INDEX CODICUM ARABICORUM, PERSICORUM, TURCICORUM, COPTICORUM, AETHIOPICORUM, &c.
Qui olim fuerunt D. ABRAHAMI HINCKELMANNI, jam vero exstant in Bibliotheca JOAN. CHRISTOPHORI WOLFII Pastoris S. Catharinae Hamburgensis.

  • item 1. 1. Coranus, exemplar primarium, majoribus & distinctis literis summaque cura exaratum, in forma fol. maxima. In margine omnes differentiae, quae in correctioribus exemplaribus circa consonantes & vocales observari potuerunt, a critico Muhamedano ad exemplum Masorae Ebraeae accurate annotatae sunt. De hoc codice plura tradit Hinckelmannus in praefatione ad Alcoranum, Hamburgi 1694. ejusdem cura ad illius potissimum fidem editum.
  • item 2. 2. Coranus in-fol. eleganter & diligenter scriptus.
  • item 3. 3. Coranus crassioribus literis in-4°.
  • item 4. 4. Coranus vulgari charactere, in-4°.
  • item 5. 5. Coranus, in-12. elegantissimis literis, minioque & auro interstinctis.
  • item 6. 6. Coranus ejusdem conditionis, in-12. Olim Annae Mariae Schurmannicae.
  • item 7. 7. Coranus ejusdem conditionis literis minusculis, & auro minioque pictis, nitidissime exaratus, forma octangulari in orbem ducta, olim Guill. Anclarii.
  • item 8. 8. Corani Suratae aliquot illustriores cum precationibus aliquot Turcarum, & sigillis Salomonis eorumque expositione, in-12.
  • item 9. 9. Corani Sura 33. & 36. ex parte; 35. vero & 38. integrae, amplioribus literis eleganter exaratae, in-4°.
  • item 10. 10. Corani Sura 18. cum versione literali & commentario perpetuo, in-4°.
  • item 11. 11. Corani Surae aliquot & meditationes super illas, in-12.
  • item 12. 12. Corani Surae nonnullae, in-24.
  • item 13. 13. Lexicon Arabico-Persicum auctore Muhammed Ibn-Abdilchaleck Ibn-Aphalla. Opus maximi usus & pretii, literis minutioribus, sed elegantissimis, in-fol.
  • item 14. 14. Lexicon Persico-Turcicum, eadem ut videtur manu scriptum & fortasse ejusdem auctoris, literarum ordine dispositum, voces Persicas totidem Turcicis iisque punctatis explicans, in-fol.
  • item 15. 15. Ferdusi Thesaurus Regius, seu Historia Universalis, Carmine Persico, duobus tomis, in-fol.
  • item 16. 16. Abu Abdalla Muhamed, Ibn-Abi-l. Hasm Ismaël Albochari pars sexta Surae, continens responsa Muhamedis & jus Muhamedicum universum, civile & Ecclesiasticum, in-fol. Vide Ravii Spolium Orientis n. 70. Pocockium in Specimine p. 378. & catalogum Bibliothecae Leidensis p. 294. in-4°.
  • item 17. 17. Muhamed Abu Hamed Abu Muhamed Algazali. Liber de mentis humanae corruptione & emendatione libri X. fol. Vide Pocockium ad Epistolam Ibn Tophail in Elencho auctorum, & Epistolam ipsam p. 19. Item Herbelotium in Bibliotheca Orientali p. 71. voce Ahia.
  • item 18. 18. Abu Muhamed Alkasem Ibn Aly, &c Hariri. Consessus sive dissertationes quinquaginta cum commentario perpetuo, literis miniatis singulis vocibus & versibus adscripto. in-fol. Tres priores consessus cum versione Latina & notis edidit Cl. Albertus Schultens Franequerae 1731. in-4°.
  • item 19. 19. Abul Hasen Ahmod, &c. Albecker. Historia vitae & rerum gestarum Muhamedis, 2. vol. in-fol.
  • item 20. 20. Abi * Anasi Ismael Hamadin Gieuhari pars secunda Lexici Arabici, in-fol.
  • item 21. 21. Liber Zaflii cum commentariis, in-fol.
  • item 22. 22. Hortus virorum praestantium doctrinas Theologicas & Morales ex Philosophis Arabibus collectas, & carminibus elegantibus distinctas complectens, in-fol.
  • item 23. 23. Liber praeceptorum, seu Corpus juris Muhamedici, in-fol.
