriae ad informationem & reformationem totius & universi Cleri.

  • item 1. Hic autem Augerius de Montefalconis cujus Sepulcrum in Ecclesia Conseranensi cum inscriptione & insignibus nostris visitur, electus fuit Episcopus Conseranensis anno 1279. Episcopatum tenuit annis 24. & mortuus est anno 1303. Putatur autem hasce constitutiones edidisse anno 1280. Erat vero frater Raimundi Bernardi de Monte-Falc onis, Domini Monte-Falconis Veteris, ex cujus progenie ortum ducimus hac serie.
    • item 1. 1. Raimundus Bernardus.
    • item 2. 2. Raimundus Bernardus.
    • item 3. 3. Augerius.
    • item 4. 4. Raimundus Bernardus.
    • item 5. 5. Joannes.
    • item 6. 6. Joannes Petrus.
    • item 7. 7. Franciscus.
    • item 8. 8. Guarinus.
    • item 9. 9. Franciscus.
    • item 10. 10. Petrus.
    • item 11. 11. Joannes-Franciscus.
    • item 12. 12. Timoleon qui quatuor filios reliquit
    • item 13. Joannem-Franciscum, Bernardum, Ludovicum, & Bartholomaeum, ex quibus unus superest Bernardus, jam annosus, qui huic Bibliothecae Bibliothecarum dat operam.Ut ad constitutiones illas redeamus, sic legitur in primo folio: Ex libris S. Volusiani Fuxensis. Sic autem orditur Augerius.« Ad honorem Sanctae & individuae Trinitatis Patris, & Filii, & Spiritus Sancti, & gloriosae Virginis Mariae, atque beatissimi Licerii Confessoris & omnium Sanctorum, Nos Augerius sola Dei patientia Episcopus Conseranensis, cupiens subjectos nostros in iis quae ad salutem animarum pertinere noscuntur feliciter gubernari, infra scriptas instructiones & constitutiones in praesentiarum duximus promulgandas. Primo igitur instructiones, secundo constitutiones ponentur. Sicque binario numero praesentis libelli lectio peragatur.

{1158}Incipiunt instructiones.

Fratres carissimi & Sacerdotes Domini cooperatores nostri Officii estis. Nos quidem licet indigni locum Aaron tenemus, vos Eleasari & Ithamar. Nos vice duodecim Apostolorum fungimur, vos ad formam septuaginta duorum discipulorum estis: nos pastores vestri sumus, vos commissae vobis plebis: nos summo Pastori Domino nostro Jesu Christo rationem de vobis reddituri sumus, vos vero de plebibus vobis commissis.

Vestram itaque fraternitatem hortamur in Domino, sedulo monemus atque obsecramus obnixe, ut quae his scriptis vobis pro nostra vestraque salute suggerimus, fideliter memoriae commendare atque adimplere summo opere studeatis. Officii igitur nobis commissi onus rite atque legitime peragendum: duo quippe principaliter unicuique vestrum necessaria esse noscuntur. Primum est vita & conversatio irreprehensibilis; secundum est scientia commendabilis, illa praecipue quae in quatuor consistit. Primo in septem Sacramentorum Ecclesiasticorum administratione infra seriatim dicetur; secundo in Sacramentorum cauta custodia & contractione; tertio in divinorum officiorum celebratione; quarto in animarum atque Ecclesiarum regimine & dispositione: & ibi agetur de sepulturis, de decimis, de Ecclesiastica censura, de Judaeis.

De vita & conversatione Clericorum.

  • item 2. Primo itaque vita & conversatio irreprehensibilis, & quoad nos & quoad alios perquamnecessaria est, quia necessaria nobis est vita nostra, sed aliis fama nostra Unde Dominus inquit, luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, & glorificent Patrem vestrum, qui in Coelis est. Alioquin secundum Prophetam, si Sacerdos qui est unctus peccaverit, faciet delinquere populum; & iterum, incantatore a serpente percusso quis medebitur? & rursus: si Sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo? Sacerdotes quidem in bene docendo & male agendo Deum instruunt qualiter eos debeat condemnare, & tot mortibus digni sunt, quot perditionis exempla ad subditos transmittunt. Qua enim libertate possunt eos corripere, dum tacite sibi respondent se eadem quae corripiunt commisisse: quia esse non potest hortator viduitatis, qui conjugia frequentaverit. In Evangelio quoque probatur eum qui trabem portat in ocuso suo non posse festucam in oculo fratris sui videre. Item David: peccatori autem dicit Deus, Quare tu enarras justitias meas, & assumis testamentum meum per os tuum? Et secundum Gregorium, cujus vita despiciatur, restat ut ejus praedicatio condemnetur: hinc etiam est Isaïas a Domino ad praedicandum mittendus, prius ab iniquitate mundatur, & os ejus calculo tangitur, qui forcipe tollitur de altari.
  • item 3. Prius igitur debent Sacerdotes errata sua corrigere, & postmodum ad alia diluenda festinare. Nam & gallus prius seipsum alarum verbere corripit, & deinde ad horas praecinendas accedit. Sacerdotes enim plerumque exemplo suae passionis accendunt, quos servitute doctrinae diutius confirmare non possunt: & vita discipuli exempla eruditae religionis de se praestare nescit quae in seipso experimendo non didicit. Ut igitur vita & conversatio vestra irreprehensibilis appareat & caeteris luceat per exemplum, expedit ut sit juxta Ecclesiam cella vestra. Nullus vestrum arma vel gladios ad feriendum ferat, nisi forte tempore guerrae, vel ex probabili causa timoris.
  • item 4. Nullus comam nutriat, neque barbam, & unusquisque coronam & tonsuram habeat congruentes: quas & conjugati non bigami privilegio clericali gaudere volentes publice portent.
  • item 5. Nullus canum vel avium jocis inserviat. Nullus ebrietatibus, crapulis, litibus, scurrilitatibus, percussionibus & blaphemiis vacet.
  • item 6. Nullus spectaculis aliquibus, quae aut in nuptiis, aut in scenis exhibentur, intersit, sed pompas saeculi & convivia publica fugiat: privata vero non tantum pudica, sed etiam sobria colat.
