Πίναξ σὺν θεῷ πάντων βιϐλίων τῆς βιϐλιοθήκης. Index, cum Deo, omnium librorum Bibliothecae. MSS omnes in catalogo memorati Graeci sunt.
item 1. Didymi Scholia in Iliadem Homeri.
item 2. Homeri Ilias cum interpretatione.
item 3. Didymi alia Scholia in ipsum Homerum.
item 4. Luciani Dialogi.
item 5. Philonis in Flaccum sive de providentia. Ejusdem contra Caïum, & ejus in Judaeos odium. Ejusdem περὶ τοῦ πρὸς δικαστήν. De sacrificiis Abelis & Caïni. De Cherubino ac de flammeo gladio, ac de Caïno primogenito hominis. De agricultura. Quod Deus sit immutabilis. Ejusdem de Gigantibus. De transmigratione. De congressu ad eruditionem. Ejusdem de sacrarum Legum allegoria. Ejusdem, quod somnia a Deo mittantur. Ejusdem vita Sapientis per doctrinam perfecti, sive de Legibus non scriptis. De Circumcisione. De Monarchia: de Monarchia Sermo alter. De praemio Sacerdotum. De animalibus ad sacrificia aptis, & quae sint sacrificiorum species. De sacrificantibus. De mutatione nominum. Quis rerum Divinarum sit heres. De praemiis & correptionibus. De maledictionibus. De justitia. De vita Moysis. De mundi opificio per Moysem scripto. De Moysis Decalogo. De constitutione Principum. Quod omnis probus sit liber. De vita contemplativa. De mercede meretricis in sacrario non accipienda. De decem praeceptis. De vita civili, seu de Josepho. De pietate & de benignitate. Quod mulieres non pudorem amittere debeant. De Sacerdotio. De nobilitate. De profugis. De plantatione Noe. De illo, Evigilavit Noe. De confusione linguarum. De incorruptione mundi. Quod id quod pejus est illud quod melius est invadere soleat. De ebrietate. De operibus Sacrorum. De animalibus ad sacrificia aptis, & de sacrificiorum generibus.
item 6. Diodori Siculi Bibliotheca historica liber primus. De Nino primo Rege, de Semiramide, quam Ninus duxit uxorem. De Semiramide regnante. De fundatione Babylonis, de hortis Babylonis. De sellis a Semiramide susceptis. De successoribus ejus. De Sardanapalo voluptatibus dedito. De Arbace, & de Regibus Medis, & de scriptorum dissensione circa illos. De Chaldaeis Astrorum observatoribus. De India. De Insulis in Oceano ad merid. sitis.
item 7. L. II. De Aethiopibus ultra Libyam. De aureis metallis in extrema Aegypto. De gentibus quae sinum Arabicum & totam Oceani oram usque ad Indiam incolunt. De Libya, de Gorgonibus, de Ammone, de Atlante. De Nysae fabulis, de Titanibus, de Dionyso, seu Baccho, & de Matre Deorum.
item 8. L. III. De Bacchi fabulis, de Priapo, de Hermaphrodito, de Musis. De Hercule, & de duodecim ejus certaminibus. De Argonautis, de Medea, & de filiabus Pelei. De posteris Herculis. De Theseo. De Lapithis, & de Centauris. De Aesculapio. De Asopi filiabus, & de filiis Aeaci, de Pelope, de Tantalo, de Oenomao, de Niobe. De Dardano, ejusque posteris usque ad Priamum. De Daedalo. De Minotauro. De Minoë.
item 9. L. IV. De Sicilia, & de fabulosis circa illam narrationibus. De Cerere, & de Proserpina. De Lipara, & de Aeolidis insulis. De Melite, Gaulo, & Cercina. De Aethalia, Cyrno seu Corsica & Sardinia. De Pytyusa, & de Gymnesiis Insulis. De Insulis Oceani in Occidente. De Britannia Insula & de ea, quae Basilea dicitur. De Gallia, de Celtiberia, de Iberia, de Liguria, de Tyrrhenia. De Insulis Oceani versus meridiem. De Samothracia. De Naxo, Syme & Calydne. De Rhodo & ejus fabulis. De Chersoneso quae Rhodum respicit. De Creta. De Lesbo, Samo, Chio, Co. De Tenedo. De Cycladibus Insulis.