  • item 24. 24. Muhamed Al-Gazali de fundamentis religionis, in-fol.
  • item 25. 25. Schemsoddin Muhamed Ibn Ahmed Abdorihaman pars quarta institutionum Theologicarum, in-fol.
  • item 26. 26. Abi Bekr Muhamed Ibn Ahamed Albachariel Scharischi. Pars octava operis.
  • item 27. 27. Ada Muhamed Ibn Said phatalla. Opus Poëticum, carmine elegantissimo secundum literarum seriem in principio & fine versuum constructo comprehendens, in-fol.
  • item 28. 28. Ahmed Ibn Abi Bekr Koraschitae ff. Schazili, opus simile Poëticum, in-fol.
  • item 29. {1167}29. Opus Anonymi philosophicum cujus pars prior Logicam, posterior Physicam & Metaphysicam tradit, in-fol.
  • item 30. 30. Libri tres precum Muhamedicarum, quarum nonnullae scholiis sunt illustratae, in-4°.
  • item 31. 31. Schich Saadi Schirazensis Poësiae Persice, in-fol.
  • item 32. 32. Historia Indiae Persice scripta, in-fol.
  • item 33. 33. Abu Isaac Ibrahim Aluhiru Zabadii Schirazensis explicatio libri Fikac, sive de jure Ecclesiastico & politico, in-fol.
  • item 34. 34. Ejusdem operis tomus III. in-fol.
  • item 35. 35. Ejusdem operis tomus IV. in-fol.
  • item 36. 36. Reinoddin Abdol Basid. Pars prima viridarii sublimis, quo libro obscura loca Fikhac illustrantur, in-fol.
  • item 37. 37. Anonymi liber Persicus, in-8°.
  • item 38. 38. Liber Arabicus Mysticus sine titulo, charactere Persico scriptus, varias sententias Arabicas de Unione cum Deo ab erudito Persa commentario prolixo explicatas sistens.
  • item 39. 39. Caphia, Grammatica Arabica, literis praegrandibus & pendulis scripta cum commentario locupletissimo, in-fol.
  • item 40. 41. Abi Abdalla Muhamed ben Said, ben Omar ben Said Sauhagiensis. Thesaurus mysteriorum & discussio rerum memorabilium. Polymathia est Arabica ex variis Scriptoribus Orientalibus collecta: in forma oblonga charactere eleganti. Vide Pocockium in specim. Arab. p. 236. & 382.
  • item 41. 41. Liber paraeneticus moralis Persice non sine intermixtis Arabismis de liberanda anima, in-8°.
  • item 42. 41. (Sic) Gielaloddin Muhamed Ibn Ahmed Almolhalli commentarius Arabicus in Coranum, in-4°. Auctorem Gelaldin vocat Ryerus, qui commentario hoc ad suam Corani versionem perficiendam multum usus est.
  • item 43. 42. Abi-lmone Ibn Abi Nadsar Ibn Giaphed ars medendi, in-fol.
  • item 44. 43. Muhamed Ibn-Abdalla Ibn Abdolmotalel. Historia Universalis, in-fol.
  • item 45. 44. Historia Regni Magni Mogoris in India Persice in-fol. Accedit ejusdem regni historia Belgice scripta.
  • item 46. 45. S. Ambrosii Lexicon Persicum, in-fol.
  • item 47. 46. Said Ibn Masud, Ibn Muhamed Ibn Masud Alzarikuni de Mysteriis religionis, in-fol.
  • item 48. 47. Historia Universalis Persice, in-fol.
  • item 49. 48. Liber Persicus itidem historicus incerti tituli, nitide scriptus, in-fol.
  • item 50. 49. Splendor lucis & fons mysteriorum, liber Arabicus eximius & eleganter scriptus, quo mystica Philosophorum Orientalium praecepta de Deo, inspiratione divina, unione cum Deo, & anima humana, secundum temporum seriem, quibus Sapientes Arabiae, Aegypti, Assyriae, Persiae, &c. vixerunt, traduntur, in-fol.
  • item 51. 50. Abulfedae. Historia universalis fol. de qua Pocockius, Specim. Arab. p. 363. Ravius in Spolio Orientis n. 13. & alii.
  • item 52. 51. Abdalla Muhamed Cazwin. Admiranda creaturarum, & praecipua exstantium specierum fol. Vide Ravium in Spolio Orientis n. 43. & Pocockium in Specim. Arab. p. 130. & 376.