  • item 7. Unusquisque vestrum dolos & conjurationes caveat, odium, aemulationes, obtrectationes atque invidiam effugiat, non vagis oculis, non effreni lingua, aut petulanti fluidoque gestu incedat, sed pudorem ac verecundiam mentis simplici habitu incessuque ostendat.
  • item 8. Obscoenitatem & membrorum, & verborum, sicut & operum penitus exsecretur. Senioribus debitam praebeat obedientiam, neque ullo jactantiae studio seipsum attollat, bonis moribus studeat, & ab omnibus illicitis cor ac linguam, & corpus, Deo auctore conservet. Omnis enim jactantia atque immoderatio a bonis est moribus aliena.
  • item 9. Nullus tabernam intret, nisi forte necessitatis causa in itinere constitutus.
  • item 10. Curam pauperum, peregrinorum & aliarum miserabilium personarum habeant praebentes eis refectionem: viduas, orphanos & pupillos defendite: & tam in iis, quam in aliis hujusmodi, totius boni exemplum in vobis praebete.
  • item 11. Officia, seu commercia saecularia, maxime inhonesta, mimos quoque, joculatores & histriones, ac pravorum & infamium consortium fugite.
  • item 12. Nullus baratas ac lucra inhonesta, ac cujuslibet generis foenus exerceat, aut undecim pro duodecim in ludo * juxtuare, aut bladum vetus & corruptum pro novo & sincero mutare, seu commodare praesumat.
  • item 13. Ad aleas & taxillos, vel etiam cum Laïcis ad luctas ludere nolite, vel ludis hujusmodi interesse.
  • item 14. Officiis Ecclesiasticis, & aliis bonis studiis cum diligentia vacate. Caputiis brevibus aut aliis inhonestis vel laïcalibus diversorumque colorum, aut aurifrisiatis vestibus, aut pannis rubris, seu viridibus, vel virgatis manicis quoque * consutiaris, ac saecularibus rostratis, vel cordelatis, aut incisis chirothecis depictis, frenis, sellis, pectorali-{1159}bus ac calcaribus deauratis uti nolite: sed Sacerdotes veste desuper clausa atque talari & aliis ornamentis decentibus utantur & honestis.
  • item 15. Continenter & caste vivere studete, & nullus Clericus feminas secum teneat, de quibus aliqua sinistra suspicio esse possit. Sed nec etiam matres, sorores, vel alias suas consanguineas juvenes secum in domibus Ecclesiarum tenere praesumat; sed eis forte indigentibus alibi, si voluerit, necessaria subministret.
  • item 16. Clerici quoque membrorum truncationes per se non faciant aut indicent inferendas, sententiam sanguinis dictando vel proferendo aut scribendo: sed nec ubi talia exercentur, dum fiunt, interesse praesumat.
  • item 17. Nullus in sacro ordine constitutus, praecipue Sacerdotes & Religiosi, artem chirurgiae exerceant, quae ustionem vel incisionem inducat.
  • item 18. Nullus Tabellionatus officio fungatur in curia saeculari, aut procurationes, seu ballivias villarum, aut dicaturas saecularium principum tenere praesumat. Sed nec procurationes quorumcumque Laïcorum recipiant. Nec Tutor, vel Curator vel Advocatus in Curia saeculari, nisi pro seipso & Ecclesia sua, pro sanguineis suis & pupillis & orphanis & aliis miserabilibus personis esse praesumat.
  • item 19. Nullus etiam privilegio clericali gaudere volens sergentariae, seu bannariae officio uti praesumat.
  • item 20. Nullus sine rationabili causa, mercata seu nundinas frequentet, & tunc in habitu honesto incedat.
  • item 21. Nullus Clericus ob amorem, vel gratiam parentum, vel amicorum suorum possessiones alienas, vel fructus earum violenter intrudat: alioquin sic ablatis restitutis juxta delicti qualitatem poenam graviorem merito poterit formidare.
  • item 22. Nullus Clericus dono, pretio, gratia, amore vel odio sibi cedi faciat a Laïcis; actiones, ut adversarios fatigandi causa ad Ecclesiasticum sorum trahat.
  • item 23. Quivis Presbyter in principio sui Presbyteratus vestes Sacerdotales sibi fieri faciat, cum quibus obitus sui tempore valeat sepeliri.
  • item 24. Nullus in sacris ordinibus constitutus ruptariis vel balistariis, aut hujusmodi viris sanguinum praeesse praesumat, aut purgationis aquae ferventis, seu frigidae, aut ferri candentis ritum cujuslibet benedictionis aut consecrationis impendat. Ultimo scitote Sacerdotis esse officium omnibus prodesse, nulli autem nocere velle. De iis etiam alia inter constitutiones quaerentur. »Postea vero de scientia Sacerdotum aptissime loquitur.
  • item 25. Hinc de Sacramentis.
  • item 26. De materia restitutionum.
  • item 27. De custodia & contrectatione Sacramentorum.
  • item 28. De Divinorum officiorum celebratione.
  • item 29. De Officio Missae.
  • item 30. De animarum atque Ecclesiarum regimine.
  • item 31. De sepulturis.
  • item 32. De decimis.
  • item 33. De censura Ecclesiastica.
  • item 34. De Ecclesiis & earum privilegiis & ornamentis.
  • item 35. De officio & potestate Rectorum, Capellanorum & de regimine Ecclesiarum.
  • item 36. Prohibet multa genera sortilegiorum, & addicit poenas eisdem.
  • item 37. Prohibet Rectoribus ne absolvant aliquem ab excommunicatione, nisi in articulo mortis & in casibus hic expressis.
  • item 38. Statuit ut Rectores non tradant curam Presbyteris nisi de licentia.
  • item 39. Prohibet ne Religioso communicetur cura animarum & poenam ponit.
  • item 40. De divinis officiis & aliis ad ea pertinentibus.
  • item 41. Casus reservati Episcopo & Vicario suo.
  • item 42. Prohibet matrimonium in Ecclesia solemnizari, contractum inter infantes, vel de quo est dubium.
  • item 43. De Chrismate & Sancto Oleo.
  • item 44. De excommunicatione & interdicto.
  • item 45. Ponit poenam pro falsantibus literas Apostolicas & Curiae nostrae.
  • item 46. Quod nullus teneat Scholas nisi in casibus hic contentis, in Dioecesi vel civitate Conseranensi.
  • item 47. De Officio & collatione Tonsurarum.