item 10. Marcellini in Thucydidem Scholia. Thucydidis vita ejusque libri octo.
item 11. Appiani Historiae Italicae libri quinque.
item 12. Appiani, Syriaca, Libyca, Parthica, civilium bellorum libri quinque.
item 13. Homerus alius sine expositione.
item 14. Sophoclis Tragoediae sex cum expositione.
item 15. Aristophanis Comoediae tres cum Scholiis.
item 16. Suidae Lexicon perantiquum.
item 17. Epistolae S. Pauli.
item 18. Voces ex carminibus Gregorii Nazianzeni excerptae. Ejusdem Gregorii Synopsis intemeratae nostrae fidei. Epistola ad Papam (sic). Ejusdem de Genealogia Christi.
item 51. Ex Pollucis libro primo, secundo, tertio, quarto & sexto.
item 52. Ex Rufo Ephesio, ex Maximo Planude de Grammatica.
item 53. Manuelis Moschopuli delectus Atticorum nominum. Adhuc de nominibus.
item 54. Theoduli Magistri Thessalonicensis πηροῦ (sic) alia ἐκλογή.
item 55. Τεχνολογίαι περὶ γραμματικῆς.
item 56. ἱστορία Χάδονος.
item 57. Luciani Dialogi.
item 58. Homeri Odyssea sine Scholiis.
item 59. Scholarii Grammatica in Epitome, sive prima Isagoge κατὰ στοιχεῖον.
item 60. Lexicon de Orthographia.
item 61. Σχέδη βασιλικὰ οὺν σχολίοις,
item 62. Manuelis Cretensis in icones, seu imagines Philostrati, &c.
item 63. Dialogus Philosophi cum Imperatore.
item 64. Georgii Magnae Ecclesiae versus (sic).
item 65. Ακτοι ἢ συμφωνίαι διάφοροι.
item 66. Nomina duodecim lapidum preciosorum.
item 67. S. Cyrilli Lexicon.
item 68. Nomina Archangelorum. Nomina Apostorum. Nomina fluviorum.
item 69. Verba diversa. Verba vocum. Verba Romana. Differentia inter ebrietatem, temulentiam & crapulam. Mensurae Milliarii & Stadii. Ex Sapientia Jesu filii Sirach. Interpretatio Danielis de iis quae vidit in Babylone, in Nabuchodonosore & in Baltasare.
item 70. S. Maximi de septem argenteis Judae.
item 71. S. Chrysostomi de conjugata muliere & de meretrice. Quid sit Deus, & secundum quid Deus sit.
item 72. Ex Evangelio, circa tria sata.
item 73. Harpocration. Ori Apollinis Hieroglyphica, quae extulit ille Aegyptia lingua, transtulit autem Philippus in Graecam linguam. Heraclidis libri duo.
item 108. Acropolitae historia incipiens a capta Constantinopoli.
item 109. Photii Patriarchae Epistola ad thronos Orientales, περὶ τῆς ἰκπορεύσεως τοῦ ἁγίου πνεύματος. Ejusdem de Spiritu-Sancto.
item 110. De septem Synodis opus imperfectum.
item 111. Pselli enarratio dictorum Chaldaïcorum.
item 112. Hermae Trismegisti Poemander. λόγος καθολικὸς πρὸς τὰτ ὑιόν. τοῦ αὐτοῦ, sic saepe scribitur in hoc Catalogo. ἱερὸς λόγος, ὁ κρατὴρ ἢ μονάς. Quod Deus invisibilis manifestissimus sit. Quod in solo Deo bonum sit, alibi autem minime. Quod maximum malorum hominibus sit Deum non cognoscere. Quod nihil eorum quae existunt pereat; sed quod mutationes & mortes abolitionem esse errantes homines dicant. De intelligentia & de sensu. Quod in solo Deo pulcrum & bonum sit, alibi autem minime. Hermae clavis. Mens ad Hermem. Ejusdem de mente communi. Ejusdem in monte Sermo occultus de regeneratione, & de silentii promissione, &c.
item 113. Οροι Ασκληπίου πρὸς Αμμωνα Βασιλέα.
item 114. Maximi Confessoris Prologus de perfecta caritate & de virtutibus, ad Elpidium.