  • item 53. 52. Ibn Beitdai. Liber Botanicus de simplicibus, Vol. I. in-fol.
  • item 54. 53. Ejusdem operis, Vol. II. in-4°.
  • item 55. 54. Malejasa. Medici Thesaurus Botanicus ex Graecis & Orientalibus Scriptoribus collectus, fol.
  • item 56. 55. Thomas à Kempis. De Imitatione Christi libri IV. Arabice facti à Coelestino à Lidwina Ord. Carmelitarum Discalceatorum. in-4°. Sub hoc nomine latet Golius, quod patet ex clavi Epistolarum Salmasii apud Colomesium p. 180. Confer Hottingerum de Bibliothecis Orientalibus p. 89. & seqq. qui ipso hoc codice Interpretis ταὐτογράφιῳ elegantissimo usus est.
  • item 57. 56. Abdalla Ibn Abi Bekr Aidras. Laus praemiorum divinorum, opus Poëticum in-4°.
  • item 58. 57. Muheddin Alnkwi. Instructio quaerentium hierophantasiam Muhammedanam exponens in-4°.
  • item 59. 58. Ibrahim Ibn Abdi-rrhamani Ibn Ali Bakri-l Azrak. Institutiones Medicae & Philosophicae in-4°.
  • item 60. 59. Ahmed Schahaboddin Ibn Edris. Codex juridicus, in quo judicata recensentur, ad quorum normam Kadi sive judex quisque inter Muhammedanos pronunciare solet. Arab. in-4°.
  • item 61. 60. Liber historicus Persice scriptus de historia Muhammedis & eorum qui ante illum fuerunt, atque in Corano Prophetae vocantur in-8°.
  • item 62. 61. Giarudivia ab Europaeo quodam eleganter descripta in-4°.
  • item 63. 62. Liber Arab. incogniti tituli & auctoris literis difficulter adsequendis scriptus in-4°.
  • item 64. 63. Abi Halem Albosti. Hortus Doctorum, scriptum morale Anthologicum variis Sapientum Arabicorum effatis, monitis & carminibus constans, in-4°.
  • item 65. 64. Abdalla Ibn-said japhensis, Hortus ornatus plantatus ex historiis Sanctorum in-4°.
  • item 66. 65. Abi Bekr Ibn Hoggia Almoavi, Vinum adolescentiae de suavitate literarum humaniorum: thesaurus eloquentiae Arab. ex dissertissimis Arabum Scriptoribus collectus.
  • item 67. 66. Liber Persicus de anima: ubi Corani loca de anima hominis explicantur, in-4°. Accedit in calce:
  • item 68. 67. Commentarius (fortasse Merzukii) in Ibn Ahmed Busiridae Aegyptii Burdam, sive poëma mysticum. Vide Hottingeri Bibliothecam Orientalem p. 161. Necnon.
  • item 69. 68. Busiridae illius Bunda, sive carmen mysticum eleganter descriptum.
  • item 70. 69. Mohiiddin Abi-Zachariae unuvir. Commentatio brevis in loca dubia Fikhae, in-4°.
  • item 71. 70. Ejusdem similis locorum dubiorum Fikhae explicatio minuto charactere scripta in-4°.
  • item 72. 71. Omar Ibn Abdol-Aziz-Bocharensis. Liber ritualis cum perpetuis scholiis.
  • item 73. 72. Evangelium infantiae Christi Arab. in-8°. olim Stephani le Moyne. Editum illud est ab Henr. Sike ex codice aliquo Goliano, Franequerae 1697. ubi in praefatione nostri codicis fit mentio.
  • item 74. 73. Girmi Persae opus poëticum de Josepho & Zahicha, in-8°.
  • item 75. 74. Poëmata Persice varia V. C. Sadi, Hasiz, Solimann, Gianci, in-8°.
  • item 76. {1168}75. Sadi Schirazensis Hortus.
  • item 77. 76. Bebaristam Giami Persae.
  • item 78. 77. Ali Ibn Abi Daleb. Opus poëticum Persice.
  • item 79. 78. Ptolemaeus Persice cum figuris minio notatis, fol.
  • item 80. 79. Sadi Poësis Persica 1500. circiter apophthegmata complectens, fol.
  • item 81. 80. Abi Hascin Expositio Fickhae in-8°.