  • item 48. De actionibus Ecclesiarum.
  • item 49. De vita & honestate Sacerdotum.
  • item 50. De Capellanis, Monachis & Religiosis.
  • item 51. De censibus & Procuratoribus.
  • item 52. De Ostenfione Reliquiarum.
  • item 53. De Pedagiis.
  • item 54. De Judaeis.
  • item 55. De Leprosis.
  • item 56. De Sortilegiis.
  • item 57. De rapinis Clericorum.
  • item 58. De Usuris.
  • item 59. In fine autem: Constitutiones Synodales per Reverendissimum in Christo Patrem Dominum Pontium Dei & Sedis Apostolicae gratia Episcopum Conseranensem. Editae & de mandato suo in sua Synodo publicatae, quam celebravit in choro Sanctae Mariae sedis Conseranensis sub anno Domini 1364.
  • item 60. De sortilegiis loquens Augerius rem singularem dicit circa cultum Dianae à Christianis aevo suo observatum, quam retuli in Supplemento Antiquitatis explanatae T. 1. p. 112. verum quia ibidem aliquid errati deprehenditur, emendatum locum hic referre visum est.
  • item 61. « Nullus etiam per sortes, quas Sanctorum seu Apostolorum vocant, aut cujuscumque Scripturae inscriptione, divinationis scientiam profiteatur, aut futura vel quaelibet maleficia in tabulis vel codicibus, seu in Astrolabio requirat. Nulla mulier se nocturnis equitare cum Diana dea Paganorum, vel cum Herodiade seu Bensozia, & in numina multitudinem mulierum profiteatur. Haec enim daemonica est illusio. Nemo in herbarum collocationibus carmina, incantationes, aut alias observationes praeter Dominicam orationem & Symbolum adhibeat: nec in brevibus suspendendis vel ligandis aliquid praeter illa scribat: daemonium tamen sustinendi causa licet petras & herbas sine incantatione habere. Dies quoque Ae-{1160}gyptiaci, constellationes, lunationes, Kalendae Januarii, initia mensium, dies, menses, annus, cursus Lunae, Solis & Syderum superstitiose observari non debent, credendo videlicet in illis virtutem inesse, quoniam superiora non sunt causa eorum, sed signa. Sed nec in praemissis diebus seu temporibus mensae cum epulis vel lampadibus in domibus sunt parandae, vel per vicos & plateas cantores & chorei ducendi. Nulla etiam tempora sunt fausta vel infausta existimanda, ut in eis nolis vel velis aliquid inchoare. Nec ad volatum vel garritum avium, vel ad motum alicujus membri, aut ad alicujus animalis aspectum aliquid esse prospere venturum vel non, pronosticandum.
  • item 62. Interdicimus etiam ne quis per duodecim signa caeli nascentium, in conjugio sociando, vel hujusmodi illa observet. Quicumque autem post generales prohibitiones, quas in Missarum solemniis, diebus Dominicis per Sacerdotes fieri praecipimus, contra praemissa fecerint, ingressus Ecclesiae & Ecclesiastica Sacramenta eis omnino interdicantur, & si necessitas fuerit, excommunicationis vinculo innodentur, aliisque remediis arceantur. »Codex membranaceus in-4°. decimo tertio ut videtur saeculo scriptus initio & fine mutilus Grammatica Latina versibus.In Codice D. Claudii Stephanotii, haec ipsius manuscripta leguntur.
  • item 63. Excerpta ex veteri Hagiologio S. Benigni Divionensis manu XII. cerciter, saeculi sed quaedam recentiore manu adduntur.
    • item 1. V. Id Januarii in Coenobio beati Benigni juxta Divionense Castrum, Natalis S. Paschasiae Virginis & Martyris.
    • item 2. XV. Kalend. Februarii Dedicatio Altaris Sanctorum Innocentium, & Hyrenei (sic) Episcopi & Martyris.
    • item 3. X. Kal. Februarii, Divione Monasterio S.... Translatio S. Urbani Lingonicae civitatis Episcopi.
    • item 4. 2°. Kalendas Februarii Divione, Translatio Corporis S. Eustadii Presbyteri & Confessoris.
    • item 5. XII. Kalend. Aprilis, Dedicatio Altaris SS. Apostolorum Petri & Pauli.
    • item 6. 2°. Kalend. Aprilis, Dedicatio hujus Ecclesiae facta à D. Papa Eugenio praesente Rege Ludovico.
    • item 7. XIII. Kalendas Maii Dedicatio Capellae Altaris S. Benedicti.
    • item 8. VII. Kalendas Maii Dedicatio Altaris S. Pauli Apostoli.
    • item 9. VI. Kalend. Maii Dedicatio Altaris Sanctae Trinitatis, antiquitus facta. Item eodem die anno Domini 1393. Dedicatio praesentis & novae Ecclesiae S. Benigni, reaedificatae per Domnum Hugonem de Arcu, tunc Abbatem ejusdem Ecclesiae, ad Requestam Domni Alexandri, tunc Abbatis hujus loci dedicatae.
    • item 10. 2°. Nonas Maii Dedicatio Altaris, Sanctae Crucis.
    • item 11. III. Idus Maii Divione in Coenobio beati Benigni Martyris, Dedicatio Oratorii in honorem S. Dei Genitricis.
    • item 12. XIII. Kalendas Junii Dedicatio Altaris S. Nicolai.
    • item 13. III. Nonas Junii Dedicatio Altaris S. Mariae Magdalenae.
    • item 14. Nonis Julii in Caenobio Divionensi Translatio corporum SS. Urbani, Eustadii & Hilarii Confessorum & Sanctae Radegundis Virginis Reginae, ac Paschasiae Virginis, nec non & beatae Quietae conjugis praefati beati Hilarii.
    • item 15. XV. Kalendas Augusti Dedicatio Altaris SS. Benigni, Stephani, Vincentii, Laurentii, Blasii, Leodegarii & Apollinaris.
    • item 16. Non. Augusti Dedicatio Altaris S. Michaëlis.
    • item 17. Idibus Septembris, Dedicatio Altaris Sancti Bartholomaei Apostoli facta per manum Garnerii Episcopi Lingonensis anno Domini 1195.
    • item 18. XVIII. Kal. Octobris Dedicatio Altaris S. Thomae Cantuariensis Ecclesiae Archiepiscopi & Martyris.
