Codices MS. membranacei extantes in Bibliotheca Guilh. B. de Crassier Leodii 1733.
Catalogus sic ab ipso D. Barone concinatus fuit.
- item 1. Textus 4. Evangeliorum scriptus anno V. I. DCCC. decoratusque tabella eburnea cum hac inscriptione: en ego notkerus peccati pondere pressus, Ad te flecto genu, qui terres omnia nutu. In medio tabellae sculptus est ipse Notkerus Episcopus Leodiensis orans genuflexus, tenensque manibus librum apertum, in superiore autem parte apparet Salvator mundi, inter quatuor signa Evangelistarum, tabellam vero circumdant 4. Virtutes, ac flumina paradisi terrestris, ex vitrea gemma, ornamentis coloratis & deuratis distincta.[+]
Conservation :
Attestation : Ce manuscrit a déjà été décrit par Crassier dans les notes publiées ci-dessus (il s’agit de l’item 9).
- item 2. Textus alter Evangeliorum ejusdem circiter aetatis, praefixam habens in tabella eburnea, Christi 4. clavis cruci affixi excisam imaginem inter B. V. Mariam & S. Joannem Evangelistam hinc inde stantes. Circumferentia tabellae decorata est quatuor Evangelistis ex vitrea gemma, gemmis, aliisque ornamentis deauratis. Notandum quod quatuor folia quae deerant, sub finem Evangelii secundum Marcum, suppleta fuerunt ex textu praecedenti. Notandum insuper quod in praedictis duo-{606}bus textibus, praefatio quae incipit per verbum: Sciendum sic est terminata: Opto ut in Christo valeas, & memineris mei Beatissime Papa. Quibus verbis probatur ipsam esse S. Hieronymi, adversus mentem plurimorum.
- item 3. Vita S. Trudonis per Donatum exiguum, cum vita S. Eucherii Aurelianensis Episcopi, scripta circa finem Octavi saeculi, vel initio noni.[+]
Conservation :
Attestation : Ce manuscrit a déjà été décrit par Crassier dans les notes publiées ci-dessus (il s’agit de l’item 1).
- item 4. Lectionarium Evangeliorum per totum annum. Codex noni circiter saeculi, praefixam habens tabellam eburneam, quae est pars secunda Dipthyci: Flastvrii. anno 449. aerae Christianae. Rom. Consulis, Dipthycorum, qui supersunt, antiquissimi, ac de quo R. P. Alex. Wilthemius, in appendice ad Dipthycon Leodiense, anno 1660. Leodii edita, singularem dedit descriptionem. Tabellam circumdant figurae excisae in aere deaurato, cum gemmis & thecula, in qua de ossibus S. Dionysii Martyris.[+]
Conservation :
Attestation : Ce lectionnaire a déjà été décrit par Crassier dans les notes publiées ci-dessus (il s’agit de l’item 10).
- item 5. Textus 4. Evangeliorum saeculi XI. vel XII. nitidissime scriptus ac conservatus.
- item 6. Marci Aurelii Cassiodori Senatoris Romani Historiae Ecclesiasticae libri duodecim. Codex X. saeculi conservatissimus.
- item 7. Codex continens variis caracteribus sequentia: 1°. Itinerarium Johannis de Mandevilla Angli. 2°. Compendium Chronicarum ab initio mundi. 3°. Chronica F. Martini: (vulgo Poloni) Ordinis Praedicatorum, &c. scripta aevo Authoris, & in qua nulla mentio Joannae praetensae Papissae, nisi per additamentum ad calcem paginae, manu scriptoris 200. annis posterioris maligne appositum. Unde patet error eorum, qui eumdem Martinum scripsere primum istius fabellae, si non authorem, saltem fuisse narratorem. 4°. Fragmenta aliquot historica.
- item 8. Formularium Bullarum & aliarum expeditionum apostolicarum, cum Provinciali omnium Ecclesiarum Cathedralium universi Orbis, scriptum manu propria Blasii Patriarchae Gradensis S. R. Ecclesiae Cancellarii tempore Eugenii IV. Papae.
- item 9. Missale ad usum Ecclesiae Bisuntinae a 400. circiter annis scriptum, cum multis imaginibus & aliquot notis musicis, posteaque vineolis aureis figurisque hinc inde marginaliter depictis, vivente Carolo de Novo Castro Archiepiscopo, decoratum. 2. vol.
- item 10. S. Bonaventurae super primo sententiarum distinctiones 222. Codex nitidissime scriptus ac conservatissimus, olim Bibliothecae Alphonsi Arragoniae Regis, ut ex insignibus ejusdem initio appositis praesumitur.
- item 11. Histoire du Miroir du monde premiere partie. Commençant depuis la création jusqu’à la Naissance de J. C. avec une miniature à la tête, & les majuscules en or ancien par tout.
- item 12. Histoire de la vie avec les Miracles de la Sainte Vierge Marie & autres pieces, composée en vers par Gautier de Coinsi. Ce Livre est rempli de figures curieusement travaillées & avec les fonds de dorure antique. On tient qu’il peut avoir été autrefois en la Bibliotheque des Rois de France Charles V. & VI. dissipée par les Anglois. Le troisiéme feuillet manque.[+]
Conservation :
Attestation : Ce manuscrit a déjà été décrit par Crassier dans les notes publiées ci-dessus (il s’agit de l’item 6).
