Hugo Blotius Sacrae Caesareae Majestatis Bibliothecarius, animo venerabundo hoc levidense munus mittebat, Vienna III. Non. Decembris anno 1576.

Exemplum Epistolae ad Caesarem scriptae.

Divo Rodulpho II. P F. Roman. Imperatori semper Augusto, &c.

Sacra Caesarea Regiaque Majestas.

Inventario voluminum in sacrae Caesareae Majestatis tuae Bibliotheca extantium celeriter & veluti tumultuarie confecto, restabat, ut exactioris alicujus operis specimen exhiberem ejusmodi, ex quo constaret indices, quos instituo copiosissimos, non tantum Majestati tuae jucundos, multisque aliis hac Bibliotheca usuris utiles, verum etiam Consiliariis tuis multis in deliberationibus necessarios futuros. Nec inconsultum videbatur, a libris Turcicis, his maxime temporibus auspicari. Sunt enim & multi, & ex his non pauci qui de propulsanda Turcarum tyrannide consilia satis salutaria suppenditare videntur. Credo equidem plurimos in Augusto Senatu viros excellenti judicio & maxima rerum experientia praeditos, aeque recta, immovero salubriora interdum consilia suppeditare posse, aeque atque illi olim potuerunt, qui Regum & Principum Legati in Comitiis Imperii Romani Orationes apud Majores tuos compositas ac magnificas de hisce rebus habuerunt. Extant quidem iam inde a capta Constantinopoli orationes, libri aliaque scripta a magnificis viris diversis temporibus elucubrata, eaque omnia inculcantia quibus Christiani nominis homines respirare & superbus, immanis ac barbarici hostis conatus aut superari, aut certe retardari, & reprimi posse sine magno nostro incommodo videretur: quae diligenti Nicolai Novopontani & Augerii Busbekii studio conquisita & in Caesaream tuam Bibliothecam relata sunt. Verum generales illae rerum Turcicarum considerationes, nempe concordia atque obedientia illorum res augeri, discordia vero, odio, invidia, ambitione, & rerum privatarum studio nostras vires debilitari: & interitum tandem nisi caveamus Reipublicae Christianae miserandum portendi, & sexcenta talia, non minus jam a nostris senatoribus intelliguntur, quam ab illis quorum consultationes scriptas & Typis excusas in manibus habemus. Specialia vero illa ut quas primum Turcarum arces invadere, quas nationes ipsi subjectas tentare, quibus opibus item fines nostros contra omnem impetum munire conveniat & similia, {569}quia in annos fere singulos pleraque mutantur, scriptis illis majorum nostrorum consiliis regi aut administrari hoc tempore nequeunt. Attamen quamquam haec ita sunt, negare tamen nemo potest non pauca majorum edita esse consilia nunquam variantia; sed semper, si quis uti velit, fructuosa atque utilia manentia: tum etiam eam esse humanae memoriae labilitatem, eamque variorum negotiorum multitudinem & concursum, ut non omni tempore cuncta omnibus in deliberando succurrere possint. Neque quisquam est omnium qui non fateatur saepissime se librorum lectione fuisse adjutum; vel quod quae alioqui sciebat non in mentem venirent cum opus esset, vel quoniam ea quae ipse excogitaverat ingenio, majorum quoque scriptis olim comprobata fuisse deprehenderet, adeo ut jam minus dubitanter ea in medium adferre auderet. Denique in his libris multa sunt quae plebem mirifice ad causam communem tuendam, ad arma intrepide capienda & ad facultates in bellum alendum suppeditandas excitant: quae persuasio quantum in Republica robur habeat, nemo non videt: quo circa opere precium facturus videor si ex hac tanta librorum de Turcis & contra Turcas scripturarum segete unum quoddam corpus conflavero integrum, sanum & salutare; ut quidquid in omnibus boni veluti succi & sanguinis fuerit, in hoc unum translatum cernatur, recisis omnibus ad rem non pertinentibus, ne emptorum sumptu inutili, aut lectorum lectione non necessaria gravetur. Sylva autem librorum universa in duas distribuenda classes videtur, in quarum alteram ea quae ad historiam Turcicam, in alteram quae ad retundendam Turcarum insolentiam & stabiliendas nostras vires pertinebunt, conjiciantur. Quod si sacrae Caesareae Majestati tuae hoc meum institutum emittam, nec minus ego ex Bibliotheca tua Caesarea in toga stilo & calamo, quam reliqui milites ex castris & classe militavi in sago, acutis telis oppugnans atque vulnerare connitar. Proinde quemadmodum ex Bibliotheca tua Caesarea hos Turcicarum rerum libros ordine alphabeti in concinnum catalogum ita redegi, ut facillime inveniri & legere cupienti exhiberi possint; eodem modo propediem Austriacarum, Hungaricarum, Polonicarum, Boiemicarum, Moscoviticarum, Germanicarum, Italicarum, Hispanicarum, Gallicarum, Belgicarum rerum, aliarumque omnium nationum libros in catalogo contraham, ordines rerum seriarum, jocosarum, laetarum, tristium, non tantum in historicis, verum in Theologicis, juridicis, medicis, caeterisque artibus & disciplinis tales instituam, ut verum tandem esse cognoscatur id quod pridem a multis in hac aula viris magnis recepi; hanc Bibliothecam Imperatoriam, si non librorum copia & specie, aut parietum pulpitorumque ornatu & splendore, at certe usu eorum quae aderunt, nulli alterius Regis aut Principis Bibliothecae, ne Vaticanae quidem, cessuram. Singulas autem classes leviter, ut in hac Turcica factum apparet, compingendas curabo ut postea minori consumptu dissolvi, & simul omnes in potiora volumina, sed majora ornatioraque & Imperiali Majestate digna redigi ac conglutinari queant. Interim sacrae Caesareae Majestati tuae & valetudinem integram & consiliorum actionumque exitum spe nostra & bonorum optatis dignum precor. Vienna ex Bibliotheca Caesarea tua Calendis Decembris 1576.

Sacrae Caesareae Majestati tuae diditissimus & ad omnia paratissimus cliens Hugo Blotius.