    • item 19. XIV. Kal. Octobris Dedicatio Altaris S. Blasii, facta per manum Venerabilis Thomae Episcopi Lesmorensis Hybernici anno Domini 1216.
    • item 20. XI. Kal. Octobris Dedicatio Altaris Sancti Eustadii, & Sanctae Paschasiae facta per manum Willelmi Caleasensis Episcopi, anno 1214.
    • item 21. V. Nonas Octobris Dedicatio Altaris S. Benigni.
    • item 22. VIIII. Kal. Decembris Dedicatio Altaris S. Joan. Baptistae.
    • item 23. VIII. Kal. Decembris, Translatio Corporis Beati Benigni Martyris.
    • item 24. Kalendis Decembris Dedicatio Altaris SS. Andreae Apostoli, Lucae Evangelistae, & beati Matthiae Apostoli & S. Benigni Sanctaeque Mariae Magdalenae, facta per manum Garnerii Episcopi Lingonensis, anno 1198.
  • item 64. Excerpta ex veteri Necrologio ejusdem Coenobii S Benigni Divionensis.
    • item 1. Januarius.
      • item 1. Kalendis Januarii Depositio Domnorum & praecipuorum Abbatum Willelmi atque Ogdilonis.
      • item 2. Obiit Hugo de Trochens Miles. Obiit Richerius Archiepiscopus Senonensis.
      • item 3. Nonis Januarii Depositio Domni Odonis Bajocensis Episcopi, qui dedit nobis Cellam S. Vigoris. Obiit Hugo Abbas Sancti Sequani.
      • item 4. VIII. Idus Januarii. Obiit Willelmus Comes.
      • item 5. IV. Idus Januarii Depositio Domini Henrici Abbatis Fiscannensis.
      • item 6. III. Idus Januarii obiit Elisabeth de Chaalons Monacha nostrae Congregationis.
      • item 7. Idibus Januarii Depositio Domni Henrici Abbatis istius loci.
      • item 8. XIX. Kalendas Februarii, obiit Symon Dux.
      • item 9. XVIII. Kalend. Februarii obiit Symon Abbas Besuae.
      • item 10. XVI. Kalend. Februarii, obiit Ludovicus Comes.
      • item 11. XI. Kalend. Februarii obiit Wibertus Marchio.
      • item 12. {1161}X. Kalend. Februarii Depositio Domini Paschalis Papae.
      • item 13. IX. Kalend. Februarii Depositio Domini Adalberonis Abbatis istius loci. De praecipuis est istud (supple) anniversarium.
      • item 14. VIII. Kalend. Februarii Depositio Domini Argrini Episcopi Lingonensis. De praecipuis est.
      • item 15. VI. Kalend. Februarii Depositio Domini Theodorici Episcopi.
      • item 16. V. Kalend. Februarii obiit Domna Clementia de Fosseto, facit Procurationem. Obiit Walterius de Nublens Miles.
      • item 17. III. Kalendis Februarii Depositio Domini Brunonis Episcopi Lingonensis. De praecipuis est istud .... Obiit Aymo Tile Castri Miles. Ad marg. (Ty Le Chasteau.)
      • item 18. 2°. Kalend. Febr. obiit Ingelbertus olim Abbas Tornodorensis.
    • item 2. Februarius.
      • item 1. Kalendis Februarii obiit Mallenus olim Episcopus & Monachus.
      • item 2. IV. Nonas Februarii obitus Domni Galterii Abbatis istius loci, prius Vezeliacensis, post Sancti Germani Parisiacensis.
      • item 3. Nonis Februarii Depositio Domni Leutbaldi Episcopi Matisconensis. Obiit Gauterius frater Domni Petri Abbatis nostri. Obiit Arnaldus Miles Pater Domni Jarentoni Abbatis.
      • item 4. VIII. Idus Februarii Depositio Domni Hugonis Abbatis quondam hujus loci.
      • item 5. VII. Idus Februarii obiit Arraudus Abbas S. Urbani.
      • item 6. VI. Idus Febr. obiit Gillebertus Abbas S. Stephani Divionensis.
      • item 7. IV. Idus Febr. Depositio Domni Jarentonis Abbatis hujus Coenobii. De praecipuis est, & facit Procurationem.
      • item 8. III. Idus Febr. obiit Widricus Abbas Sancti Apri. Obiit Burcardus Comes, qui dedit nobis Abbatiolam Offonis-villae.
      • item 9. 2°. Idus Febr. obiit Eremburgis Abbatissa Eduensis nostrae Congregationis Monacha.
      • item 10. Idibus Febr. Depositio Domni Bartholomaei Episcopi Iveliensis.
      • item 11. XVI. Kalendas Martii obiit Joannes Abbas Fructuariensis nostrae Congregationes Monachus.
      • item 12. XIII. Kalendas Martii obiit Josbertus quondam Abbas Besuae.
      • item 13. VIII. Kalendas Martii Depositio Domni Joannis Abbatis Fiscannensis nostrae Congregationis.
      • item 14. VII. Kal. Martii Depositio Domni Saronis Abbatis istius loci.
      • item 15. VI. Kal. Martii obiit Serlo Abbas de Glocestra. Obiit Jubo Archiepiscopus.
      • item 16. V. Kal. Martii. Depositio D. Stephani Abbatis istius loci. De praecipuis est istud. Obiit Robertus. Abbas S. Sequani.
      • item 17. IV. Kalendas Martii obiit Burcardus Comes & Monachus. Obiit Nicolaus Abbas Virdunensis.
      • item 18. III. Kalend. Martii obiit Heldemia mater Willelmi Abbatis.
    • item 3. Martius.
      • item 1. IV. Nonas Martii obiit Hunigundis Imperatrix, quae majorem calicem fecit fieri, patenam quoque ex suo auro fecit fieri, ac lapides in utroque posuit. Obiit Manasses Comes.
      • item 2. III. Nonas Martii obiit Aulydis mater Ducis Burgundiae, pro qua Domnus Abbas accepit centum libras, ad faciendam procurationem conventûs in die obitus sui.
      • item 3. Nonis Martii obiit Elisabeth Regina Francorum.
      • item 4. VI°. Idus Martii obiit Widricus Abbas Sancti Apri.