- item 13. Representation en miniature d’environ 230. tant Châteaux que Villages & Terres, de divers endroits des Païs-Bas, peints & tirés après le naturel, par Ordonnance de Monseigneur Charles I. Duc de Croy & quatriéme d’Arschot, depuis 1601. jusqu’en 1611. en 3. fort grands vol. à la tête du premier desquels est écrite l’attestation dudit Seigneur, manu propria.
- item 14. Historia destructionis Magnae Trojae per Guidonem judicem de Columpna Messanensem. Codex integerrimus 300. vel 400. an.
- item 15. Breviarium ad usum Canonicorum regularium Ord. S. Augustini cum notis hinc inde musicis, tam pro hymnis quam antiphonis, atque majusculis auro antiquo coloribusque eleganter decoratis. Codex XV. saeculi. Deest folium versus medium & 2. in fine, sed non magni momenti.
- item 16. Gesta Regum Francorum, sive pars annalium Metensium & Eginardi abbreviatarum. Codex rarissimus scriptusque anno 887.
- item 17. Historia Xenophontis: de vita Cyri a Poggio in latinum traducta, lib. VI. & Leonardi Aretini Isagogicum moralis disciplinae.
- item 18. Codex 500. vel circiter annorum, in quo sequentia: Pastorale S. Gregorii, explicatio orationis Dominicae, versus Hildeberti Cenomanensis Episcopi de officio Missae, explicatio Canonis Missae, expositio Apocalypsis, super Cantica Canticorum, &c. Gesta Pontificum Tungrensium, &c. per Anselmum Presbyterum, & vita Domini Theoderici Abbatis S. Huberti.
- item 19. Fragmentum majoris Codicis ejusdem aetatis, quo continentur: Passio S. Bartholomaei, passio B. Theodardi, Exaltatio S. Crucis, vita S. Lamberti per Stephanum Tungr. Episcopum. Eadem per alium scilicet Renerum, Passio S. Katherinae & vita B. Egidii Abbatis & Confessoris.
- item 20. Entrée du Roi François I. dans sa Cité de Lyon, allant en 1515. à la Conquête de son Duché de Milan, avec les Arcs de Triomphe & representations dressées à son honneur, peints en miniature, & l’explication tant en vers qu’en prose.[+]
Conservation :
Attestation : Ce manuscrit a déjà été décrit par Crassier dans les notes publiées ci-dessus (il s’agit de l’item 8).
- item 21. Voyage de Jean de Mandeville Anglois en Asie, &c. en langue Gauloise, & telle qu’il l’a décrit à Liege en l’année 1355.
- item 22. Poësies galantes en vers Romans, composées en Gaulois par Lambuche Vaillant, pour Richard Comte de Salme, avec le titre & les majuscules en or, & enluminées de couleurs.
- item 23. Biblia 300. vel 400. an. nitide scripta, cui tamen desunt duo prima folia in initio praefationum, cum fine Apocalypsis.
- item 24. Psalterium integrum cum Canticis, Litaniis majoribus, cursu B. Mariae V. Officio defunctorum, ac manuali precum, quo usus est olim Henricus de Geldria Episcopus Leodiensis anno 1247. ut praesumitur ex insignibus ejusdem in Kalendario appositis. Codex integerrimus majusculis omnibus ac multis figuris auro antiquo decoratus.
- item 25. Psalterium simile ac ejusdem circiter aetatis pariterque per omnia decoratum, cum rubricis tamen Gallicis a sanctimoniali quadam scriptum. Sed ultima duo folia, non magni momenti, in precibus, abscissa fuere.
- item 26. {607}Constantini Africani, in Coenobio Cassinensi Monachi opera varia Medica numero decem. Codex XII. saeculo scriptus, in quo auctor, scribens Salernitanae Ecclesiae Archipraesuli Alphano, se dicit Cassinensem Monachum, unde patet error Moreri, qui eundem scripsit fuisse Benedictinum in Monasterio S. Agathae de Aversa.
- item 27. Liber precum ad usum, ut apparet, alicujus ex antiquis Hannoniae Comitibus, cujus insignia, prout & Comitissae, in eo depicta maligne abrasa fuere, servata tamen utriusque imagine. Codex, excepto hoc, integerrimus, picturis, majusculis, vineolisque aureis & coloribus per omnes paginas decoratus.
- item 28. Liber alius precum & Officiorum copiosissimus, multis figuris ac imaginibus, coloribus, auroque mira arte depictis refertus, cum majusculis aureis, vineolis & aliis ornamentis fere per totum. Codex conservatissimus.
- item 29. Liber tertius precum ornatus pariter figuris ac picturis elegantiae singularis, Codex recentior superioribus, scriptusque a 200. vel circiter annis ad usum alicujus Reginae aut Principissae istius aevi.
- item 30. Liber quartus horarum & precum ejusdem circiter aetatis nitidissime scriptus, cum aliquot figuris & ornamentis elegantissimis.
- item 31. Diurnale ad horas Canonicas nitide scriptum saeculo XIV. vel decimo quinto.
- item 32. Praeterea sunt in eadem Bibliotheca plusquam 20. alii Codices etiam membranacei horarum, Officiorum, precum & similium, cum imaginibus, majusculis, &c. auro antiquo coloribusque vario modo decoratis.