item 1. Ladislai de Macedonia Episcopi Waradinensis oratio habita Augustae in Comitiis ad Imperatorem Carolum V. & Principes Germaniae & reliquos Romani Imperii status pro Ungaris & Schlavis: excusa Augustae ann. 1530. in-4°.
item 2. Ladislai Vecesii Pannonii ad Sixtum IV. Pontificem de bello contra Turcas suscipiendo oratio.
item 3. Laetus, vide Pomponius Laetus.
item 4. Lamentatio Hieremiae afflictionibus Hungarorum accommodata, V. Martini Bacocii.
item 5. Laonici Chalcondylae Atheniensis de origine & rebus gestis Turcorum libri 10. nuper e Graeco in Latinum sermonem conversi, Conrado Clausero Tigurino interprete. Adjecta sunt varia ejusdem Argumenti opuscula numero 28. excusa omnia Basileae anno 1556. per Joannem Oporinum, sed ex officinis Ludovici & Michaëlis Martini.
item 6. Laudivii Equitis Hierosolymitani opera: collectae Imperatoris Turcarum ad Respublicas & Reges Epistolae, vide Imperatoris Turcarum.
item 7. Laudivii Equitis Hierosolymitani ad Franciscum Beltrandum Comitem, in Epistolas Magni Turci Mahumetis praefatio, quam ipsae Epistolae subsequuntur, excusa sine temporis aut loci expressione, in-4°. Idem liber habetur melius excusus. J. 3051. l. 15. Est autem sententiarum gravitate refertissimus.
item 8. Laurentianus, V. Arnoldus Laurentianus. Item Ungariae ad omnes.
item 9. Laurentii Hohewarti Thyrsirantini historia Turcarum ad 800. annos repetita: liber folii forma, manuscriptus ann. 1532. Continet autem hic liber optimam & accuratam rerum Turcicarum Epitomen duobus libris comprehensam, quorum in altero gentis Turcicae originem & progressum usque ad Ottomannos hodie regnantes persequitur, in altero vero Ottomannorum seriem usque ad annum nati Christi 1532. propagatam deducit.
item 10. Lazarus Svendius expugnat arcem Tokei, V. expugnatio.
item 11. Lazius, V. Wolfangus Lazius.
item 12. Leonis X. Papae consultatio pro expeditione contra Turcam, V. consultatio.
item 13. Leonelli Episcopi Traguriensis oratio Innocentii Summi Pont. VIII. nomine ad Carolum VIII. Francorum Regem habita, de tradendo in Papae potestatem fratre Imperatoris Turcarum.
item 14. Leonhardi Chiensis Mitylenes Archiepiscopi historia captae a Turcis Constantinopolis, V. historia captae. Item, V. Laonicus Chalcondyla, in-fol. 1556.
item 15. Leonis X. & Cardinalium, Regumque & Principum oratorum consultationes pro expeditione contra Turcam.
item 16. Leopoldi Dickii oratio de expeditione contra Turcas suscipienda ann. 1537.
item 17. Lex Saracenorum, V. Alcoranus.
item 18. Legis Mahumeticae confutationes, id est, Alcorani, a doctissimis Viris conscriptae.
item 19. De Lege Mahumetis, V. Heraclii.
item 20. De Lege Turcarum Antonius Menavinus.
item 21. Libellus de itineribus in Turciam Felicis Petantii.
item 22. Litania pro Sacra Romana Majestate & pro Serenissimo Archiduce & aliis omnibus contra crudeles Turcas praeliantibus, in-fol. manuscriptus non compactus.
item 23. Locher, vide Jacobus Locher.
item 24. Ludovicus Vives, vide Joannes Ludovicus Vives.
item 25. Ludovici Vivis Censura de Alcorano & Mahumete quae extat in primo exemplari confutationum, pag. 2.
item 26. Ludovici Heliani Vercellensis oratio ad Francorum Regem de bello contra Turcas suscipiendo habita Augustae anno 1510. coram Imperatore Maximiliano I.
item 27. Ludovici Heliani carmen exhortatorium ad Imperatorem Romanorum & Electores de bello contra Venetos & Turcas suscipiendo.
item 28. Ludovici Regis Hungariae obitus, vide Joannes Cuspinianus.
item 29. Ad Ludovicum Regem Hungariae & Carolum V. Imp. Regis Persarum Epistolae de perpetuo foedere & armis sociis contra Turcam capessendis.
item 30. Lucilli Philalethei oratio ad Germaniae Principes & Spirae Conventum de bello in Turcas suscipiendo. Excusa apud Andream Calvum 1542. in-4°.
item 31. Lusitaniae Regis nomine oratio ad Xistum IV. Pontificem Summum habita.