      • item 5. IV. Idus Martii obiit Letbaldus Comes Divionensis.
      • item 6. III. Idus Martii obiit Eynardus Abbas Sancti Naboris.
      • item 7. XVII. Kalend. Aprilis Depositio Domni Hugonis Episcopi Lingonensis.
      • item 8. XVI. Kalend. Aprilis Depositio Domni Ingonis Abbatis istius loci. Depositio Domni Willelmi Lacedemoniensis (sic) Episcopi.
      • item 9. XV. Kalend. Aprilis obiit Sybilla Comitissa Normannorum.
      • item 10. XII. Kal. Aprilis Depositio D. Petri Abbatis istius loci. De Praecipuis est istud. Depositio Domni Gunzuini Abbatis istius loci. Depositio Domni Aymonis Abbatis istius loci. De Praecipuis est istud.
      • item 11. XI. Kal. Aprilis Depositio Domni Rogerii Abbatis Fiscannensis.
      • item 12. VIII. Kal. Aprilis obiit Guido de Fossatis Miles. Fecit procurationem. Obiit Villelmus Abbas Fiscannensis. Obiit Gerlach Comes.
      • item 13. VII. Kalend. Aprilis Depositio Domni Dersilonis Chorepiscopi atque Abbatis istius loci.
      • item 14. VI. Kal. Aprilis. Depositio Domni Hunaldi Tornodorensis Abbatis. Obiit Lampagia amica nostra, quae multas hic dedit possessiones.
      • item 15. V. Kal. Aprilis obiit Rodulphus Abbas Sancti Vitoni nostrae Congregationis Monachus.
      • item 16. IV. Kal. Aprilis Isembardus Abbas Sancti Gorgonii. Obiit Herbertus Abbas Sancti Sequani.
    • item 4. Aprilis.
      • item 1. Kalendis Aprilis Depositio Domni Apollinaris Abbatis istius loci.
      • item 2. IV. Nonas Aprilis obiit Gerardus Salmasiae. Obiit Hermannus Comes.
      • item 3. 2°. Nonas Aprilis Depositio Domni Raynardi Lingonensis Episcopi. Hoc facimus & habet praebendam. Obiit Odilardus Abbas Catalaunensis.
      • item 4. VIII. Idus Aprilis obiit Richardus Comes.
      • item 5. VI. Idus Aprilis obiit Heraclius Episcopus Bigorrae.
      • item 6. IV. Idus Aprilis Depositio D. Fulberti Carnotensis Episcopi.
      • item 7. III. Idus Aprilis obiit Tecelinus Monachus Pater Domni Bernardi Abbatis Clarae-Vallis. Obiit Wido miles Waugionis rivi. Obiit Odo Dominus de Marrine, qui dedit nobis cellam Sancti Petri de Paluel.
      • item 8. Idibus Aprilis obiit Eremburgis de Vitello.
      • item 9. {1162}XVI. Kal. Maii obiit Agnes Sanctimonialis mater Domni Jarentonis Abbatis. Huic praebenda datur.
      • item 10. XV. Kal. Maii Depositio Domni Gibuini Archiepiscopi Lugdunensis. Obiit Haymo Abbas istius Ecclesiae.
      • item 11. XIII. Kal. Maii Depositio Domni Leonis Papae. Obiit Eva Comitissa, Filia, ut puto, Berardi Comitis de Rossilione.
      • item 12. XII. Kal. Maii obiit Dodo Abbas Sancti Mansueti.
      • item 13. X. Kal. Maii obiit Gerardus Tullensis Episcopus.
      • item 14. IX. Kal. Maii Depositio D. Philippi Abbatis istius loci. Obiit Comitissa Eloydis Priorissa de Ruz.
      • item 15. VI. Kal. Maii obiit Nivardus Abbas S. Sequani & S. Benigni.
      • item 16. V. Kalendas Maii obiit Manasses Bergensis Abbas.
      • item 17. IV. Kal. Maii obiit Richardus Biticensis Episcopus.
      • item 18. III. Kal. Maii Depositio D. Walterii Arremarensis Abbatis. Obiit Domnus Hugo Abbas Cluniacensis.
      • item 19. 2°. Kal. Maii obiit Hugo Abbas Sancti Urbani. Obiit Theodoricus Metensis Episcopus.
    • item 5. Maius.
      • item 1. Kalendis Maii obiit Mathildis Regina Anglorum.
      • item 2. IV. Nonas Maii obiit Hermannus Episcopus Metensis. Obiit Richardus Dux & Comes totius Burgundiae.
      • item 3. Nonis Maii obiit Wido Abbas Molismensis.
      • item 4. VII. Idus Maii obiit Odelricus Comes & Monachus.
      • item 5. V. Idus Maii obiit Odo Abbas Besuae.
      • item 6. 2°. Idus Maii obiit Berta Regina. Obiit Diroica mater Domni Pybon Episcopi Tullensis.
      • item 7. Idibus Maii obiit Willelmus Abbas Fiscannensis. Depositio Domni Gosleni Lingonensis Episcopi.
      • item 8. XIV. Kalend. Junii obiit Anna Abbatissa Balmensis.
      • item 9. XIII. Kal. Junii obiit Albertus Abbas Turonensis.
      • item 10. X. Kal. Junii Depositio D. Maurini Abbatis hujus loci.
      • item 11. VIII. Kal. Junii Depositio Domni Gregorii Papae VII.
      • item 12. VII. Kal. Junii obiit Rotbertus Archiepiscopus.
      • item 13. VI. Kal. Junii obiit Odo Vicecomes. Hoc facimus & habet praebendam, qui dedit nobis Cellam Belnensem, deinde ..... Obiit Achardus Episcopus Cabilonensis.
      • item 14. III. Kalendas Junii obiit Aldo Vicecomes Bisontinus.
      • item 15. II°. Kal. Junii obiit Henricus Episcopus Leodii. Obiit Benedictus Abbas Clusensis.
    • item 6. Junius.
      • item 1. Kalendis Junii obiit Manasse Comes amicus noster.
      • item 2. VII. Idus Junii obiit Gillebertus Abbas Monachus Fiscannensis.
      • item 3. IV. Idus Junii Depositio Domni Ulrici Archiepiscopi Lugdunensis. Obiit Hugo Abbas Eduensis nostrae Congregationis Monachus.
