item 1. Numero 34. adjiciendi sunt articuli sequentes qui in describendo codice omissi sunt.
item 1. Gasparini Pergamensis, clarissimi Oratoris, Epistolarum liber impressus sine annotatione anni, loco editionis, & nomine Bibliopolae.
item 2. Fratris Martini Domini Papae poenitentiarii & capellani opusculum, quo ab ipso primo Pontifice Jesu Christo, & Octaviano Primo Augusto Imperatore, per Pontifices & Imperatores, Historice descenditur usque ad Joannem 22um. Ultimi Pontifices qui a Fratre Martino recensentur sunt Gregorius X. Innocentius III. Adrianus V. Joannes XXI. & Nicolaus III. in charta.
item 3. Consultatio qua quaesitum fuit, quid sentiendum sit de homine qui cum daemone pactum inierat a teneris annis, damnatus fuerat a Reverendo Domino inquisitore ut perpetuo carceri manciparetur, & ex eo elapsus varia quae didicerat a daemone, effecit ad curandos morbos, utrum praedictus sit & dicatur relapsus, & si sit, an possit cum eo salva conscientia dispensari ne tradatur curiae saeculari: cum responsione data ad praecedentem quaestionem duodecim paginis constante: ad calcem haec habentur. « Et ita juris esse dico & consulo ego Ludovicus de Ludovisiis utriusque juris Doctor Archidiaconus Bononiensis & almi studii Bononiensis Cancellarius, & Apostolicae sedis Protonotarius, semper salvo consilio melius de fide & Ecclesia sentientis, & in fidem hic manu propria me subscripsi, & sigillo quo in similibus utor, sigillavi, praedictaque ex originali meo exemplari collationari feci, & concordant cum sigillo. »