  • item 82. 81. Culistam, sive Rosarium Persicum, cujus vesionem Latinam Gentio, Germanicam Oleario debemus in-8°. oblongo.
  • item 83. 82. Aliud ejusdem libri exemplum in charta colorata elegantissimum, in-8°.
  • item 84. 83. Ibn Abdi-rrhaman Ibn Ali Abi Bekr. Institutiones Medicae in-8°. majori.
  • item 85. 84. Syntagma Jurisprudentiae Ecclesiasticae & Civilis Muhammedanorum in-4°.
  • item 86. 85. Saliman Anseri Miscellanea Persice, in-4°.
  • item 87. 86. Anonymi opus poëticum Persice, in-8°. majori.
  • item 88. 87. Abeli-rrhaman Gianci opus Poëticum Persice.
  • item 89. 88. Anonymi liber admonitionis admonitionum, paraeneses varias comprehendens, Persice, in-8°.
  • item 90. 89. Hali. Liber Incantationis legitimae, id est poëticus in-8°.
  • item 91. 90. Anonymus Poëta Persa.
  • item 92. 91. Liber de amore Persice.
  • item 93. 92. Commentarius Persicus in Corani partem posteriorem, facto à Surata 32. initio in-fol.
  • item 94. 93. Versio Aethiopica libri Geneseos ab Europaeo aliquo eleganter descripta, in-fol.
  • item 95. 94. Fragmentum libri perantiqui Arabici literis Cuficis in papyro Aegyptiaca, forma minore.
  • item 96. 95. Muhammed VVaphei Al Bochari, Compendium Philosophiae Orientalis, Theologiam mysticam precationibus variis distinctam sistens.
  • item 97. 96. Expositio doctrinae Ibn Arabi de θεοπνευστίᾳ, Arab. in-8°.
  • item 98. 97. Muhammed Ibn Abi Muhammed Ibn Safar. De rebus omnibus Dei arbitrio committendis 4. V. Catalog. Bibliothecae Leidensis p. 384. in-4°.
  • item 99. 98. Ibn Ganim Hierosolymitani via Beneficentiae, vel conjunctionis (cum Deo) & blanditiae mendici hominis, hoc est, de Ascensione hominis ad Deum. Liber Mysticus.
  • item 100. 99. Moheddini Ibn Arabi. Thesauri & complexus explicationis rerum maxime desiderabilium, seu Theologia mystica, in-8°. Continentur eodem volumine ejusdem.
  • item 101. 100. Quatuor libri alii mystici. 1. Liber scientiae de motibus divinis in inspiratis. 2. Corona interpretum mysticorum. 3. Haustus exiguus in scyphis ad fontem salutis. 4. De divino rerum humanarum regimine.
  • item 102. 101. Moheddlni Ibn-l Arabii, Diversae particulae sapientiae inspiratae.
  • item 103. 102. Giahid, Liber de Animalibus in-8°. Additur:
  • item 104. 103. Abi-l Abas Schahabe-ddini, Ahmed Ibn Arsilan. Historia gentis Arabum.
  • item 105. 104. Azziddini Abdi-l Aziz. De revelatione veritatis, sive praestantia.
  • item 106. 105. Expositio locorum Corani complurium ad cerimonias, vel jura Muhammedanorum spectantium, incerti auctoris, in-4°.
  • item 107. 106. Kelile VVadimne, Liber ex lingua Indica in Persicam, Turcicam, Arabicam & Graecam sub titulo......................... conversus. Haec est versio Arabica eleganter descripta.
  • item 108. 107. Anonymi proverbia Arabica 200. ex libro Abu Obeid & aliis collecta. Addita sunt praeter interpretationem Latinam Josephi Scaligeri, scholia Thomae Erpenii.
  • item 109. 108. Abu Omar el Othman Abu habibh Comment. de arte transmutandi.
  • item 110. 109. Caphia cum commentario amplissimo Persicis literis scripto, in-8°. forma oblonga.
  • item 111. 110. Conjugationes Arabicae, & alia ad Grammaticam Arabicam spectantia, in-8°. forma oblonga.
  • item 112. 111. Poëmata Persica in-8°.
  • item 113. 112. Ibn Beithar. De materia Medica pars I. magni operis.
  • item 114. 113. Giami Principis Carmina Persice, in-8°.
  • item 115. 114. Astronomia Persica, in-4°.
