[Introduction]

Ab hac Bibliotheca, quae diu omnium celeberrima fuit, exordium ducimus. Illam per duos & dimidium annos, quos Romae transegi, frequens adii; nec raro etiam a summo mane ad vesperam usque, allatis mecum cibariis, in illa cum sodali meo, paucis codicibus evolvendis, conferendis, exscribendis operam dedi. Neque enim putes, penes me fuisse in tanto temporis spatio, codices Graecos & alios omnes pro lubito lustrare & evolvere, quod tamen summopere optabam.

Attamen ex illa celeberrima Bibliotheca innumera pene proferenda habemus; tum ex iis quae D. Claudius Stephanotius Congregationis S. Mauri in curia Romana Procurator Generalis per multum annorum curriculum ex illa Bibliotheca exscripserat, tum ex aliis bene multis, quae collegi, quaeque mox in lucem proferentur. Incipiam a quibusdam, quae dum Romae degerem observavi: deindeque caetera omnia proferam quae de eadem Bibliotheca undequaque decerpere potui.