      • item 4. N°. Idus Junii obiit Sigifridus Abbas Sancti Gorgonii. Obiit Cono Abbas Virdunensis. Obiit Leodegarius Archiepiscopus Bituricensis. Obiit Waldrada Vicecomitissa.
      • item 5. Idibus Junii obiit Milo Abbas Luxoviensis. Obiit Godefredus Dux.
      • item 6. XVIII. Kal. Julii obiit Richardus Abbas Virdunensis.
      • item 7. XIII. Kal. Julii obiit Iserius puer, nepos Domni Jarentonis Abbatis. Huic praebenda datur.
      • item 8. IX. Kal. Julii obiit Aymo miles. Hoc facimus & habet praebendam. Hic dedit nobis Abbatiolam apud Saxenis fontem. Obiit Guido Miles Dominus de Saux. Facit Procurationem. Obiit Joannes Monachus noster: hic fecit historias novas. Obiit Jacobus Monachus noster fecit vetus Testamentum, Capellam Sancti Benedicti, & consecrare Ecclesiam & altare ejusdem, & altare Sanctae Crucis, & totam Ecclesiam cooperuit de novo & pavimenta omnia. Obiit Stephanus Abbas Sancti Stephani Divionensis.
      • item 9. VIII. Kal. Julii obiit Aymo Abbas Sancti Martini.
      • item 10. VII. Kal. Julii obiit Richardus Abbas S. Apri.
      • item 11. VI. Kal. Julii obiit Agano Episcopus Eduensis. Obiit Simon Comes de Monte defensor Christianitatis contra Albigenses.
      • item 12. V. Kal. Julii obiit Valerannus Abbas Virdunensis & Arremarensis.
      • item 13. IV. Kal. Julii Depositio Domni Guidonis Episcopi Lingonensis. Hoc facimus. Obiit Julitta Comitissa Normannorum amica nostra.
      • item 14. 11°. Kal. Julii obiit Raynaudus Pictavensis Abbas.
    • item 7. Julius.
      • item 1. Kalendis Julii obiit Henricus frater Ducis pro quo data est Justitia de longo Vico. Obiit Laurentius Abbas Virdunensis.
      • item 2. VI. Nonas Julii obiit Guido de Baisse Miles & Milo de Baisse pater ejus. Hoc facimus. Dedit nobis in eleemosynam quartam partem decimae de Billenoys, & medietatem decimae minutae de Coreillis in monte.
      • item 3. III. Nonus Julii obiit Hugo Abbas Melaudensis.
      • item 4. II. Nonas Julii obiit Osmundus Episcopus.
      • item 5. Nonas Julii obiit Odo Dux Burgundiae Cruce-signatus, qui construxit Talant. Obiit Guido Abbas Reomaensis. Obiit Domnus Bigotus Miles. Facit procurationem.
      • item 6. II. Idus Julii obiit Philippus Rex Francorum excellentissimus, anno Domini 1223.
      • item 7. Idibus Julii obiit Gerardus Cameracensis. Obiit Joannes Reclusus, obiit Beatrix Laica Domina de Nublens.
      • item 8. XVII. Kal. Augusti obiit Herbertus Abbas S. Apri. Depositio Domni Joannis Abbatis hujus loci. Hoc facimus & facit procurationem.
      • item 9. XV. Kal. Augusti Depositio Domni Isaac Lingonensis Episcopi. De praecipuis est istud.
      • item 10. {1163}XIIII. Kal. Augusti Depositio Domni Warnerii Lingonensis Episcopi. De praecipuis est istud. Obiit Robertus Rex.
      • item 11. XIII. Kal. Augusti obiit Odo filius Domni Bigot Militis, hoc facimus. Facit procurationem.
      • item 12. XII. Kal. Augusti obiit Adalbero Primicerius Tullensis. Hoc facimus & habet praebendam, qui dedit nobis brachium S. Blasii.
      • item 13. IX. Kal. Aug. obiit Abertus Abbas Gorziensis.
      • item 14. VI. Kal. Aug. obiit Bernardus Frater Domni Pybonis Episcopi. Obiit Hugo Archiepiscopus Bizuntinensis. Obiit Juditha Comitissa.
      • item 15. V. Kal. Aug. obiit Walterius Episc. Matisconensis.
      • item 16. IIII. Kal. Aug. Depositio Domni Allinardi Archiepisc. Lugdunensis & hujus loci Abbatis. De praecipuis est istud. Obiit Urbanus Papa II. Obiit Rodulfus Abbas S. Michaëlis.
      • item 17. III. Kal. Aug. obiit Petrus Episc. Carcassonensis. Obiit Jacobus Abbas Arremarensis.
    • item 8. Augustus.
      • item 1. Kalendis Depositio D. Villenchi Lingonensis Episc. Hoc facimus.
      • item 2. IV. Nonas Augusti Depositio D. Euterii Abbatis hujus loci. Hoc facimus. Obiit Remigius Vicecomes Divionensis.
      • item 3. III. Nonas Aug. Depositio D. Adae Abbatis istius loci de praecipuis est istud. Obiit Aalidis Abbatissa de *Praalo obiit Willelmus Rex Anglorum junior.
      • item 4. II. Nonas Aug. obiit Rodulfus Abbas Monast. Mosomi. Obiit Popo Episcopus. Obiit Milo quondam Abbas S. Stephani Divionensis. Obiit Henricus Rex Anglorum.
      • item 5. VIII. Idus Aug. Depositio D. Hugonis Lingonensis Episcopi. Hoc facimus. Obiit Maria Sanctimonialis quondam Ducissa. Habet Praebendam. Obiit Richardus Dux Normannorum juvenis.
      • item 6. VI. Idus Aug. obiit Odo Abbas Flaviacensis. Obiit Willelmus Comes.
      • item 7. V. Id. Aug. Aglantina Domna de Villequoto. Facit procurationem.
      • item 8. IV. Idus Aug. obiit Vivianus Abbas S. Dionysii.
      • item 9. II. Idus Aug. obiit Goderannus Episcopus. Obiit Wido Miles Wangionis rivi & Robertus filius ejus. Hoc facimus. Obiit Alueras Comitissa.