  • item 116. 115. Omar Ibn Farid. Carmina mystica de amore Dei, in-12. Confer catalogum Bibliothecae Leidensis, p. 304.
  • item 117. 116. Salomonis Aphendi Comment. in capita selecta Alcorani, nempe in capp. 13. & 24. in-4°.
  • item 118. 117. Liber precum, in quo preces ipsae Arabicae sunt, Persica autem nonnulla interseruntur, in-8°.
  • item 119. 118. Liber Timuri, in forma oblonga nitidissime scriptus Persice.
  • item 120. 119. Opuscula varia minuto atque impedito charactere scripta, inter quae praecipuum est scriptum Ahmed Ibn Muhammed Ibn Abi Bekr, de Astris, in-8°.
  • item 121. 120. Descriptio amantium & nox aestu (amoris) inquieta, Poëma Persicum, in-8°.
  • item 122. 121. Farididdin. Orationes avium Persico Carmine, in-8°. Liber moralis per apologos & exempla ad formam Sadi in Bustan.
  • item 123. 122. Diw an Sadib, Poëmata Persica, in-4°.
  • item 124. 123. Diw an Rigar, Poëmata Persica, in-8°.
  • item 125. 124. Borhani-ddin Al Giaabiri. Institutio precum; id est carmen Muhammedanis pronunciandum, antequam primum caput Corani legant. Carmen breve est, sed prolixo commentario dicti auctoris illustratum. Sequuntur Epigrammata Arab. in plures Suras Corani, in-4°.
  • item 126. 125. Diw an Arak. Persice in forma oblonga.
  • item 127. 126. Said Faragani, Manuductio servorum Dei ad beatam vitam, Persice, in-4°.
  • item 128. 127. Duo libri Persici, quorum posterior vocatur Diwan Sey, in-8°.
  • item 129. 128. Díw an Abul Arick. Persice, in-8°.
  • item 130. 129. Liber Theologico-moralis, qua ratione quicumque se gerere, societatemque inter homines tueri debeat, capita 20.
  • item 131. 130. Poëmata Persica varia, in-8°.
  • item 132. 131. Diw an Tyf, Persica Carmina, in-8°.
  • item 133. 132. Anonymi poëmata Persica, in-8°.
  • item 134. 133. Ahmed Ibn Muhammed Ajuki liber Persicus, in-8°.
  • item 135. {1169}134. Anonymi Poëmata Persica varia.
  • item 136. 135. Anonymi tractatus Arabicus Botanica & alia persequens, in-8°.
  • item 137. 136. Poëmata Persica quinque Anonymorum, in-8°.
  • item 138. 137. Poëmata Persica Anonymi, in-8°.
  • item 139. 138. Duo Poëtae Persae, quorum alter de rebus Josephi agere videtur; alter historiam Alexandri Magni persequitur.
  • item 140. 139. Tractatus de Theologia Muhammed, in-8°.
  • item 141. 140. Poëmata Persica Anonymi, in-8°.
  • item 142. 141. Liber de Sortilegiis, Persice, in-8°.
  • item 143. 142-145. Libri quatuor Persici, de quorum titulis non constat.
  • item 144. 146. Liber Arabicus, sine titulo, & impedito charactere scriptus, in-8°.
  • item 145. 147. Anonymi Poëmata Persica. in-12.
  • item 146. 148-151. Quatuor libelli in-12. aliquot Corani Suratas & meditationes Muhammedanas complectentes.
  • item 147. 151. Epistola ad Philemonem Arabice, cum versione Latina & notis. Item aliquot Surarum versiones, in-12°.
  • item 148. 153-155. Tres libelli ignoto charactere, sed ad Arabicum accedente, scripti in-fol. forma oblonga.
  • item 149. 156. Liber Mathematicus Persice, 8°.
  • item 150. 157. Liber Astrologicus Arabice cum commentario, in-4°.
  • item 151. 158. Duo libri Laponici, in-8°.
  • item 152. 159. Alius itidem Laponicus, in-8°.
  • item 153. 160. Alius Laponicus, in-8°.
  • item 154. 161. Liturgia Coptica, in-8°. Eadem quae ex Victorii Scialach versione Latina Augustae Vindelicorum anno 1604. prodiit. Postea Tomo V. Bibliothecae Patrum magnae p. 94. & seqq. Addita est huic codici interpretatio Arabica.