Noverint universi presentes, preteriti et futuri quod anno Incarnationis Domini millesimo trecentesimo octuagesimo, die septima novembris, celebrando generali omnium sanctorum venerabilis capituli dicte ecclesie Aquensis, ut est moris, per venerandos viros dominos Johannem Guchii prepositum, Petrum Rubeum, Guillelmum de Ortigiis, Johannem Laugerii, Petrum Heustachii et Johannem Bartholomei dicte que sancte eccelsie Aquensis canonicos simul capitulentes dominum Jacobum Raybaudi presbyterum subsacristam nominaverunt elegerunt unanimiter et constituerunt ad regendum et gubernandum et custodiendum res, jocalia et omnia alia bona ad dictam sacrestiam tangentia, prout infra particulariter sunt descripta, ac per predictum Johannem Bartholomei, presentis anni administratorem dicti capituli, eidem dicto domino Jacobo fuerunt tradita et assignata ut sequuntur, necnon de omnibus supradictis et aliis, quibuscumque evenientibus vel evenire quoquomodo possent, reddere bonum computum pro tempore promisit et juravit.

Sequuntur libri currentes cothidie per sanctam ecclesiam.

Sequuntur alii libri non currentes et primo boni.

Commentaires :

1. Titre corrigé dans l'édition de l'inventaire B par A. Chalandon en "Sextus decretalium"

2. Moralia in Job, Gregorius Magnus.

3. Epistolae, Gregorius Magnus.