      • item 10. XIV. Kal. Septembr. obiit Aymo Dominus de Fontanis, qui dedit nobis partem suam de Magno monte. Obiit Radulfus Abbas Fiscannensis. Obiit Joscerrannus Episcopus Matisconensis. Obiit Joffredus Miles de Egria. Facit procurationem.
      • item 11. XIII. Kal. Septemb. obiit Hugo de Arc, Miles.
      • item 12. XII. Kal. Septembr. obiit Hubertus Miles d’Arc. Hoc facimus: qui dedit nobis tres Eminas bladi ad faciendam procurationem suam.
      • item 13. XI. Kal. Septembr. obiit Himmo Abbas Gorziensis.
      • item 14. IX. Kal. Septembr. Depositio Domni Lamberti Lingonensis Episcopi. Hoc facimus & habet praebendam. Obiit Richardus Comes Normannorum. Hoc facimus & habet praebendam, qui sanctum Albertum redemit censum libris denariorum. Obiit Aymo Miles de Salmasia.
      • item 15. VIII. Kal. Septembr. Depositio Domni Aymonis Abbatis Balervensis & hujus loci Cantoris. Obiit Odo Abbas Flaviniacensis.
      • item 16. V. Kal. Sept. obiit Magister Guillelmus de Pologne. Facit procurationem.
      • item 17. IV. Kal. Septemb. obiit Helgaldus S. Benedicti Monachus. Obiit Hugo Bisornis Miles. Obiit Henricus Comes Campaniae.
      • item 18. III. Kalend. Septembr. Depositio Dominorum Abbatum Petri atque Gilleberti istius loci. Est de praecipuis istud. Obiit Heremboldus Abbas.
      • item 19. II. Kal. Septembr. Depositio Domni Raymundi Abbatis istius loci. Hoc facimus, de praecipuis est, & facit procurationem. Obiit Dominus Abbas.
    • item 9. September.
      • item 1. IV. Nonas Septembris Depositio D. Widonis Abbatis istius loci. Obiit Raynaldus de Castellione.
      • item 2. Nonas Septemb. Obiit Aldebertus Arch. Bituricensis.
      • item 3. VIII. Idus Septembr. Obiit Radulfus Abbas Fiscannensis.
      • item 4. VI. Idus Septemb. Obiit Guillelmus Abbas Fiscannensis.
      • item 5. V. Idus Septembr. obiit Constantinus Abbas S. Symphoriani. Obiit Leo Abbas Cluniac. Obiit Willelmus Rex Anglorum senior.
      • item 6. IV. Idus Septembr. Obiit Hilduinus Vicecomes. Obiit Mathildis Imperatrix.
      • item 7. II. Idus Septembr. Depositio D. Lanterii Abbatis istius loci. Hoc facimus. Obiit Bonifacius Abbas Virzeliacensis.
      • item 8. XVII. Kal. Octobr. Obiit Guillelmus Dominus de Antigneio. Facit procurationem de 60. solidis Divionensibus, qui siti sunt super molendinum de Villeio super Sommam.
      • item 9. XVI. Kal. Octobr. Obiit Richardus Abbas Fiscannensis.
      • item 10. XV. Kal. Octobr. Obiit Lebrannus Miles d’Arc.
      • item 11. XIV. Kal. Octobr. Depositio D. Ademari Abbatis istius loci: de praecipuis est istud.
      • item 12. XIII. Kal. Octobris Depositio Domni Ludovici Regis Francorum. Hoc facimus. Obiit Agnes Comitissa facit procurationem de 35. solidis super Molendinum Delpont, quod dicitur Espaillard.
      • item 13. XII. Kal. Octobr. obiit D. Raymundus Comes Hispaniae. Hoc facimus, & habet praebendam.
      • item 14. XI. Kal. Oct. obiit Otto Comes cognomento Willelmus: de praecipuis est istud: qui dedit nobis potestatem Vivariensis-villae, & in salinis Caldarias duas, & terram in praedicta villa usque ad mille jugera: qui de stirpe Ducum Burgundiae ortus, eorumdem affectum erga hunc locum ita in se transfudit, ut à Domno Jarentone Abbate frequenter expetitus, plurima donaria in auro & argento & palliis S. Benigno transmisit, (sic) & liberrimum caput suum sub censu mille solidorum per singulos annos tributarium fecit. Sed {1164}priusquam ad Hispanias pergeret eo agente Hugo frater suus Bizuntinus Archiepiscopus Capellam de Loya novella S. Benigno contulit: ipse vero terras ad excolendum largitus est. Hujus ergo memoriam istius loci habitatores tenerrimam semper habeant, quia nisi tam cito mors ejus immatura fuisset magna quidem dedit, sed multo majora conferret.
      • item 15. IX. Kal. Octobr. obiit Odo Vicedominus Belnensis.
      • item 16. VIII. Kal. Octob. Obiit Isembardus Episcopus Aurelianensis. Obiit Willelmus Comes Burgundiae.
      • item 17. V. Kal. Octob. Obiit Hugo & Odo filius ejus Duces Burgundiae.
      • item 18. IV. Kal. Octobr. Obiit Segardus Abbas S. Vitoni.
      • item 19. III. Kal. Octobr. Depositio Domini Harduini Lingonensis Episc. Hoc facimus. Obiit Walterius Episc. Augustodunensis.
      • item 20. II. Kal. Octobr. Depositio D. Pantonis Abbatis hujus loci. Hoc facimus.
    • item 10. October.
      • item 1. VI. Nonas Octobr. obiit Guillelmus Miles de Fosseto.
      • item 2. V. Nonas Octobr. obiit Humbertus quondam Abbas Verziacensis. Obiit Witterius Abbas Dervensis.
      • item 3. IV. Non. Octobr. obiit Theodoricus Abbas S. Remigii.
      • item 4. III. Non. Octobr. obiit Henricus Imperator.
      • item 5. II. Non. Octobr. obiit D. Carolus Imperator hujus loci post paganicam devastationem reaedificator. Hoc facimus, & habet praebendam.
      • item 6. Nonis Octobr. obiit Gualterius de Corsuiron Miles, pro quo habemus procurationem de 4. mille libris Viennensibus. Obiit Hugo Archiepisc. Lugdunensis.
      • item 7. VIII. Idus Octobr. obiit Humbertus Episc. Valentinensis.
      • item 8. VII. Idus Octobr. Depositio D. Nicolai quondam Abbatis Flaviniacensis & hujus loci Monachi: de praecipuis est istud.
