Librorum manuscriptorum excellentissimi Domini Henrici Comitis Clarendonii Hiberniae pro Rege Gubernatoris Catalogus.commentaireExtraits du catalogue des manuscrits de la bibliothèque d’Henry Hyde, comte de Clarendon, tirés de le seconde partie du second tome du catalogue collectif d’E. Bernard (Librorum manuscriptorum catalogi voluminis secundi pars altera, quae bibliothecarum aliquot Hibernicarum codices scriptos complectitur, p. 3-15).
item 1. 1. Flores historiarum in plurimis diversi ab editis Matthaei Westmonast. collecti, ex conjectura nescio cujus in principio operis, ab aliquo de canonicis Domni Pauli Londin. & collat. cum Ms. Loftusiano. Explicit liber ad an. Domini 1341. cum tamen Matthaei editus desinat anno 1307. Vide Matthaei Westmonasteriensis vitam apud Balaeum, qui eum asserit suos Annales continuasse ab an. 1307. ad an. 1377.
item 2. Annales Eliae de Trickingham, Monachi Petriburgensis. Incipit chron. ad an. 626. explicit ad an. 1268. vid. Balaeum p. 320. & Vossium de historicis Lat. p. 476. Praefixa est chronico brevis computatio de sex aetatibus mundi. Princ. Ab origine mundi in prima aetate saeculi, secundum Ebraïcam veritatem, computantur anni mille sexcenti quinquaginta sex, &c. in-fol.
item 3. 2. 2. Annales Vltonienses: Sic dicti, quod praecipue continent res gestas Ultoniensium. Codex antiquissimus, charactere Hibernico scriptus, sed sermone partim Hibernico, partim Latino. Incipit ad an. Dom. 444. Explicit ad an. 1041. quo obiit Rodericus Castidoeus Archidiaconus Clochorensis, qui scripsit dictorum Annalium partem posteriorem, in-fol. membr.
item 4. 3. 3. Annales Tigernaci (Erenachi) ut opinatur Waraeus Clonmacnaisensis, vide Annal. Ulton. ad an. 1088. mutili in initio. Autor Historiam universalem attingit usque ad adventum S. Patricii; inde vero res Hibernicas usque ad an. 1088. quo obiit, describit. Post an. 1178. nonnulla desunt usque ad 1235. Post an. 1314. deficit item chron. fere ad an. 1393. Reliqua sequuntur usque ad an. 1404. liber charactere & lingua Hibernicis scriptus. Annales Tigernaci isti pergunt ad an. salutis 1088. quo obiit. Quae sequuntur a p. 20. usque ad p. 30. an. 1178. per alium aliquem continuantur.
Commentaires :
1. Extraits du catalogue des manuscrits de la bibliothèque d’Henry Hyde, comte de Clarendon, tirés de le seconde partie du second tome du catalogue collectif d’E. Bernard (Librorum manuscriptorum catalogi voluminis secundi pars altera, quae bibliothecarum aliquot Hibernicarum codices scriptos complectitur, p. 3-15).
Commentaires :
1. Extraits du catalogue des manuscrits de la bibliothèque d’Henry Hyde, comte de Clarendon, tirés de le seconde partie du second tome du catalogue collectif d’E. Bernard (Librorum manuscriptorum catalogi voluminis secundi pars altera, quae bibliothecarum aliquot Hibernicarum codices scriptos complectitur, p. 3-15).