      • item 9. IV. Idus Octobr. Depositio D. Itherii Abbatis. Hoc facimus. Obiit Theobaldus Abbas Ponteisi.
      • item 10. Idus Octobr. Obiit Ramibaldus Episcopus.
      • item 11. II. Idus Octobr. Obiit Girardus Miles, qui dedit nobis cellam de Arneto. Hoc facimus, & habet praebendam.
      • item 12. XVII. Kal. Novembr. Depositio D. Roberti Lingonensis Episc. de praecipuis est istud. Obiit Odilo Abbas.
      • item 13. XI. Kal. Novembr. obiit Isbergis mater Abbatis nostri amica nostra Domna de Arcu, quae dedit nobis duas Eminas bladi ad procurationem in die sui anniversarii faciendam. Hoc facimus. Obiit Bartholomaeus Niville Miles.
      • item 14. X. Kal. Novembr. obiit Hugo Belna Miles de Beaulne.
      • item 15. VIII. Kal. Novembr. Depositio D. Lanterii Abbatis hujus Monasterii. Hoc facimus. Obiit Hugo Abbas Flaviniac.
      • item 16. VI. Kal. Novembr. obiit Wido Dominus Virduni Miles.
      • item 17. III. Kal. Nov. Depositio D. Richardi Abbatis istius loci: de praecipuis est istud. Hic facit procurationem.
      • item 18. II. Kal. Nov. Obiit Manigaudus Abbas S. Michaëlis de Castellione.
    • item 11. November.
      • item 1. Kal. Nov. Obiit Perenza nostra amica mater Domini W. Abbatis.
      • item 2. III. Nonas Nov. obiit Mathildis Regina Anglorum. Obiit Wido Miles de Orgeos.
      • item 3. II. Nonas Nov. Depositio D. Hugonis Episc. Antissiodorensis. Hoc facimus, qui dedit nobis Scyphum aureum ad calicem faciendum. Obiit Subo Abbas Fructuariensis. Depositio D. Willelmi Archiepisc. Rhemensis. Hoc facimus, & facit procurationem.
      • item 4. VI. Idus Nov. obiit Richardus Episc. Virdunensis.
      • item 5. V. Idus Nov. obiit Agnes Comitissa sanctimonialis amica nostra.
      • item 6. II. Idus Nov. obiit Guido Miles de Arcu.
      • item 7. XVIII. Kal. Dec. obiit Otho Dominus de Arcu.
      • item 8. XVII. Kal. Dec. obiit Oldo Comes amicus noster. Obiit Hugo Abbas Besuensis.
      • item 9. XIII. Kal. Dec. obiit Warinus Abbas S. Arnulphi.
      • item 10. XII. Kal. Dec. obiit Richardus Comes Normannorum qui nobis dedit potestatem S. Alberti. Hoc facimus & habet praebendam.
      • item 11. X. Kal. Dec. Depositio D. Himberti Episcopi Parisiacensis. Hoc facimus & habet praebendam, qui dedit nobis in urbe Lingonum cellam S. Amatoris. Obiit Fulcradus Abbas S. Apri.
      • item 12. IX. Kal. Dec. Depositio D. Pybonis Episcopi Tullensis, & hujus Ecclesiae Monachi. Hoc facimus. Qui inter plurima quae nobis contulit, cellam quoque S. Mariae... Lonensis redemit....... argenti & juris S. Benigni esse instituit. Obiit Ailmodis Comitissa Barc.
      • item 13. IV. Kal. Dec. obiit Hilduinus Miles, hoc facimus, & habet praebendam, qui dedit nobis cellam de Rivo.
      • item 14. III. Kal. Dec. obiit Bernardus Abbas Athanatensis.
      • item 15. II. Kal. Dec. Depositio D. Alberici Abbatis hujus Monasterii. Hoc facimus.
    • item 12. December.
      • item 1. Kal. Dec. obiit Petrus Abbas S. Stephani Divionensis.
      • item 2. IV. Nonas Dec. obiit Henricus Rex Anglorum. Hoc facimus & habet praebendam.
      • item 3. II. Nonas Dec. obiit Odo Dux Burgundiae, pro quo dedit nobis Hugo filius ejus justitiam de Plumbariis. Hoc facimus & habet praebendam. Obiit Thietmarus Pater D. Pybonis Episc. Tullensis.
      • item 4. Nonis Dec. obiit Galterius de sancto Sequano Miles armiger.
      • item 5. VIII. Id. Dec. obiit Gauterius Episcopus. Obiit Joannes Miles de Orgeos, qui dedit nobis census de Charnunt. Obiit Petrus Albanensis Episcopus.
      • item 6. {1165}VII. Id. Dec. Obiit Jozerannus Abbas Balmensis. Obiit Heinmeildis soror D. Pybonis Episcopi.
      • item 7. VI. Id. Dec. Obiit Hugo de Longo Campo, qui primus instituit conventui Pitanciam serotinam. Obiit Eldierius Abbas.
      • item 8. II. Id. Dec. Obiit Willelmus Abbas S. Theufredi.
      • item 9. Idibus Dec. Depositio D. Johannis Archiepiscopi Corinthiensis & hujus Ecclesiae Monachi. Obiit Odo Abbas de Tornodoro.
      • item 10. XVIII. Kal. Januarii. Depositio D. Calixti Papae, hoc facimus. Obiit Harduinus Rex & Monachus.
      • item 11. XV. Kal. Januar. Obiit Raynerius Abbas Floriacensis.
      • item 12. XII. Kal. Jan. Obiit Wido de Verziaco Miles.
      • item 13. XI. Kal. Jan. Obiit Raymundus Abbas de Burgo.
      • item 14. IX. Kal. Jan. Obiit Rotgerius Miles Wangionis Rivi. Hoc facimus, & habet praebendam, qui dedit nobis cellam Wangionis Rivi.
      • item 15. Kal. Jan. Obiit Albertus Comes. Hoc facimus, & habet praebendam, qui dedit nobis Walferai curtem.
      • item 16. VII. Kal. Jan. Obiit Adam Episcopus Monachus Fiscannensis.
      • item 17. V. Kal. Jan. Obiit Gerardus Comes. Hoc facimus & habet praebendam, qui dedit nobis Godonis curtem.